О проекте | Содержание | Ссылки

DUDONIS DE ST. QUENTIN

GESTA NORMANNORUM
(DE MORIBUS ET ACTIS PRIMORUM NORMANNIAE DUCUM)


[ 1 ]


EPISTOLA PANAGERICA ATQUE APOLOGITICA RATIONE TRANSCURSA INCLITO ET PIE VENERANDO QVEM GENVS ORNAT SAPIENTIA DECORAT ADALBERONI EPISCOPO SANCTAE DEI LAVDVNENSIS AECCLESIAE CATHEDRA RESIDENTI SIBI COMMISSARVM OVIVM DVCAMEN; ANTE DIVINAE MAIESTATIS CONSPECTVM DVDO SVPER CONGREGATIONEM SANCTI QVINTINI DECANVS GLORIOSISSIMI NOMINIS TVI DIVVLGAMEN CVLMINE SVPERLATIVO LIBANINIS ALTIVS LVCE CLARIVS SVBLIMATVM PROLIXA INTERPOLATIONE PROTENSAE LONGITVDINIS atque expatiata intercapedine expansae latitudinis terrae ut palam eminet latius diffamatum. Nemo qui uerba domini Nichodemo dicentis spiritus ubi uult spirat intelligit nescit; quia ut colore indicatiuo humanis uisibus palificatur solamen effectus sufficiens omnibus. omnibusque omnia factus; omnium praesulum celsitudinem generis spermate et meriti almitate transcendis. Idcirco tu apex pontificalis inclitum specimen rectitudinis incomparabilis forma perspicue uitae. decus sacerdotale inenarrabilis lux uniuersae ecclesiae insigne culmen sanctitatis totius bonitatis columpna inflexibilis digne promeritis assertione ueridica sanciris. Te etenim quem talem tantamque personam facta egregia concinunt talis tantaeque proceritatis honore altithroni dextera extollere disposuit; quia indempnis pectoris tui antra cordisque insontis intima possidet diuina caritas cum sua sobole multimoda. Quicquid multifariarum uirtutum eiusdem caritatis filiarum uniuscuiusque famuli dei iugi ac uigilanti studio prout aspirator est inlustrator mentium uidelicet flamen diuinum adipiscitur quicquid sanctissima eorum seruitute consequi potest; in te diuinitus regnare uidetur atque omnem earumdem uirtutum congeriem fons caritatis in pectoris tui sede locauit mirifice. Omnibus siquidem rationis capacibus. mi pater atque domine certum constat esse a puerilis etatulae uagitibus interna cordis contrictione te totum aeterno sacerdoti hostiam uiuam mactasse pectus tuum plenitudine uirtutum pneumati superno thronum consecrasse coelos mente habitasse quia iocundi animi tui enorme propositum ut usque nunc temporis patet actenus ulla proluuiae. nec aliqua uitiorum tortitudine inspicitur ab incepto deuiare. Tactus itaque sancti spiritus nectare singulari mirabilitate et mirabili singularitate uideris coelitus dum uelut mistica lampas solari lumine exardescis inter episcopos saeculi. Quis uero tam saxeum pectus gereret tantaeque caliginis obductione cor obuolutum haberet mirabilibus inspectis actibus tuis a sua prauitate statim in coelibem non uerteretur uitam? Quippe omnibus qui ab anfracto itinere illius amarissimi callis quo multi seueriter ducuntur morti sese nituntur priuare et ad quem fallentis mundi sapientia illorum uiam dirigit quorum corporeae delectationis gaudia imitatur affectus unita intentio fieri participes religionis tuae quia multis praeteritis et futuris temporibus certe nec primum similem uisus es nec habere sequentem. Nec mirum antistes reuerentissime si hoc tibi diuinitus concessum est ut toto orbi premaximum exemplar boni effectus sis; quoniam ab ipsa cunabulari uita gradibus uirtutum sydereae patriae templa uisus es scandere; atque praemiorum magnitudine stelligeras sedes possidere. Sed etiam talibus factis quoddam mirum inducitur o mire admirationis pontifex ne prauis iniquorum sophistarum susurrationibus posses criminari. illius uite praecepta amplexatus quae semper ad ardua molitur talem tuis studiis curam adhibuisti ut sic ubi terrarum quid regnaret religionis et ab indigenis alicuiusue hominis relatu aures tuas irrumperet. nunquam unius hore spatium passus es transgredi; quousque citius dicto adimplere laborasti. Tu quidem gaudium domini tui ingressurus per pauca id est per quinque talentorum dona fideliter dispensata et cybariam dispensationem prudenter distributam; super multa locaberis seruus bonus et fidelis cum dominus uenerit quia supernarum uirtutum iunctus consortio gaudia sine fine mansura possidebis. Mna quippe tibi credita tuis sacris nundinis ad thesaurum summi patrisfamilias decem mnas reportabit cum dominus redierit quia uidelicet per decalogi mandata temetipsum lucratus deo manipulos iustitiae in dextera ferens centesimum fructum ad mensam inuisibilis atque immortalis sponsi dignus conuiua reportabis sicut mna centum ponderatur dragmis. Tu merito apostolici meriti gradum sortitus sorteque diuina in eiusdem gradus culminae id est in duodenario numero sublimatus; quia si secreta eiusdem numeri pensentur ubique celsitudini tuae deputatur. Qui reuera inpariter par anathematicis uocatur; ex pariter pari et pariter impari confectus. Sicut namque iste numerus ipsam eamdem significationem illorum et aliam quam illi non habent de quibus conficitur possidet ita tu omnium episcoporum qui eidem numero deputantur quam habent uim religionis; et aliam a deo obtines. Et qualiter ex una impar ex altera parte par dicitur sic ipse tu aliis qui altitudine ipsius numeri sublimantur inequalis et equalis inueneris. Inequalis sanctitate; equalis uero nomine. Ipse recte superfluus suis asseritur partibus quia uidelicet si in unum redigantur eius species; qualiter summam pristine quantitatis transgrediuntur. sic transgressione meritorum; si tuae sanctitatis symbola colliguntur aliis in eodem numero deo militantibus altior reppereris. Quid uero eodem in musicis calculo designatur modulis. nisi sublimitas tanti patroni? Quid aliud ipse duodenarius. nisi concentum symphoniae diapason augmento duplicitatis perficit ad senarium qui sui quadam demonstratione alicuius rei perfectionem sicut ipse perfectus est assuescit significare? Et quid per ascensum ordinis huius numeri. nisi immensa perfectio duplicis incrementi in te cumulata augmentatione duplicitatis declaratur? Respiciente siquidem eodem numero ad octonarium sesqualtera ad nouenarium sesquitercia proportione diapente et diatessaron retinet simphonias quia tunc temporis quo ipsius eiusdem prouectio te in pastorale regimen sustulit; octo beatitudines uite augmentauit et nouem angelorum coetibus sociauit. Qua uero ratione binarii multiplicatione ipse duodenarius in uicesimam quartam cumulationem transcendit; sic geminorum praeceptorum scilicet dei et proximi amor gemina obseruatio uiginti quattuor supernis senioribus te aggregauit cum quibus inmarcessibili corona redimitus canticum nouum sedenti in throno cantabis. Inter quos sicut isdem sua medietate superposita id est senario; qui ut dictum est caret defectione et superfluitate in octauum decimum numerum crescit similiter dulcissonis consonantiis totius armonicae modulationis officium mellifluae cantilene reddentibus nihil defectiuum. nihil superfluum audiens; secundum quinque tetracorda. decem et octo disparibus innexa fidibus efficaciter delecta delectaberis. Quorsum tendunt ista; illud est in causa. Peragratis totius galliae partibus circumspectis undique secus omnium christianorum finibus neminem comperio cui pari decore totius honoris munera adtribui debeant sicut tibi. Quocirca memorande pater postquam inclita fama ex tuis miris actibus expressa aures meas irrupit; animis meis indesinenter stimulos ad te diuertendi ministrauit quia uelut ab ipsa diuulgatione nominis tui didici satisfacturus ubique desideriis meis ut refrigerium fieres meae necessitatis. Hanc uero necessitatem ab incoatione usque nunc temporis patior quod cui tantilli operis despectiuam atque reprobabilem compositionem ad corrigendum repraesentarem minime reperiebam; praeter te cuius laus coelos tangere uidetur et cui ut supra dictum est totus honor debetur. Talem et huiuscemodi honorem corde reuoluo et mente delibero decere tantum patronum ut quae in hoc codice suis tenebris obscura uidentur per te ad lucem referantur; quia non penuriosi et ingloriosi nomen compositoris: Sed egregii correctoris laus acquiretur. Quamquam sit in me pro stultitia reputandum per istarum litterarum fiduciam audaciae animositatem arripiens maiestatis tuae conspectum adgredior; adgressusque cordis et corporis ceruice submissa. non solum semel. nec bis. nec ter quin etiam crebrius preces iungo precibus ut omnis scrupulositas iniuste ambiguitatis tuis accutissimis bipennibus ex purissimo calibe totius sapientiae confectis funditus atque radicitus amputetur. Pene dimidia pars huius operis minime uidetur respicere ad negotium utilitatis nisi te messore sarriatur carduis superfluitatis quia dum premor corporis infirmitate dumque saecularium rerum impedior necessitate mentis meae oculus sua sponte cecitatem pocius quam lucem amplectendo suffocatur et corporalium desideriis gaudiorum orbatur atque in immenso gurgite tenebrarum dimergitur. Illum siquidem oculum quem dico subsidiis recti luminis destitutum; ate qui uersaris in sacrorum praeceptis eloquiorum exopto illustrari. Certum te reddere uolo ut non rearis me huic operi hesisse uoluntarie; Nec illud spontanea uoluntate coepisse. Ante biennium mortis eius ut more frequentatiuo fui apud eximium ducem RICARDVM. WILLELMI MARCHIonis filium uolens ei reddere meae seruitutis officium; propter innumera beneficia quae absque meo merito mihi dignatus erat impertiri. Qui quadam die adgrediens. cepit brachiis piissimi amoris me amplecti; Suisque dulcissimis sermonibus ad-trahere atque precibus iocundis mulcerae; quin etiam detestari et iurare in caritate ut si qua possem ratione animis suis diu desideratis mederer scilicet ut mores actusque telluris Normannicae quinetiam proaui sui ROLLONIS quae posuit in regno iura describerem. Stupui uelut amens et per dies aliquot his petitionibus me negaui abnuens. Tandem uero tot precatibus motus tantisque precibus fatigatus; uix flexi animum ad tantae sarcinae pondus humeris meis imponendum. Et quanquam super uirium mearum possibilitatem hoc esse recensuissem quod indicebatur; iugum tanti honeris collo meo imposui. illius mandati imitator effectus; quod praecipit nos stare uiriliter agere et confortari insuper omnia nostra in caritate fieri. Stilus nostrae imperitiae. necdum primas partes operis attigerat heu pro dolor cum lacrimabilis fama Ricardum toto orbe principem. obisse nuntiauit. Omnia haec in dolore huius principis postposuissem propter nimium fletum intolerabilemque planctum qui non solum cor meum uerum etiam totius corporis membra quassans torquebat. nisi per praecellentissimum filium eius patricium RICARDVM adhuc superstitem et praecipuum comitem Rodulfum res eadem repraesentaretur. Insistunt ambo precibus ut quod memorabilis uitae dux Ricardus precando praeceperat exequerer et ne propositum quod illi spoponderam in bilinguitatis uitium uersum uideretur ullo mendacii inquinamento pollui sed pollere totius medullis intellectus intimis contestantur. Adquiescens praeceptis precibusque eorum opus exsecutus sum licet dialecticis sillogismi. nec rhetoricis argumentis non glorietur. Tuae maiestati mittere disposui ut falsa amputarentur; et si quid ueritatis in illo haberetur. tua auctoritate confirmaretur ut mirabilis mercedum retributor qui eximium marchionem Ricardo in paradiso gloriae suae locauit sicut te erexerat suae sanctae aecclesiae columpnam ita serto perhenni ornatum constituat inter omnium sanctorum choros senatorem coelestis aulae. ADLOCVTIO AD LIBRVM HANAROLO HANOCTROPHA DECVRSA.

Temate pertenui quoniam digestus haberis.
Retorici ratione carens dulcaminis omni.
Liber interno cum te perscrutor ocello.
Egrae fert animus quod uulgo ducere gestis.
Quae digesta stilo nequicquam scemata nostro
Et subsanneris tumido uafroque tumultu.
Site conseruent studiisque sigilla pudicis
Pestiferum intentant secreti tedia nobis
Auripluo quoniam danaen uix texit ab imbri.
Ut promit mitho fulgentius aenea turris
Aut pergas northmannica nunc gimnasia praepes.
Aut scolis clausus franciscis iam moruleris
Ridiculam uereor nobis sat surgere sannam
Si impatiens refutes clauem nuncobice dempto
Et ni proprias argute plebis in ora
Inuitum quatient nortmanni uerbere uatem.
In uulgus uenies audax nunc praepete gressu
Pro quanto tanti spernunt iactabere fluctu.
Hic fedum spuet aggestis labris labiisque
Succinet infandum retractanare aliusque
Et plausum manibus nimium dabit hicce profanis.
Elatis terram pedibus. ter succiet hic
Verrucas alius disquirens ore notabit
Cordibus explosis si nulla tamen patet usquam
Integra doctus erit certe praeuertere falsis
Ast ex hoc fuerit quo perditiorque profanus
Acrius his furias amens baccetur in omnes
Et nolensque uolens sic ANTIA et ONTA subibis
Ludibrio tandem sanne subtus et omni.
Yrokonay scisus frustra trudere taberna
Gingiber aut nardi modicum costumque piperque
Ignauis si quidque feres cartis amicitur
Obstiterit monitor longe nec cura mederi
Tute consiliis motus nostrisque querare
Fraudatum hoc tecum iugiter memorando referto.
Qua frontem titubans titulus prefixerit acrem
Suspicio primo subeat quintinus enormis
Panderet ut coelos itiner quid e nece fecit
His dux his meritisque suis primordia signet
Hoc forsan poteris contempnere uulgus inerme
Plebis iurgantis seu iam discrimina mille
Ne meritis fulgentis nominis obice tantis
Vix ausunt tumide temet spreuisse phalanges
Nitescet rabies parcentque sputis duce tali
__breque subtracta nudo incrudescere dente.
Flamine septifluo felix liberi duce sacro
Protectus iugiter munitusque auxiliatus.
_etondis meritis quintini martyris almi
Nec te non monitum olim discessise graueris
Quod restat dubiis supplex commiteque fatis
Meque utinam affectu obtato meliora sequantur.
FALLEVCIVS VERSVS EST. CONSTANS SPONDEO. DACTILO. ET TRIBVS TROCHEIS. VERSVS
AD RICHARDVM. MAGNI RICARDI FILIVM.
O te magnanimum pium modestum
O te praecipuum timentem deum
O te magnificum probum benignum
O te mirificum bonumque iustum
O te pacificum deique prolem
O te munificum Sacrum modestum
O te prerutilum Ricarde clemens
O te longanimem Ricarde prudens
O te percaelebrem Ricarde decens
O te iuridicum Ricarde mitis
O te promeritum Ricarde dulcis
Gentes omnigenae ferunt decenter
Quae cernis memora libro modeste.
His depasce tuum cor atque pectus
Innecti ut ualeas quibus recensis
FVTVRAE MATERI ET TREPIDATIO ET DISVASIO.
Turbinibus uariis cui casibus. innumerisque
Ast inoportunis rerum uicibus uolitantum
Lapsibus atque uolubilibus fati exagitantis
Anxia mens titubat nimiis singultibus haerens.
Cor quoque praetrepidum fibris marcessit adustis
Torpens ast animus planctu suspirat acerbo
Linguaque raucidulos cursus iam gutturis inter
Desipiens horret balbutit blaterat haeret
Squalentique situ uix uerba sonantia garrit
Ingeniumque socros intellectusque pusillus
Difficilis sensus. heu stultitiaque repletus
Quali quibo modo. compto sermone referre.
Quod mihi nutanti committitur accumulare
Numine diuino gestum nutuque superno
Qui nec priuatim casu nec publice gesta
Elicere humanis possum digesta labellis
Ultra posse suum pondus quisquis graue sumit
Ludibrium passus praemagnum ridiculumque
Impendit semet ludicre garrulitati
Sepe fere sectatori incauto arte uenandi
Et sua pessumdat presumptio et inuia luci
Sic tiro parmam gestat belli monimentum.
Usus lasciui facili conamine sudans
Exhorto sed non norit certare duello
Ales numquam uestra tutus spatulum si bicessum
Praeuia cui mater dux non fuerit resecabit
Ingerit in pelagus parua qui lintre marinum
Nautarum semet doctrinae ignarus et artis
Fluctuat. aut illuc. aut huc. aut sepe uoratur
Qui solitus faleris onagro sine sepe sedere
Precipitur eques iam factus praepete cursu.
Non opus ire forum librato foenore mercis
Emere qui quod uult nescit caute et licitare.
Totius artis inops rationis consiliique
Sic in diuersum praelapsu scinditur omni
Qui repetit quod diffinire nequit moderate.
Doctorum nisi doctrinaque fauore uiuetur
Ergo meae nunc insciae squalore repongor.
Ignorans super hoc quid agam faciamne sinamne
Quamquam sensus hebes genuine garrulitatis
Thematis inlepidum. quicquam infacetum inhonestum
Digerat auctoris nullius robore fretus.
Aggrediar potero quicquid faciamque meapte
Fidens in domino mundum ditione regente
Quidquid uult faciens coelo terraque marique
Rudere consuetam plene edere uerba coegit
Sessorique suo alternis profarier rorsis
Postque sepulchralem lazarum recreauit honorem
Et uoluit functum post funus currere uiuum.
Post subiit uexilla crucis mundumque redemit.
Suscipe gesta tui proaui presul recolende
Et locupletis aui Suscipe gesta tui
Quin etiam meritis patris super aethera noti
Participis christo Quin etiam meritis
Illius atque bonis animum depasce benignis
Instrue te exercens Illius atque bonis
Mirificos recolens actus Sermone retracta
Affatusque suos mirificos recolens
Et memora memora causas eius memorandas
Digne quae gessit. nunc memora memora
Nisibus eximiis eius reminiscere morum
Atque recordare nisibus eximiis
Legitimum huius opus relegens imitare liberter
Et rimare studens legitimum huius opus
Scis quia castra dei semper recolendo adamauit
Dilexit uenerans Scis quia castra dei
Ariete non fragilis patriae murus fuit ipse
Portaque difficilis. ariete non fragilis
Orphanus. exul. inops. capiebat opem uiduaeque.
Solamen cuncti orphanus exul inops
Aecclesias statuit paganos credere fecit
Delubra construxit. aecclesias statuit
Corde deum dominum dilexit uiribus atque
Ut se propinquum. corde deum dominum.
Forte feros populos uiolente marte domabat.
Et conculcabat forte feros populos.
Legibus et ducibus uerbo induperabat amico
Gracior in regno. regibus et ducibus
Muneribus uariis missos ditabat honores
Ast humiles pariter muneribus uariis.
Pallia distribuens aurum pelles sonipesque
Munere largifluus pallia distribuens
Indomitos dacos uerbis blandibat amicis.
Austerisque premens indomitosque dacos
Ordinis atque gradus nostri decus omne per omne
Ac firmamentum ordinis atque gradus
Alloquio celebris uirtutum agalmate pinguis
Mansuetus uerbo alloquio celebris
Causidicum superant eius me nunc bonitates.
Atque facultates causidicum superant
Permanet indicium illius uerum probitatis
Signa et adhuc rutilant permanet indicium
Amplius aeloquar an sileam quae gesta uidentur
Tempore uenturo. eloquar aut sileam.
Garriet ecce meus poterit quaecumque relatus
Tractatusque simul. garriet ecce meus
Vocebo ab ofremens uehementi corde retractans.
Quae retulit uiuens uocebo ab ofremens.
O uenerande piae recolende uerende patronae.
Praesulo Rotberte. o recolende piae
Immemores patris et memores scrutare triumphos
Actus perquire Inmemoresque patris
Exhibeasque patris dictis temet reuerendis.
Factis te speculans Exhibeasque patris
Subueniat iugiter Presens oratio patri.
Votaque continua Subueniat iugiter
O utinam ualeas uigeas per secla potenter
Cum christo regnans. O utinam uigeas
Elisio maneas campo Patre cum reuerendo.
Impireae patriae Elisio maneas.
VERSVS AD COMITEM RODVLFVM HVIVS OPERIS RELATOREM.
Virtus et nomen uulgata potentia passim
Flamigero regni Subtractis creuit in orbe
Cedant conuicti comitis probitate Rodulfi
Illis consulibus Romanus calluit orbis
Nunc northmanuus apex Ricardi culmen honoris
Totius regni uirtus decus atque potestas
Moribus et meritis mactus Rodulfe benignis.
Re tribuente uiget timetque superstite pollet.
Praepollens grauitate animi cordisque profundi.
Ore salem fundis tranquilli pectoris almo
Vt salis unda cybos sic sensus tu quoque condis
Radix consilii fecundi nectaris hurna
Viuax ingenio mitis rutilante loquela
Sol uelut hoc mundum refoues sic sirmate cunctos
Nilus ut aegyptum recretis sic corda tuorum
Te tellus rutilum meruit nortmannica lumen
Splendor ubique micas qui cordis lampade fulges.
Archipatres prisci pariter proceresque moderni
Scipio pompeiusque cato quis gloria rome
Magnificum decus imperium dominansque choruscum.
O felix animus patriae qui consulis actus
Auxilium regni firmamentum decus atque
Cuius quae constant libro hoc conscrita relatu
Digessi attonitus tremulus hebes anxius anceps.
Sit tibi summus honor christo regnante per euum.
Vitaque sit presens cum sanctis atque futura
ITEM AD RODBERTVM ARCHIEPISCOPVM
Presul precipuae atque uenerande
Culmen magnificum. aecclesiarum
Summus noster honor. Noster et altor
Luxque insigne decus. Digna salusque
Nostri sancte gradus. Ordinis auctor.
Quae digesta meo Suscipe sensu
Sacra tange manu Quae fero supplex
Intemptata sciis Grammaticae artis
Ac rimare legens Quaeque peracta
Quae nos dulcis amor. Curaque summa
Patris praecipui Et dulcis almi
Magni patricii. Et reuerendi
RICHARDI caelebris orbe labanti
Aeterna patria. Iure potentis
Quamquam sat breuiter. Scribere fecit
Qui bonitate cluens. Et pietate.
Simplicitate ualens. Et probitate.
Fulgens iudicio Iustitiaque
Regno splendidior Floruit isto
Magni CLOTHARII Tempore regis.
HVGONISque ducis. Postea regis
Cuius corde sagax. menteque prudens.
Expensas memora. Factaque dicta.
Recte quo ualeas Equiperari
Digne consimili. Iam bonitate
Tam digno comiti Tamque celebri
Tam iustoque bono. Tamque modesto
Tam sancto pio Tamque colendo
Iuste quo feruier. Atque potiri
In coetum superum Ireque dexter
Agnus candidulo Vellere pulcher
Iunctus coelicolis Pace perhenni
Pontificalis apex et honor
Culmine precipuo Renitens
Gloria pontificum Merita
Pastor opime gregis Domini
Pacifica pietate Calens
Officiis generose Piis
Aecclesiae ordinis atque Gradus.
Palma decusque fidesque salus
Christicoleque caput Populi
Egregium auxilium patrie
Vir uenerande sacer meritis
Belligeri egregii Proaui
Martyrio micantis Aui
Praeducis eximiique Patris.
Ingenio reserata meo
Thematis ordine prosaici
Stultilogo stolidoque hebete
Inscia inepta uideque cape
Materiae fluitanda sua
Dulcia munifica et stupida
Famine ueridico alloquio
Gesta legens replicando diu
Quae bona repperis memora.
Fruge salutiferam segetum
Pasce animumque tuum his epulis
Talibus instrue corque tuum
Actibus aequiperis ualeas
Currere cum seniore uiro
Cum patre cum genitore sacro
Gloria uita. salus. probitas
Sospite corpore quin animo
Longa per innumerum tibi sit
Postque necis legubre exicium
Elisia patria uigeas
Participans THEOTHENOY RANYKAM.
Presul amande
Et reuerende
Et recolende
Atque tremende
Onoma cuius
Hoc quoque metrum
Non capit usquam.
Nisi redempta
Littera desit
Mirificarum
Prosapiarum.
Gesta tuorum.
Suscipe patrum
Patris auique
Sat bonitatis
Luce micantis
Nunc proauique
Iam memorando
Quae bona quisque
Fecit in orbe
Vita superstes
Dum uegetauit
Fomite sacro
Atque salubri
Somatis artus
Namque uerenda
Aecclesiarum
Mirificarum
Culmina fulgent
Quas pater olim
Scemate pulchro
Aedificauit
Quis ualet eius
Cuncta uidere
Quae bona fecit.
Corde sagaci
Menteque pura
Marcia quem nunc
Frantia plorat
Et gemit elus
Eiulat atque
Morte lugubri
Atque merenda
Heuque dolende
Munere cuius
Quae locupleta
Se exhylaranda
Laetificabat
Hanece cuius
Ordo sacrarum
Aecclaesiarum
Quae refouebat
Multimodarum
Congerierum
Munere sacro
Fomite sancto
Colloquioque
Tristis habetur
Quin uiduarum
Turba uagantum
Exul inobsque
Esuriensque
Qui sitis atque
Luce priuati
Consilioque
Vesteque nudi
Frigore pressi
Et lue pleni
Diues in omni.
Et locupletum
Turba bonorum
Atque malorum
Pontificalis
Culmen honoris
Rex proceresque
Grecus et indus
Frisso britoque
Dacus et anglus
Scotus hibernis
Clerus herili
Sorte dicatus
Ordo uerendus
Pulcher eous
Occiduusque
Atque sicamber
Belliger acer
Fleuit amare
Praesul opime
Culmen apexque
Atque cacumen
Lux generisque
Progenierum
Altus amorque
Pontificalis
Nunc imitare. Et prece prona Corde subacto Menteque pura Viribus almis Sedulus ora. Quo requiescat Pace fruendo Axe superno Agnus eatque Dexter ouando Velleris albi Tu quoque cuncto Temporis salua Longa per annos Innumerosque Vita tibi sit. Sospite sacro Somate semper Postque lugubre.
Mortiferumque Flebile dampnum Pace fruaris Sede perhenni.
O Tinum specimen tria Summa uirgo deus unus
Precellens numen ethereum columen
Causarum decus et series concordia mundi
Exsors principii et sine fine manens
NOUSque LOGOS fomes mundi altor et auctor enormis
Orbis terrestris idea stelligeri
Vota precum aspirans humili prece posco mearum
Quo faueas coeptis inscia tremulis
Actus et casus. rerum infortunia strictim
Pandam si potero themate prosaico
Quae tulit Alstemo duce barbaries furiosa
Et quae ROLLONE denique christicola
Qualiter et soboles eius WILLELMVS IN omni
Lege serenato profuit imperio.
Quin et Ricardi merito super ethera noti
Patricii summi christicoleque pii
Terra ferax populi nortmanni iure quieuit
Annis fructiferis tempore pacifico
Te prestante deus qui cernens omnia solus
Regnas et uiuis et sine fine manes


[ 2 ]


TOTIUS NAMQUE MOLIS ORBE DESCRIPTO. AMBITUQUE ET SUPERFITIA TERRAE SAGACITER PERMENSO omnem terram perpetuo oceani limbo undique secus circumseptam aethereo quadripartiti coeli cardine intellectu cosmografi dimensi; in tres partes diuiserunt asiam europam africamque reputantes. Quarum europa quam plurimis fluminum alueis interriuata uariisque prouintiis denominata; termino dire emptionis limitatur patriis. Harum quaedam spatiosissima multiplici innumerabilium hominum frequentia ceterarum copiosissima nuncupatur germania. In qua ister fluuius de cacumine montis adnoe ortus in lx amnibus augmentatur profusius et a meridie ad orientem means procellosus; germaniamque et scithiam usque eo quo ponto scithico recipitur; discriminatur uocitatur danubius. In copiosa igitur intercapedine a danubio ad scithici ponti usque confinium diffuse commorantur fere gentes et barbare; quae ex canza insula oceano hinc inde circumsepta uelut examen apium ex canistro seu gladius e uagina diuersitate multimoda; dicuntur prosiluisse consuetudine barbarica. Est namque ibi tractus quam plurimis alaniae situsque nimium copiosus datiae atque meatus multum protensus greciae. Quarum datia; extat medioxima. In modum corone instarque ciuitatis premagnis alpibus emunita. Quos protente anfractus amplitudinis furentes incolunt populi premonente marthe bellicosi scilicet gete qui et gothi sarmate et amacsobii tragoditae et alani quam plurimaeque gentes meo tridibus paludibus excolendo commorantes. He namque gentes petulanti nimium luxu exardescentes feminasque quamplurimas singulari turpitudine stuprantes commiscendo illinc soboles innumeras obscenas inliciti conubii commixtione patrando generant. Hi postquam adoleuerint rerum possessionibus contra patres auosque aut sepius inter se ferociter obiurgati fuerint exuberantes; atque terram quam incolunt habitare non sufficientes collecta sorte multitudine pubescentium uae terrae moritu in externa regna extruduntur nationum ut acquirant sibi praeliando regna quibus uiuere possint pace perpetua quemadmodum fecerunt getae qui gothi toto paene europam usque eo quomodo morantur depopulati. Caeterum in expletione suarum expulsionum atque exituum; sacrificabant olim uenerantes thur deum suum. Cui non aliquod pecudum neque pecorum. nec liberi patris. nec cereris litantes donum sed sanguinem mactabant humanum holocaustorum omnium putantes preciosissimum eo quod sacerdote sortilogo predestinante iugo boum una uice diriter iacebantur in capite collisoque unicuique singulari ictu; sorte electo celebro sternebatur in tellure perquirebaturque leuorsum fibra cordis scilicet uena. Cuius exausto sanguine ex more sua suorumque capita linientes librant caeleriter nauium carbasa uentis illosque tali negotio putantes placare uelociter nauium insurgebant remis. Sin uero maiori sorte equites egressi essent; mauortia erigebant uexilla praelii. Sicque suis a finibus elabentes; tenebant intentionem in gentium mortiferam concussionem. Exulant quippe a patribus; ut arietent uiriliter cum regibus. Dimittuntur a suis inopes ut mercentur ex extraneis dapes. Priuantur suorum fundis; ut locentur quiete alienis. Pelluntur extorres; ut fenerentur praeliantes. Truduntur a suis; ut participent cum alienigenis. Segregantur sua natione; ut gratulentur exterorum possessione. Linquuntur a patribus; forsan non uidendi a matribus; Erigitur asperitas iuuenum; in demolitionem gentium. Liberatur patria suis incolis defaecata. Caeterae condolent prouitiae; plurimo hoste nequiter toxicate. Sic depopulantur cuncta quae sibi sunt obstantia. Nauigant prope maris littora; ut uendicent sibi terrarum spolia. Vno regno quae rapiunt; in aliud deducunt. Petunt sequestra pace portus; causa mutuandi raptum fenus. Igitur daci nuncupantur a suis danai uel dani glorianturque se ex antenore progenitos. Quique troie fuerunt depopulatis mediis elapsus achiuis illiricos fines penetrauit cum suis. Hi namque daci relato ritu olim a suis expulsi qua suos tractus frantia protense exporgit cum duce ANSTINNO ferociter sunt apulsi. Hic sacer atque ferox. nimium crudelis et atrox.

Pestifer infestus toruus trux flagitiosus
Pestifer inconstansque procax uentosus et exlex
Letifer inmitis praecautus ubique rebellis
Proditor incentorque mali duplex simulator
Impius et tumidus pellax deceptor et audax
Furcifer incestus infrenis litigiosus
Pestiferique mali augmentum do incrementum
Non atramento uerum carbone notandus
Et tanto scelere ante alios immanior omnes
Quantus ad astrigerum tendit suspectus olymphum
Huc illucque profugas contaminauit gentes; earumque sibi et suis uendicauit facultates. Galliae potestatis inuasit dominium; franciscum usurpauit sibi regnum. Temerauit sacerdotium; conculcauit sanctuarium. Verbis factisque lacessiuit francorum regem; ciuitatibus cum suis triste commorantem. Fremit circa muros presidiorum; ceu lupus circa caulas ouium. Floccipendit francos; suis presidiis metu receptos. Persequitur cunctos; ceu leo ceruos. Trucidat inuentos; quos repperit sepositos Efficitur strages; iugulantur cuspide tristes. Multatur clerus; crudeli morte punitus. Casulas nefarii induunt; quas altaribus sacris diripiunt Vestitur alba; offitio misse dedicata. Quisquis in illos arma sumit; interimitur crudeliter. Cetera gens armis frigida; ducitur captiua. Vxores a pluribus stuprate; ducuntur flebiliter aduenae. Omnis puellarum sexus; ab ipsis turpiter deuirginatur. Coniuuenibus senes; longe lateque trahuntur extorres. Quicquid est animalium; redigunt in precium. Crescit rabies furiosa; multis malis augmentata. Quintini testis meritis super aethera noti incenditur delubrum; monasticis rebus praebalteatum. Caetereque omnes aecclesiae in finibus uermandensium locatae. Agoniteta christi Dionisii monasterium; uulgano superante est fauillatum. Emmo nouiomacensis episcopus cum suis diaconibus; iiiito kalendis MAI heu pro dolor est peremptus. Omnisque gens desolata; ad naues est ducta captiua. Confessorum christi Medardi et ELIGII basilicae; ab ipsis nefariis sunt peruste. Sanctae Genouefe uirginis sacra aecclesia parisiis locata; ab ipsis nefandis est combusta. Caetereque aecclesiae extra munitionem locatae per totam frantiam diffusae; comburuntur paene uniuerse. Grassante malo desolatur frantia; penitus euacuata. Luget liberi cererisque inobs; quibus fuerat olim locupletissima. Meret se suis incolis destitui; agricolisque priuari. Eiulat uomere non exarata; cultroque inculta. Torpescit quiescendo terra labore boum non exercita. Ignorantur peruia; uestigiis hominum non atrita. Siluarum fruticumque atque nemorum genere; densantur campi uoluente tempore. Conclamata est salus; uiteque fiducia recessit ab hominibus. Nauigio ipsi daci petebant aquas; indeque exilientes populabantur finitimas terras. Nocte inuadebant iacentium corpora lethei soporis quiete sepulta. Omnibus uastatis quae fuerunt sibi uisa et non repperientes praelii usquam certamina in tota francia remearunt praedando omnia ad nauium praesidia. Omnibus igitur accersitis super suo negotio quid agerent consulturis omnium alstignus unus pro omnibus inquit nequissimus Optatae nobis crebrescunt aure facilesque nobis uiam spirant uenti secundi. Si uobis non displicet romam eamus eamque sicuti frantiam nostro dominatui subiungemus. Hoc consilium complacuit omnibus uelisque lectis a praedatoribus torquent proras franciscis a littoribus. Altis namque longe lateque fluctibus tactis terrisque cis citraque littora sibi uendicatis romam dominam gentium uolentes clam adipisci Lux urbem quae Luna dicitur. nauigio sunt congressi. Principes igitur ciuitatis formidoloso tantorum impetu exterriti; munierunt urbem quampluribus armigeris. Decernens alstignus blasphemus ab omnibus non posse ciuitatem capi armis; dolosum repperit consilium nefandissimae fraudis. Misit itaque nuntium ad comitem ciuitatis et ad episcopum; subsequentia uerba illis dicturum. Qui conspectui illorum adsistens; talia coram profudit dicens. Alstignus dux dacorum uobis fidele seruitium et omnes pariter sui sorte dacia cum ipso eiecti. Non uobis incognitum quod sorte dacia expulsi per fluctiuagum pelagus circum omnia maria turbine mirabilium maris elationum traditi francigene gentis regnum sumus aduecti Hoc quoque regnum nobis sorte deorum concessum inuasimus multum praeliis contra gentes francigenas obnixe certauimus totumque regionis locum illius nostri senioris imperio prostrauimus. Verum omnibus nostris ditionibus subiugatis reuerti uolentes ad terram nostrae natiuitatis prius aquilonibus aduersis postea zephiro nothoque nobis contrariis obtriti finibus inuiti uix adnatauimus uestris. Vestram urbem nec ferro depopulari. nec praedas uenimus pagi uestri ad naues deducere. Non nobis ea uis tot periculis fatigatis. Sequestram nobis pacem precamur date quae necessaria sunt liceat emere. Noster senior infirmatus multisque doloribus plenus uult a uobis fonte salutifero redimi christianumque sese fieri. Et si morte hac in infirmitate praeoccupatus fuerit uestra misericordia uestraque pietate hac ciuitate sepeliri. Hoc audientes praesul et comes responderunt internuntio dicentes. Perpetui foederis pactum uobiscum agimus uestrumque seniorem christianum facimus. Internuntius autem quaeque fraudulenter illis dixit et quaecumque ad eis dolosus audiuit. nefandissimo omnium seniori suo renuntiauit. Data igitur sequestra pace multisque competentiis multisque comptionibus atque mutuis conuentionibus cootuntur perfidi pagani uicissim et christiani. Interim praeparatur ab episcopo balneum perfido non profuturum. Sanctificantur aquae putei gurgite exhauste. Illuminanter cerei ad sacrum misterium lauacri. Aduehitur prestigiator anstignus dolosi consilii repertor maleuolus. Intrat perfidus fontes corpus tantum diluentes. Suscipit nefarius baptismum ad animae suae interitum. Suscipitur de sacrosancto baptismate ab episcopo et comite. Deducitur quasi infirmus sacro chrismate oleoque delibutus. Non egrotus sed eger. negotio perfidiae miser. Deportatur quasi infirmus ad nauis contubernium corpore dealbatus tantum. Conuocat igitur ilico omnium nequissimos super sua fraudulenta dolositate consulturos. Pandit illis secretum cretum exsecrabile quod conceperat furioso corde. Imminenti nocte me mortuum nuntiate comiti et presuli et deposcite nimium flentes ut faciant me neophitum sua urbe sepeliri. Enses et armillas et quicquid est mei iuris dicite uos daturos illis. Illi autem ut iussu fuerat ante dominos ciuitatis uenientes dixerunt eiulantes. Noster senior uester filiolus pro dolor est defunctus. Precamur miseri ut in uestro monasterio ut sepeliri eum faciatis et munera quae uobis moriens iussit permaxima dari recipiatis. Illi namque tali sophismate decepti dandisque et accipiendis muneribus quasi excecati spoponderunt corpus recipi et in monasterio decenter humari. Internuntii autem regressi renuntiauerunt quae fraudulenter impetrauerant funesti. Tunc contumax pestifer gaudens super responsis eorum uniuscuiusque tribus mandat praecipuum. Congregatis autem omnibus. nequissimorum nequior dixit anstignus. Mihi modo facite feretrum et superponite me quasi mortuum. Arma mecum in ipso collocate et uos in girum circa ipsa flebiliter state. Vos per plateas ululate uestrosque me cogite plangere. Tumultuet uox uestra per cuncta nostra tentoria. Concrepet uox qui praesunt nauibus cum ceteris cohortibus. Armillas et balteos ante feretrum facite ferri. Gemmis auroque politos; secures ensesque exponite. Fit dicto citius; quod mandarat funestus. Auditur clamor ululatuum; tumultusque lugentium. Resonant montes pro uocibus dolose merentium tinnientes. Conuocat presul campaniis gentem diffusam per totam ciuitatem. Venit et clerus monasticis uestimentis indutus. Similiter principes illius urbis martyrio coronandi. Affuit femineus sexus in exsilium deducendus. Pergunt unanimes contra monstrum feretro impositum. Baiulant scolastici candelabra et cruces maioribus precedentes. Aduehitur a paganis anstignus uiuus super feretrum positus. Atque in exitu ciuitatis obuiant christiani paganis. Ab utroque populo comportatur ad monasterium quo sepulchrum eius erat paratum. Preparat se episcopus missam pro suo filiolo celebraturus. Choro stat et clerus offitiosissime cantare suetus. Ignorant trucidandi christiani dolum mortiferae fraudis. Decantatur missa sollemniter caelebrata. Participant omnes christiani; mistico sacrificio iesu christi. His missarum solemniis decenter expletis paulatimque paganis congregatis iussit praesul corpus ad sepulturam deferri. Pagani cum magno clamore petebant feretrum et dicebant alternatim non eum sepeliendum. Stabant igitur christiani super responsis eorum stupefacti. Tunc astignus feretro desiluit ensemque fulgentem uagina deripuit. Inuasit funestus presulem librum manu tenentem. Iugulat presulem prostrato et comite stantemque clerum in aecclesia inermem. Obstruxerunt pagani ostia templi. ne posset ullus elabi. Tunc paganorum rabies trucidat christianos inermes. Traduntur omnes neci quos furor repperit hostis. Seuiunt infra delubri septa ut lupi infra ouium caulas. Corde premunt gemitum mulieres lacrimasque effundunt inanes. Iuuenes cum uirginibus loris contenantur simul. Vltima uitae dies accidit omnibus breueque et inreparabile uitae tempus. Prosternunt per menia urbis preliantes quoscunque repperiunt robustiores. Atteruntur ciues seuiente marte dolentes. Gens quae preerat nauibus adest portis bipatentibus. Stat muchrone chorusco acies ferri strictim parata neci. Iungunt se preliantibus hinc inde certantes altrinsecus. Crudeliter perimunt omnes quos repperiunt armis obstantes. Tandem finitur duellium heu perempto coetu christianorum. Cetera namque manus flebilis ducitur nauibus. Conquiescit furentis astigni rabies prostratos propter urbis principes. Gloriabatur astignus cum suis ratus coepisse romam caput mundi. Gratulatur tenere se monarchiam totius imperii per urbem quam putabat romam quae est gentium dominatrix. Hanc non esse romam postquam didicit commotus ira sic inquit. Predamini omnem prouintiam et incendite urbem istam. Captiuos et spolia conducite ad naues quamplurima. Sentiant coloni istius terrae. nos in finibus illorum uersasse. Quod mandat teter gaudet parere minister. Omnis prouintia inuaditur hosteque nequissimo superatur. Strages quamplurima efficitur captiui ad naues ducuntur. Gladio et incendio deuastant omnia quae fuerant illis in presentia. Onerant naues his expletis captiuis et spoliis. Iam uertunt proras ad francigenae gentis regnum ducendas. Permeant mare ueliuolem reuertentes ad frantiae regnum.

FRANTIA tot gentes superans iam marthe superbas
Offitiis intenta piis profusae et honestis.
At crines in te populi Dominata uolentis.
Spargere te et uano Conamine contaminare.
Imperio acquisita tuo Bis ter trina regna
Fortis dura ferox. Constans robustaque cauta.
Legifera insignis. Mitis lenis luculenta.
Strenua fida comis Belli rebus studiosa
In cunctis uincensque Potens solersque triumphis.
Pondere sed sceleris Tanti nimium cumulato
Regeque posthabita Cunctos purgamine plena.
Mandatis domini Spretis super astra tonantis.
Nunc prostrata iaces Super arma sedens uerecunda
Attonita et stupefacta. Nimis hebes anxia tristis.
Conculcata. lacessita. et spreta. Increpata
Infestisque reis Spurcis Toruis Scelaratis.
Pestiferis tumidis Ventosis flagitiosis.
Nam recidiua armis Cito surge uelotius insta
Consilium tibimetque tuis nunc et quaere salubre.
Horrendi nefas multis erroribus acti
Poeniteat Pudeat Te tedeat horreat atque
Scribe dei mandata tui. Recitando per omne
Altera progenies illa datia dimittitur
Remigio tumidas Valido lapsura per undas.
Bellabit pugnas in te per tempora multas
Prelia robustis Exercens martia telis.
Effera francorum contumdet milia bellans
Foedere complacito tandem iam pace quieta
Imperiumque tuum nomenque aequabit olympho
Gentes et tumidas tibi Deseruire negantes
Contundet gladio Mitescet Suppeditabit.
O felix o terque quater et milies alma
Salue tripudians Et aueto in secula regnans


[ 3 ]

INTEREA dum quasi solitudo frantia deserta haberetur dumque ueluti tonitrualis mugitus rugientia archana pauidi nortmannorum aduentus formidarentur rexque francorum unde audaciae paganorum hostiliter resisteret non haberet repperit consilium ualde sibi saluberrimum ut cum anstigno nequiore nequissimo federaretur paxque totius regni serenata ingruentium depopulationum inter tempestate inter utrumque haberetur. Quapropter ducibus accersitis cum episcopis comitibusque cum satellitum turmis quod corde disponendo adinuenit eloquendo memorauit atque pronuntiando sic retulit. O seniores et domini imminentis quaerimoniae causa huc prouocati consilium uos rimando quaeritate regni. Tunc uero franci regia allocutione permoti dixerunt unanimes contra illos debellando praeliari. At rex dissuadens talia exorsus est dicens. Mihi non uidetur consilium contra illos initiari bellum. Si contra illos forte dimicaturi exieritis o aut uos moriemini aut illi fuga lapsi repetent naues caelerrimi. Vt quiescat terra temporibus nostris quaeratur pax diuturna ab impiis. Hoc namque consilium ab ore regis prolatum omnibus est complacitum. Dirigunter legati ad atrocem anstignum pacifici. Dehinc uestigali pensorum tributorum suma mitigatus et a francigenis exacti muneris pondere sensim placatus pacemque postulabatur non abdicat diutius uerum dat ultroneus. Inconuulsa igitur praesulum pace firmata ducitur ad regem pepigitque inextricabili foedere olimpiadis cum eo munera pacis. Qui imperialibus competentiis mutuaque uoluntate uicissim foederati concordes unanimiter sunt effecti. Quieuitque frantia multimoda antehac depopulatione afflicta cursuque illius temporis hostili pesta priuata intumescentiumque paganorum uastatione est liberata. Ne quis lector aborreat monemus ob aduersorum ignominiam casuum qui non ad interitum sed ad correptionem propter exaggerationem scelerum francigenis acciderunt. Contrita est namque gens ultore anstigno francigena quae spurcaminum erat sorde nimium plena. Perfidi Periurique merito sunt damnati increduli infidelesque iuste puniti. Prolixum est nobis uniuersos illius temporis labores narratione persequi iccirco nostrae presumptionis citius uertamus stylum ad intentionis propositum. Elucidet itaque breuiter calamus quamuis iners quae nutu dei gesta sunt digeratque compendiose qualiter acciderunt. Exprimatque rei ueritatem spernens sophismatis errorem. Refutet erratus obscenorum casuum depromat uenturae salutis negotium.
EPILOGUS
CICLICA torua tenens et lubrica deuia pergens.
Labilium anfractus nequicquam adiensque uiarum.
Ceptum itiner nun siste liber deposco parumper
Materiae fluitatis opus. Iam desine fessus
Si duci ualeas ultra iam conspice solers
Nam uia longa nimis Scabrosa Petrosa per omne
Herbida Siluestris Nemorosa et lubrica et aspra.
Farreque equos deposce tuos iam tam macilentos.
Velle bonum retinent quoniam sed posse pusillum
Sepius et tersi lotique habeantur per omne
Illorum pedibus ferrum clauis suae subtus
Firmis et faleris illorum dorsa perorna
Malas et frenis consutis stringeque habenis
Sic poteris forsan a peragrare uiam luculentam
Quin erresque ruas offendaris pereasque
Ni oppitulante deo qui iure triumphat ab alto
Testeque quintino ni intercedente beato.
Atque ipso cui nunc canimus quae gessit ouanter



[ 4 ]

PREFATIO HEROYCO METRO DECVRSA CVI SVBIECTV MELEIACUS.
PRISCIS insula creata uocata extat
Pinguis agri felix Diues opumque laum
Gurgitis immensi limbo praecincta perhenni
Mercis munifica Fenore multiplicis
Plures sunt portus Hinc inde altrinsecus atque
Muneris et uarii Nauibus impliciti
Quae genuit dedalum Multas ad laude peritum
Supra quod satis est artibus atque scium
Qui fugiens quondam minoeia moenia cera
Nexuit actu alas mirifico sibimet
Prepetibus pennis uaccuum aera posse meari
Ipse ratus tuto consimilis uolucri
Assciuit leuitas comitem temeraria natum
Incautumque leuis federis atque operis
Inque latus subiit pennis icarus patris actis
Patrizare uolens aliger intrepidus
Dedalus ad gelidas pater Impigere uolat arctos
Telluremque suis attigit hic pedibus
Calcidicis tandem super adstitit arcibus ipse
Dextris frigoribus gnarus habere modum
Nobile delubrum phebo statuitque dicauit
Exuit hic alas moxque salutiferas
Dedalea soboles minus integer arte pericli
Uenturi incautus celsior atque means
Climatis impurii subiit plus ardua iusto
Cera mox liquida penna soluta manet
Cognomen pelago dedit obuius icarus ipse
Gurgite famosus obrutus undisono
Haec te monstra petunt et fabula contigit ista
Ludicris sannis ridiculisque tibi
Praeducis incepto Rollonis gradia facta.
Dacorumque simul pube tenus iuuenum
Infirma terrarum linquis nimis ardua captans
Dedalo quoniam ocior aut icaro
Dum coelo stolidum temet protendere pennas
Contigit immensum ardua materies
Viribus incrementatis si posse fuisset
Cordis mente tui. ut tibi uelle manet
Multiplices species si scisses armonicales
Seruant discrimen quae tribus in gradibus
Dulcicano sonitu qui uisses inter olores
Psallere praecipuae cantibus armonicis.
Octo modos quinis herentes in tetracordis.
Quos diatessaron et diapente fouet
Commixtisque tonis quos dissona limate formant
Expensis artis disparibus numeris
Sesquioctaua tonum quoniam por portio claudit
Et diatessaron pax epitrita ligat
Et diapente melodia rite emiolia sancit
Seruata lege artis arithmeticae
Et diatessaron diapente simul diapason
Sanccito duplo perficiunt numero.
Triplicis et formae diapason et diapente
Bisque diapason quadrupla consolidat.
Icor nunc nimiis ranchoribus atque repongor
Et stimulator pauitans concutiorque tremens
Ha. ne te subigant temeraria ludicra uulgi
Ha. ne precipitem fulmina concutiant
Erutus insidiis quo possis iure tueri
Ecce salubre tibi accipe consilium
Propositum cordis domino committe tonanti
Ludicra disperdat fulgura discutiat
Munitum sensim pontum te proueat ultra
Flaminis almifluo alite septiflui
Atque solo temet sistat pingui et cereali
Euulso nemore fruticis et silicis
Rethoricoque tuum fecundet nectare sensum
Armonico pariter debriet et modulo
Atquisita aliis plectro cum ficdibus ita
Ymnizante melos psallere uocequeas
Patritio caecis oculo clodis baculoque
Aecclesie decori pauperibusque cibo
Orphani. et exulis ast inopis uiduaeque uagantis
Summo tutori ordinis atque sacri
Huc pedeare noso quanquam deuenimus usque
Coenoso gressu difficilique uia
Ulterius nostrum conamur tendere gressum.
Sed nos dilaniae materiae nouitas
Non inopis ire quidem nostroque insistere cepto
Nempe fatigatis pondere preuido
Premagnus est nobis dimittere fascem
Garrulitas erit et ridiculum nimium
Formificare ualens informia cuncta potenter
Donaque distribuens nectaris uranici
Spiritus alme ueni nasci qui uerbe dedisti
Sensus accende uiuificans hebetes
Huc precor aspira fusas spes atque refunde
Antra mei sensim pectoris irradians
Tangere quo possim tante ante cacumina molis
Intemptata stilo suggere largifluae
Prosaico referam breuiter quaecunque relatu
Te collatore Te duce Te artifice


[ 5 ]

CVM SVPERNA DEIFICAE TRINITATIS PROVIDENTIA cuius nutu uariata uuoluentium temporum uicissitudine alternantur omnia cerneret clementer aecclesiam sacrosancto sanguine redemptam sacrique baptismatis laticae profusius emundatam oleique et crismatis liquore insigniter delibutam suprascriptis breuiter casibus immaniter afflictam continuis christianorum precibus suppliciter pulsata. non desistit illa salutifera prebere suffragia ex ferocitate seue gentilitatis dacigena. Vnde fuerat flebiliter afflicta; inde esset uiriliter uegetata. Et quibus in praeceps lapsa; his coelo tenus exaltata. Quorumque actu floccipensa; horum munere refecta. Quorum frequentia conculcata; horum auro gemmisque ornata. Quorum predatu pannosa; horum dono compte palliata. Concretis igitur humana conubii stuprique copula plurimis dacigenarum pubum turmis; illisque bellorum incendia inter se et in patres et auunculos frequenter suggerentibus omnes dacigene maiores natu et potestate ad regem conuenientes dixerunt unanimes; Res publica hostili inuasione seue obprimitur filiorumque et nepotum nostrorum contrictione concutitur. Constitutum namque nostrae antiquitatis ritum abdicauimus ideo dacisce gentis populus quamplurima mala perpessus annullatur. Consule igitur rex regno ritu ueterrimo quod regere pacifico debes imperio. Pestifera nequissimorum hostium lue expurgetur datia; ut residui uiuere et requiescere possimus pace perpetua. Quorum consiliis rex adtentius acquiescens; sueque preceptionis edictum per terram sui imperii uelociter dirigens ut describerentur Nepotes et filii quos sors repperiret expul iussit satrapas illius terrae adesse sibi prescripti diei tempore Huiuscemodi fama regalium legationum mox perculit mentes pubescentium. Trepidis anxia sententiis illorum corda nutant incertisque futuris ignota fluctuabant. Heret illorum stupefactus animus cernens incognita sensus Quin illos indiga ueri cura fatigat spesque incerta dubios dilaniat. Incertum erat illis prescire quae sententia uoluebatur in regis corde. ILLIS VERO in diebus senex quidam erat in partibus datiae omnium rerum affluentia locupletisimus innumerabiliumque militum frequentia undique secus constipatus qui numquam colla suae ceruicis cuipiam regi subegit. nec cuiuslibet manibus gratia seruitii manus suas commendando commisit Qui datiae regnum pene universum possidens affines datie et alaniae terras sibi uendicauit populosque sibi praeliis quamplurimis ui et potestate subiugauit. Erat enim omnium orientalium praestantiore uirtute praepotentissimus Cunctorumque exaggerato omnium uirtutum cumulo praecellentissimus Defuncto uero illo supersteterunt duo filii eius armis strenui bellis edocti corpore pulcherrimi animositate robustissimi Quorum uero maior natu ROLLO alter uero iunior gurim nuncupatur. Quos regali iussione descripti iuuenes ad exterminationem aggredientes genuque flexo uultuque submisso atque humili uocae obnixe poscentes inquiunt unanimes. Ferte nobis auxilium subuenite nobis in adiutorium sub tutela uestrae protectionis morabimur uestrumque seruitium incessanter faciemus Rex autem noster uult a datia nos exterminare fundisque nostris atque beneficiis nos per omnia priuare. Miseremini precamur miseremini nobis omni spe et salute destitutis. Tunc duo illi fratres suppliciter precantibus reponderunt dicentes. Auxiliabimur optime uobis uosque regalium minarum securos morari in datia atque res uestre proprietatis faciemus quiete tenere. Illi autem haec audientes. ROLLONIS et Gurim osculo expetiuerunt pedes atque ilico super dictis principum remearunt gratulantes. Interea ueridice opinionis promulgatur fama regis datiae aures pulsans. Quod dux prepotentissimus pater scilicet Rollonis et Gurim sorte frueretur suprema. Tunc rex ante malorum quae sibi ille dux intulit reminiscens cunctis sui imperii accersitis principibus inquit. Vos non latet patrem Rollonis et gurim esse defunctum aggrediar ergo fines illorum et capiam urbes et castra atque munitissima loca ulciscarque facta patris in filios eosque conterendo saciabor super malis illorum uos uestrosque preparate ad talia negotia adimplenda. Denominato igitur termino profectionis undecunque uenerant repedarunt cum suis. Mox effera datiae iuuentus. nimio curarum inhians estuique commoda sunt praeparat in illo profectu. Hi leues clipeos lucidaque spicula fabrili adulti arte componunt. Hi tela ensesque atque cote cote exaccuant. Alii tuta capitum tegminas scilicet galeas alii ferro auroque trilices loricas thoracas scilicet faciunt. Quin etiam patria tela recoquunt fornacibus renouantque cudibus. Huius rei inopinata fama Rollonis et Gurim perlabitur et talis relationis sermone perturbantur. Qui conuocata copiosa manu congruentique pubertate florentium congregataque multitudine mediae etatis senum atque ad exterminandum descriptorum elatis dextris mandat silentium. Tumutuantis populi murmure penitus sedato sedisque decentis suggestu sublimiter Rollone suffecto infit ore mellifluo. Vos quibus incalescit iuuenilis ardor quique flore prestantioris estis uirtutis alloquor. Sollerti proposito reuerendos patres auosque et proauos imitaminor conualescite uiriliter et confortamini et ne ut equiperis uicibus illis ualeatis congruenter conuenire dedignaminor. Rex siquidem huius regni molitur nos supergredi. nostraeque monarchiam ditionis inuadere. nosque et uos omnes perdere et antequam hereditariam nostrae dominationis terram mancipet sue regiminis terram antipando preoccupemus hostiliterque resistendo aduentu eius. Ilico omnes his dictis hilares regiam terram conglobatis exercitibus inuaserunt totamque seuiente uulcano depopularunt. Haec autem rex audiens contra Rollonem et fratrem eius pergit ad prelium diuque dimicando terga uertit fugiens ad presidia urbium. Tunc Rollo sui exercitus mortuos sepeliuit regis autem inhumatos reliquit. Vnius uero lustri spatio perseuerante inter regem et Rollonem duellio misit rex pacificis uerbis ad eum huiuscemodi in dolo. Nihil mihi et tibi. nisi gratia propinquitatis. Vt requiescat res publica precor permitte ut quod mei iuris est meusque pater tenuit liceat pacienter me possidere tibi autem quod tui iuris quodque tuus. Sitque inter me et te pax et concordia inextricabili foedere compacta. Tunc Rollo et gurim illorumque milites atque descripti ad exterminandum pacem conlaudauerunt. Determinato igitur coniurandae amicitiae tempore uterque uenit ad placitum mutuis muneribus ditati federati sunt. Denique perfidus rex dolositatem conceptae fraudis infesto corde ruminans conuocato quodam exercitu suo noctu pergens contra illos inuadensque fines illorum abscondensque insidias prope menia ciuitatis oppugnare coepit. Tunc Rollo et Gurim et qui cum eo erant exilientes de ciuitate persequebantur regem tergauertentem fugamque simulantem. Transgresso igitur locum insidiarum Rollone pars quaedam illorum de latibulis egressa petit urbem. Quam armigeris uacuam inueniens incendit omniumque supellectilium spolia sibi detulit. Quedam uero sequebantur Rollonem regem hostili immanitate fugantem. Cernens autem rex incensam urbem insidiasque preualere retrogressus preliabatur contra eum. Caesis ergo ex parte Rollinis quampluribus cecidit gurim frater eius in prelio. Videns autem Rollo se inter utrumque exercitum unum fugam simulantem alterum latebris egressum fratremque mortuum uix liuoribus plurimis laceratus cum paucis diuertit ab eis. Tunc rex obsidens et capiens urbes populum contra se obiurgantem sibi subiugauit. Rollo uero morari non ualens in datia propter regem diffidens sui scanzam insulam cum sex nauibus aggressus est. Tunc datia pio duce patricioque atque robustissimo aduocato priuata magno eiulatu concussa coepit nimium flere. APOSTROFA
Datia sorte tuos quae gallis mittis alumpnos
Indiga promissi ueri dabitur quod ab astris.
Presagii et meriti mercis non gnara futurae
Exhilara temet. deprensans corde dolorem.
Casus non animae est Fortune pulsus at acris.
Haec aduersa uices conuerterit improba semper
Suggeret omne bonum isti prospera diuite censu
Illum ditabit locupletans munificabit
Frantia deque tuis genitis fecunda beatis
Spermate nobilium concretis christicolarum
Dacigenis cum francigenis iam pacificatis
Gignet producens expurget proferet ingens
Reges. pontificesque duces. comites proceresque
Sub quibus orbis ouans pollebit principe christo
Et quibus aecclesiae fecundabuntur ubique
Atque nouo quorum gaudebunt perpete christo
Ter trineque quibus baptismate purificatis
Iam superum turme decimae uicae perdite adactae


[ 6 ]

CVMQUE DIV SCANZA insula mestus moraretur sollicitaque contorquentis animositatis cogitione estuans moliretur ut uindicaret de inimicis suis plurimique quos fugarat de datia regalis unanitas ad eum reuerterentur; fessos labore artus sopore oppressos uox diuina illi sonuit dicens. Rollo uelociter surge pontum festinanter nauigio transmeans ad anglos perge ibi audies quod ad patriam sospes reuerteris perpetuaque pace in ea sine detrimento frueris. Hoc somnium cum cuidam sapienti uiro et christicole retulisset huiusmodi sermone interpretatus est. Tu uergente uenturi temporis cursu sacrosancta baptismate purificaberis praedignusque christicola efficieris et ab errore fluctuantis seculi ad anglos scilicet angelos usque olim peruenies pacemque perhennis gloriae cum illis habebis. Illico uero nauibus aptans remisque eas exornans atque frumento uino tergisque suum eas onerans ueliuolum mare caeleriter peruolans anglos aggreditur ibique morari quiete diu suspicatur. Audientes autem illius territorii pagenses quod Rollo dacus adueniret; aciem maximam contra illum construxerunt. Eumque ab illis finibus fugare conati sunt. Qui more solito ad praelium indubitanter illis occurrit; plurimosque illorum prostrauit atque caeterorum fuga uertentium dorsa hasta fatigauit. Denique pagenses prioribus plures coaceruantes; contra Rollonem iterum aciem robustissimam dirigunt eumque occidere aut fuga labi conantur. Ille uero studiis belli edoctus certaminisque necessitate asperrimus galea auro mirifice compta trilicique lorica indutus; contra obiurgantium et proficiscentium in se turmas armigeras uelociter atque indubitanter perrexit. Miliaque illorum immaniter prostrauit uiatrici manu caelerique cursu profugos persequens multosque principum capiens; locum praelii reuertens occisorum corpora terra condit; caeterosque plagis infectos deportauit; captosque nauibus connexuit. Tunc trimodo errore estuans si datiam reperet an frantiam pergeret aut angliscam terram praeliis affligeret et sibi uindicaret coepit anxiari nimiumque tristari.
APOSTROPHA AD EUNDEM.
Rollo quid horrescis titubans. metuisque uacillans?
Quid torques animum meditatus. peste repletum?
Quid cor comburis curarum sorde refectum?
Quid hiscens animo quid uoluis nunc meditando?
Cur heres pater obtutu defixus in uno?
Ambigua et creperum memorans quid mente retractas?
Quidque stupes casum presenti sorte malignum?
Ordine fatali post multa pericula belli.
Feruentis pelagi post equoreosque tumores.
Perpes christicola francisca celsior aula.
Patritius meritis florescens iure ualebis.
Emeritam et capies condigna merce coronam.
In summoque bono deitate mereberis uti.


[ 7 ]
CVM AVTEM huiuscedi perturbationibus sollicitus hereret hominesque regionis illius ditioni suae fidelitatis gratia uinculoque sese subiugarent; quadam nocte soporifera lethei moris quiete per membra leniter serpente; uidere uidebatur precellentissimis quondam precelsiore franciscae habitationis monte se positum eiusque montis in cacumine fontem liquidum et odoriferum seque in eo ablui et ab eo expiari contagione leprae et prurigine contaminatum. Denique illius montis cacumine adhuc superstes circa basim illius hinc inde et altrinsecus multa milia auium diuersorum generum uarii coloris sinistras alas quin etiam rubicundas habentium. Quarum diffuse longe lateque multitudinis inexhaustam extremitatem perspicaci; et angustato obtutu non poterat comprehendere. Ceterum congruenti incessu atque uolatu eas sibi alternis uicibus inuicem cedentes fontem montis petere easque se conuenienti natatione sicuti solent tempore futurae pluviae abluere omnibusque mira infusione delibutis; congura eas statione sine discrecione generum et specierum sine ullo contentionis iurgio mutuo uicissim pastu quasi amicabiliter comedere easque deportatis ramusculis festinanti labore nidificare. Quin etiam suae uisionis imperio uoluntarie subcumbere. Mox expergefactus et uisionis quam uiderat reminiscens; accersitis maioribus principum captisque praelio principibus simul assitis omnem huius uisionis seriem inconstanter disseruit et quid huius uisionis mysticum sentirent; ab eis inquirit. Tunc cunctis conticentibus captorum unus christiane religiositatis fide imbutus; praesagioque diuinae inspirationis aspersus mysticum illius uisionis intellectum explanauit dicens. Mons frantiae quo stare uidebaris; aecclesia illius designatur. Fons qui in summitate montis erat; baptismus regenerationis interpretatur. Per lepram et pruriginem qua infestus eras; commissionis tuae scelera et peccata animaduertas. Te in eo ablui et ab eo leprae pruriginisque morbo expurgari te lauacro sacri baptismatis regenerari et ab omnibus peccatis. Per uolucres diuersorum generum leuas alas habentes puniceas quarum infinitissimam extremitatem exhaurire uisu non poteras homines diuersarum prouintiarum scutulata brachia habentes tuique effecti fideles; quorum innumeram multitudinem coadunatam uidebis animo deprehendas. Per alites fonte infusas et in eo alternatim ablutas communique comestione edentes; populum antique fraudis contagio pollutum typico baptismate abluendum sacrosancti corporis et sanguinis christi alimonia saginandum. Per nidos quos circum montes faciebant; uastatarum urbium moenia reaedificanda intelligas. Tibi aues diuersarum specierum obtemperabant; tibi homines diuersorum regnorum seruiendo accubitate obedient. His igitur mirabilium interpretationum sermonibus. Rollo exhilaratus; uisionis suae interpretem ceterosque quos bello ceperat uinclis soluit uariisque muneribus et donis diuersis ditatos; ad sua laetos remisit. Eo namque tempore rex anglorum christianissimus nomine alstemus omnium bonorum titulis exornatus sacrosanctae aecclesie praedignus aduocatus habenas regni anglorum moderabatur piissimus. Cui continuo Rollo legatos suos misit; et quid dicerent auribus illorum prius intimauit. Qui uenientes ad eum pio uocis affectu summissis uultibus dixerunt. Omnium praepotentissimus patritius duxque dacorum precellentissimus. Rollo noster senior et aduocatus; tibi fidele seruitium tuisque amicitiae munus inconulsum. Magnum domine rex; datiae regno infortunium perpessos et habeo heu dolor fraudulenter exterminatos; eurus obnoxius nobis penitus intumescentiumque procellarum elationibus afflictos uestris finibus appulit omnis spei et salutis praesidio priuatos. Cum autem conaremur datiam repetere et nos de inimicis nostris uindicare; obstitit et interclusit nos glatialis hiems geluque crustante terram et affligente flexiles herbarum et arborum comas densa glatialium nole refrenata crustarum; struxerunt nobis murum flumina. Nec praebuit nobis prosperum iter unda. Audientes quidam milites in confinio nostri aduentus commorantes praemaximam aciem contra nos struxerunt; nosque lacescentes inuaserunt. Nos uero nec sub glaciem. nec supra nauigare ualentes illorum audatiae restitimus; multosque illorum praelio exarmatos coepimus. Non autem regnum tuum depopulabimus; nec praedas usquam raptas ad naues uertemus. Vendendi atque emendi sequestram pace petimus; qui imminentibus ueris tempore ad frantiam proficiscemur. Rex autem hilarem uultum submissus his auditis profatur. Nulla tellus profert uiros magis quam datia praecipuos armisque strenue edoctos. Parentelam diffuse generositatis uestri senioris casusque et labores uestros quin etiam fraudulentam perfidiam datiae regis nobis retulerunt plurimi. Nemo seniore uestro iustior in factis. Nemo maior in armis. Huius negotii curasse cludite armorum securi praeliorum impatientes. Atque omnium malorum immunes estote. Liceat uobis ubicunque terrarum nostrae ditionis uendere et emere uestrum seniorem precamur cogite ut nostrae fidei integritate dignetur ad nos uenire quia eum desidero intueri superque malis suis solari. Abeuntes autem missi quaecumque audierant renuntiauerunt Rolloni. Extimplo Rollo audacter et incunctanter perrexit ad regem contra se uenientem. Qui mutuo amplexati et oscula libati cedentibus utriusque exercitus turmis sederunt sepositi.

VERSI
Tunc rex alstemus prior est allocutus
Prosapia pollens gestorum lumine fulgens
Moribus et meritis praecelsior omnibus atque
Foedere complacito fidei nectamur in uno
Sis peto pars animae semperque meae comes atque
Finibus in nostris temet deposco morari
Sicque salutifero baptismate sorde piari
En quid gestis habe nostrae ditionis in orbe
Sis memor ipse mei fuero ceu semper in omni
Et si uelle alias est nunc proficier horas
Si gens torua ferox iamiam feritauerit in me
Improba non seruans fidei retinensque tenorem
Vt potes es fer opem stabili conamine saluans
Et tibi succurram simili ratione iuuando
Te teget atque meum mutuo certamine scutum.


[ 8 ]
TVNC ROLLO super dictis regis letus; dixisse fertur. Grates tibi omnium regum prestantissime super uoluntariis beneficiis rependo; et quicquid inter me et te agenda retulisti fac ut opto. Diutissime in regno tuo non morabor; sed celerius quam potero frantiam adibo. Vbicunque terrarum fuero; tuus amicus insolubili dilectionis coniunctus federe permanebo. His dictis admodum inextricabiliter foederati; alternarum rerum competentiis mirabiliter ditati; rediit quisque ad sua cum suis. Toto namque hiemantis anni tempore. naues sumptusque qui necessarii erant itineri praeparare Rollo dux sollertis cure fecit anglosque florentis iuuentutis milites qui erant sui effecti; et secum ituri assciuit. Cum autem primae aestatis tempore rutilantium molliter florum arrideret copia purpureisque blattis lactea et odorifera alberent lilia; memor semper uisionis monentis ad frantiam proficisci; classibus uelis datis. nauem conscendit. Cum uero lenibus uentis congressus nauigii factus esset usque ad medium aequoris; nichilque uiderent nisi coelum complexum super faciem maris; inuidi spiritus scientes illos baptismatae; christi nomine abluendos gloriamque quam perdiderant adepturos ingemiscentes; occurrerunt exscitantes pericula illis uenti quin etiam a sedibus suis ruunt et hiante ponto; a sedibus imis in precipicium fluctus nimios et ad sidera tollunt. Coelum crebrescentibus fulgoribus intonuit densarumque tenebrarum nox atra illis incubuit. Remis confractis uentorum rabiem uela ferre non possunt. Itaque uiribus exaustis omnia uentis permittunt. Huc illucque naues quasi per montes et ualles fluctuant. Mortemque repentinam omnibus intentant. Tunc Rollo protensis manibus prostratus incubuit naui humilique uoce talia profudit.
ORATIO ROLLONIS
O deus omnipotens coelestia lumine complens
Qui celum terramque tenes per secula cuius
Numen et aeterno complectens omnia giro
Infestum uitiis peccati et fece repletum
Qui me christicolam fieri uis munere uisi
Temporis exiguo cursu uuoluente futuri
Suscipe uota libens precibusque fa benignus
Fluctus sedastisque feros compesce ruinis
Casibus eripiens istis nos atque labore
Comprime demulcens mitescens atque serena
Vndantem nimium uiolento turbine pontum.


[ 9 ]
Harum uero orationum precibus finitis mox mare quiescit serenatis procellis inmensosque aequoris tractus obtato flamine breuiter explicuerunt nauesque tempestate disruptas. Littoribus uualgrorum uix applicuerunt. Audientes autem uualgrenses quod gens barbara tempestate maris ferociter quassata suis littoribus esset aduecta congregata multitudine pagensium. Rollonem ducem tempestuoso mari uix erectum insperate assallierunt. Qui solito more concitus contra illos debellando perrexit; atque plures illorum nece prostratos horcor transmisit residuosque illorum aut fugauit aut coepit. Cumque diutissime morulans uualgras depopularet; reminiscens alstemus rex anglorum christianissimus omnium regum probitate precellentissimus amicitiae qua se et Rollonem colligaret in federa sempiterna; duodecim naues frumento uino atque lardo honeratas quin etiam totidem armato milite repletas duci praecelso transmisit in uualgras. His Rollo donis laetus legatos muneribus praemaximis ditatos; cum gratiarum actione ad regem remisit; seque per eos famulaturum regi mandauit. Estimantes autem uualgrenses propter deportati frumenti copiam omni tempore Rollonem uualgris moraturum; conuocauerunt raginerum longi-colli hasbacensem et hainausensem ducem et radebodum frisiae regionis principem et conglobato exercitu aliorum pagorum; inuaserunt Rollonem. Qui sicut sepius ad bellum indubitanter perrexit; multa milia illorum occidit; atque raginerum longi-colli et radebodum frisonem ad sua castra fugauit. Deinde totam terram uualgrorum deuastauit; atque incendio concremauit. Post hinc huius rei causa indignatus; frixones celeriter expetiuit terramque illorum deuastare cepit. Tunc frixones multorum congeriem populorum concite coaceruantes; sibique multitudinem plebium in confinio frisiae commorantium accumulantes fluuio almerae commorantem agminibus multis praeparatis accelerata incursione conantur inuadere Rollonem. Rollo uero et qui cum eo erant genu flexo armorumque ingruente horrore scutorum tegmine cooperti strictaeque aciei mucronibus coruscis complicati; expectabant initium certaminis. Frixones ergo paruissimam esse putantes multitudinem illorum inierunt bellum; sibi non profuturum. Daci uero exilientes in illos inruentes usque ad internecionem prostrauerunt. Pluresque principes coeperunt innumerabilemque manum ad naues duxerunt. Frixones igitur residui diffidentes sui; ex hinc tributarii effecti sunt; Rollonis preceptis per omnia obedientes. Congesto et exagerato atque dato frisiae tributo; ilico librat in altum carbasa nauibus data uertitque proras ad raineri prolixiiuguli terras ulcisci se cupiens de ipso; qui affuit uualgris cum frixonibus iam prostratis in praelio. Pererrato ponto; intrat scaldi alueum cis citraque terram depopulans super longicolli rainerum; uenit ad quamdam abbatiam dictam nomine condatum. Rainerus uero multa praelia contra eum fecit; sed ex omnibus Rollo uictor potens extitit. Deuastabatur terra; utriusque exercitus mala perpessa. Preualida fames exoritur; quia terra aratro non scinditur. Vulgus penuria affligitur; fame bellisque atteritur diffidunt uiuere cuncti; salute uictus priuati. Quadam igitur die rainero loco insidiarum clam commorante super dacos cupiente irruere; daci eum. Hinc inde congressi uallauerunt eumque nimium debellantem manciparunt uinctumque ad Rollonem duxerunt. Ipsa namque die raineride; dacorum ut caperent aliquos latebris commorantes; inuaserunt duodecim milites praecipuos Rollonis et constanti uirtute coeperunt. Tunc uxor ragineri flens et eiulans super eo conuocatis principibus suis; misit ad Rollonem ut pro duodecim comitibus captis redderet suum seniorem. Ilico Rollo suscepta legatione; remisit ad eam dicens. Non reddetur tibi rainerius sed decollabitur; nisi reddideris prius meos comites michi insuper dederis quicquid auri est et argenti sui ducaminis cum iuramento christianae religionis quin etiam tributum istius regionis. Mox coniunx raineri lugubri legatione afflicta; comites captos Rolloni remisit aurumque et argentum quod usquam inuenire potuit. Quin etiam illud quod erat sacris altaribus concessum pariterque uectigal illius ducaminis cum iureiurando quod plus metalli non haberet nec exigere posset; supplicibus uerbis et deprecatiuis misit ad Rollonem; ut redderet sibi suum uirum. Ipse autem motus pietate uocibusque suppliciter precantium; ad se fecit uenire longicolli rainerum uerbisque pacificis affatur eum. Rainere dux milesque asperrime regumque et ducum atque comitum superbo satus sanguine; quid tibi feceram olim iniuriae propter quid praeliatus es cum uualgris et frixonibus contra me? Si seuire modo uoles; armorum spicula desunt et satellites. Si uelis a nobis fuga labi; compedibus intricatus non potes euadere. Talionem sicut frixonibus tibi reddidi pro malis; quae mihi sine re intulisti. Vxor tua et principes tui quicquid auri et argenti recuperare potuerunt pro te miserunt mihi. Dimidium exagerati muneris reddam tibi; teque tuae remittam uxori. Hinc mansuescens requiesce; et nullatenus sit discordia sed sempiterna inter me et te pax amicitia. His dictis raineri crura soluuntur cumpedibus. Statimque Rollo sibi foederatum muneribusque et donis praemaximis ditatum; quin etiam reddita medietate legatorum munerum ad uxorem suam letum remisit rainerum. His taliter pace sedatis; Rollo memor uisionis semperque sperans affuturum sibi quod uiderat in somnis quid debeat agere solers inquirit.

APOSTROPHA
Rollo quid en terris morulans uersaris in istis?
Cum supra satis ultus ades conctos inimicos?
Desine parce tibi magis haec sententia praestat
Venturo quoniam procliui temporis aeuo
Praelia franciscae gentis dire pacieris
Atque fatigeris nimium bellis aquitanis
Hinc fontis liquidi et sacri rorem subiturus
Chrismate perfusus. oleique liquore nouatus
Praemia perpetuae capies cum munere uitae



[ 10 ]

ANNO igitur octingentesimo septuagesimo sexto ab incarnatione domini. nobilis Rollo consultu fidelium suorum librauit uela uentis nauigeris fluminis scaldi alueum deserens atque permenso ponto qua sequana ceruleo gurgite perspicuisque cursibus fluens odoriferasque excellentium riparum herbas lambens fluctuque inflatiore maris saepe reuerberata secundum discrimina lunae; inundantis maris pelago se inmittit aggrediens; nauibus gimegias uenit. Vidensque sancti petri monasterium monachilis habitationis; domibus adornatum sanctumque reputans esse locum; morari illic distulit sed ultra flumen ad capellam sancti uedasti naues applicuit corpusque cuiusdam uirginis nomine hameltrudis quod secum asportauerat super altare sancti uedasti posuit huicque capellae ex nomine uirginis nomen sempiternum inhesit. Diciturque ille locus ad sanctam hameltrudem ab incolis. Audientes igitur pauperes homines inopes mercatores rotomo commorantes illiusque regionis habitatores copiosam multitudinem northmannorum adesse gimegias; uenerunt unanimes ad franconem episcopum rotomagensem; consulturi quid agerent. Franco uero statim misit ad Rollonem ut daret sibi pagoque manentibus securitatem. Rollo uero comperiens quod in urbe nec in finibus eius moraretur. nisi inerme uulgus dedit episcopo sue fidei tenore securitatem. Hincque gressum profuturae sibi nauigationis agitans; rotomo uenit porteque cui innexa est aecclesia sancti martini; naues plurimos milite fecundas adhesit. Classe autem descendens celerique gressu lustrans urbem; uidit disiectas moles eius auulsaque templorum saxa aecclesias fundamento emotas murosque hinc inde disruptos paruamque manum et inermem; cepitque animo herere. Inque uno intuique uisum defigere reminiscens uisionis quam uiderat ultra mare.

APOSTROPHA
O dux Rollo potens et praestantissime princeps.
Haec urbs principe te christo donante uigebit
Pace serenato regno aedificabitur olim
Bello consumptis francis populoque domato
En mox aecclesiae quo te gaudere uidebas
En lauacri quo te lepra purgarier hic fons
Aedificanda tuis haec patria fonte nouatis
Vrbe dabis populis leges et federa in ista
Iuraque districtae pariter formidine pene
Tempore mirificum uenturo iamque nepotum
Aspera sepositis mitescent secula bellis
Et super arma sedens furor impius. impietatis
Viribus explicitis non quemquam uoce lacesset
Quin lupus asper ouis simul pascentur in agro



[ 11 ]

Inde ad naues reuersus conuocatis principibus; quaerit sagati mente consilio suorum; quid sibi sit faciendum. Tunc sui quasi futurorum praescii diuineque inspirationis praesagio imbuti dixerunt; uiua uoce Rolloni. Haec terra copie frugum omnium foecunda; arboribus nemorosa fluminibus pisce repletis discriminata uenatu diuersarum ferarum sufficienter copiosa sed armigeris militibus uacua. Nos hanc potestati nostrae subitiemus. Hancque sorti nostrae uendicabimus finitimarum gentium oppida uicos et castra atque urbes; praeliis adquiremus ut requiescere possint turmae post erga nostra sepositae. Forsan interpretatio tuae uisionis; uerteretur in finibus istis. Rollo igitur super responsis suorum letus; a rotomo diuulsis nauibus subuehitur ad archas usque quae as dans dicitur. Ilico fama quid rerum usquam agitur conscia compita franciae aggressa intimat adesse northmannos sequanae alueo innumerabili multitudine coadunatos. Franci uero illorum aduentu ueluti repentino tonitrus sono stupefacti; conuocato anstigno peruasore olim franciae congregato immense multitudinis exercitu uenerunt super othurae fluminis decursum. Tunc ranoldus princeps totius frantiae dixit anstigno incentori totius nequitiae. Tu ista gente procreatus da nobis consilium super his rebus. Anstignus respondens ragnoldo comiti; mox haec intulit. Si ante triduum requisses a me consilium; cogitatione deprehensum darem tibi. Tantum mitte legatos ad illos; quid dicant sciscitaturos. Tunc ragnoldus. Perge celeriter precamur; cuius uoluntatis sint inquisiturus. Anstignus respondit. Non ibo solus. Miserunt autem duos milites cum eo; dascissae linguae peritos. Qui uenientes super ripam fluminis; steterunt dicentes. Regiae potestatis comites mandant uobis ut dicatis qui estis et unde estis uel quid quaeritis. Ipsi uero responderunt. Dani sumus. Datia auecti huc; frantiam expugnare uenimus. Illi autem. Quo nomine uestre senior fungitur? Responderunt. Nullo quia aequalis potestatis sumus. Tunc anstignus scire uolens quid de se dicerent; dixit. Cuius fama huc aduecti aduenistis? Si unquam de quodam anstigno uestrae patriae nato huc cum plurimo milite adnauigato aliquid audistis? Responderunt. Audiuimus. Ille enim bono homine auspicatus est bonoque initio coepit sed malum finem exitumque sortitus est. Iterum anstignus. Vultis karolo frantiae regi colla submittere eiusque seruitio incumbere atque ab eo quam plurima beneficia capere? Responderunt. Nunquam cuilibet subiugabimus; nec cuiuspiam seruituti unquam adhaerebimus; neque beneficia a quoquam excipiemus. Illud beneficium optimae complacuerit nobis quod armis et labore praeliorum uendicabimus nobis. Tunc francigene. Quid acturi estis? Hinc dacigenae. Quantocius abscedite et amplius nolite stare quia uestris ambagibus non curamus nec quid acturi simus uobis indicabimus. Illi uero abeuntes; quod audierunt expedite exercitui renuntiarunt. Ragnoldus uero uertens ad anstignum; dixit. Quid uobis uidetur bellumne initiabitur? Vos ex illorum gente estis uos arte praeliandi more dagorum non ignoratis dicite quid simus facturi? Tunc anstignus uenenifera uulpinaque arte suffultus exercitum affatur. Haec gens iuuenilis aetatis flore robustissima armis edocta praeliaque quam plurima experta si inuadetur; magnum periculum nobis generabitur. Tunc quidam francisci agminis signifer. nomine rotlandus; dixisse fertur. Quid huic consulitis? Nunquam lupo lupus; nec uulpis uulpe capietur. His uerbis incitatus; dixit anstignus. Amodo a me bellum. non blasphemabitur. Interim Rollo et qui cum illo erant fecerunt sibi munimen; et obstaculum in modum castri munientes se per girum auulsae terrae aggere locoque portae relinquentes spatium prolixae amplitudinis; quod apparet ad tempus usque istius diei. Franci uero diluculo uenerunt ad aecclesiam sancti germani; ibique missam audientes participantur corpore et sanguine christi. Abhinc equitantes; in ripa fluminis naues dacosque in munimine auulsae terrae uidentes amplum portae aditum solum inuaserunt. Daci uero intrinsecus hinc et inde per planitiem castri accubitarunt atque scutis se cooperuerunt. Rotlandus signifer ragnoldi cum aciae quam praeibat exercituum uiolenter per aditum mirae prolixitatis amplum; super eos irruit et debellare eos coepit. Daci uero exsurgentes rotlandum in momento interemerunt et eius sequaces. Ragnoldus et anstignus caeterique comites illic cunctos mortuos considerantes; terga uertentes fugam expetiuerunt hilares. Extimplo Rollo conuocatis de hostili fugatione reuersis; dixit. Quid mali egimus contra francos? Cur nos adsalierunt? Quamobrem nos occidere maluerunt? Illorum est initium mali culpa inuadentis. non obstantis presumptio occidere uolentis; non defendentis. Quicquid mali contra illos hinc egerimus; offensione suorum factorum perpetrabimus. Eia occupemus castra et oppida illorum. Reddamus talionem cumulatis nimium malis pro offensis illorum. Haec exortante duce Rollone; dimisso munimine auulsae terrae; celeri cursu nauigantes praeoccupauerunt metlendis habitatores. Quam interfectis principibus cito subuertunt totamque prouintiam deuastarunt. Rainoldus uero comes congregato maiore exercitu priore iterum conatur eos inuadere. Northmanni uero se conglobantes strictim accubitauerunt se ut putaretur paruissima summa eorum. Ilico rainoldus iniit bellum suae sorti non profuturum. Daci uero per aciem rainoldi inconuulse pergentes prosternebant plures. Videns autem rainoldus suo deficere coepit caeleri cursu fugere. Cui quidam piscator sequane attributus Rolloni obuiauit ei teloque transuerberatum occidit. Rainoldide suum seniorem uidentes mortuum fugam nimium torquentes equos expetiuerunt. Tunc Rollo persequens eos multos occidit pluresque captos ad naues deduxit. Conuocatisque fidelibus suis dixit. Age nunc nauigemus parisius ciuesque qui praelia fugerunt requiramus. Igitur northmanni ripam meldensis. naues diuellerunt parisiusque circundantes obsederunt et praedam illius prouintiae ad obsidionem uerterunt Morante diu Rollone in parisius obsidione deficiebat preda longinquis regionibus rapta. Ilico northmanni baiocacensem pagum expetunt totamque praedam rapientes ciuitatem oppugnare coeperunt. Ciues autem ne morerentur hostiliter eis restiterunt bothonem praecipuum northmannorum comitem ceperunt. Northmanni de bothone dolentes miserunt qui dicerent ad baiocacenses. Si reddideritis nobis bothonem dabimus uobis unius anni securitatem. Baiocacenses consilio ducti dixerunt ad inuicem. Melius nobis spatio unius anni requiescere quam pro uno comite totum praeliis ducere. Data igitur securitate reddiderunt bothonem asperrimum militem. Transacto uero anno circumstante parisius obsidione Rollo baiocas petit eamque uiolenter coepit totamque funditus subuertit captiuosque et praedam totius regionis sibi uindicauit. Quin etiam quondam popam uirginem spetiae decorem superbo sanguine concretam praeualentis principis berengarii filiam secum letus adduxit eamque sibi conubio asciuit et ex ea filium nomine uuillelmum genuit. Denique residens circum parisius misit ebroicas exercitum ut caperetur ciuitas et episcopus. Qui ueniens ciuitatem inuasit populorumque plures et praedam coepit. Sed episcopus sebar nomine deo annuente euasit. Statimque illius pagi praedam capientes totam terram deuasterunt parisiusque reuenerunt. Talibus itaque exterritae gentes plurime frantiae tributa soluebant Rollonem plurime uero resistebant ei. Angli uero audientes quod Rollo parisiacam urbem obsedisset rebusque franciscis implicitus impediretur atque estimantes quod amico suo regi alstemo in adiutorium non subueniret tenorem fidei respuentes coeperunt arroganter insolescere contraque regem importunis bellis feritantes dimicare. Terra uero anglisca exercitu regis et obstantium sibi deuastabantur Igitur alstemus rex christianissimus cum non haberet unde arrogantiae anglorum resisteret misit quemdam comitem ad Rollonem circa muros parisiacae urbis debellantem. Qui ad eum ueniens submisso uultu intulit dicens. Rex anglorum alstemus carum inextricabilis amicitiae tibi munus. Quondam domini mi tu et alstemus rex anglorum pacificus pepigistis mutui adiutorii fedus ut qui uestrum indigeret adiutorio alterius muniretur subfragio. Et quem uestrum aduersa fortuna pertereret alter illi in adiutorium subueniret. Quapropter inopinato iugo perfidorum anglorum pressus excellentem super omnia potentiam tuam precatur ut succurras ei uelocius quia angli te praeoccupatum scientes negotio francisci belli. non putant te subuenturum propius meo seniori. Rollo uero legato regis quod necesse erat tribuit eique triduum iussit expectare. Principibusque aduocatis quid acturus sit super hoc negotio coepit inquirere. Statimque misit ad principes ciuitatis ut aut eam illi redderent aut obsides darent aut se ad defensionem praepararent. Ciues autem noluerunt urbem ei reddere. Nec obsides dare. Sed festinant se contra diei uenturi praelia praeparare. Diluculo uero Rollo continui conflicti tempore consurgens certamen diurnum iniit cyuesque tota die praeliis afflixit. Videns autem quod urbem non caperet crepusculo noctis naues uelis ornauit parisiusque dereliquit atque anglorum terram citius quam potuit cum legato regis alstemi peruenit. Ipsumque legatum ad regem misit seque adesse illi in adiutorium mandauit. Tunc rex alstemus dictis legati letior effectus copiose multitudinis exercitum uocauit atque contra Rollonem ducem festinanter perrexit. Qui simul congressi nimium amplexati atque amicabiliter sunt osculati. Ilico Rollo gratuita uoce compellere coepit regem. Grates domine rex tibi condignas persoluo quia xii naues honestis militibus plenas totidemque frumento uino atque lardo onustas misisti mihi in uualgras. Tunc rex praesaga uoce respondit. Tibi premaximas debeo gratias quia tibi a deo datum regnum propter me dimisisti mihique in adiutorium festinanter subuenisti. Non ignoras cuius rei causa mihi succurrere mandaui. Regnum cui praeesse et prodesse debeo deuastatur decusque regiminis mei adnihilatur quia angli insolentia temeritatis tumidi et peruersi meis nolunt obedire praeceptis. Recedentes a me sibi inuicem conspirauerunt meque meumque seruitium abdicantes floccipendunt quin etiam ususfructus meorum oppidorum sibi diripiunt. Precor igitur ut adiuues me eos elidere et dispergere eorumque contumacem uirtutem conterere et conculcare quatinus ad seruitium licet inuiti redigantur et quod merentur poenis acriter luant. Medietatem ergo regni mei tibi dabo dimidiamque facultatem supellectilium meorum tibi sponte concedam. Sicque indissolubili coniunctae amicitie federe colligati teneamus regnum simul totiusque honoris eiusque fungamur bonis. Dedit itaque rex alstemus Rolloni regni dimidium atque medietatem bonorum suorum Dux Rollo statim respondit regi. Tibi domine rex est imperare mihi oboedire. Quos uis conteram quos uolueris dispergam. Subuertam urbes eorum uillasque et oppida incendam ipsorum proteram eos et dispergam. Subiciam eos tibi et occidam uxores et semen eorum captiuabo et armenta eorum deuorabo. His ad inuicem expletis pergunt unanimes contra anglos regi obstantes. Rollo uero contra anglos multa praelia exercuit urbesque eorum obsedit. Quarum multas igne crematas depopulauit. Videntes autem angli quod non praeualerent contra regem sed deficientes affligebantur uenerunt ad Rollonem flexisque genibus dixerunt. Dacorum potentissime. nos regi alstemo pacificari et concordari quia inconsulti contra regem praeuaricati sumus fidelitatis uincula rumpentes quam ei promisimus. Nos ei obsides conseruandae fidei dabimus hincque ei sponte incumbentes fideliter seruiemus. Rollo uero his auditis ad regem alstemum iuit et quod angli retulerunt regi intimauit. Tunc rex motus pietate quondam suorum dixit. Ne flagelletur re puplica diutius si consulis o amicae ad seruiendum nobis eos obsidibus datis recipiam. Tunc Rollo. Tu domine obsides perseuerature fidei tibi recipe ego uero aduena non cognoscens mores anglorum permansurae fidelitatis mihi obsides recipiam. Ilico anglorum quisque offensus comes honera offensionis et penitentiae deportans regi unum et ROLLONI alterum obsidem dederunt. Sicque flagellati dudum et pacificati per Rollonem quieuerunt Rex autem estimans Rollonem esse moraturum omni cursu temporis in anglisca terra denominat eius medietatem regni scilicet urbes et castra uillas et oppida aulas et palatia atque bonorum suorum supellectilia quin etiam deprecatur ut sinat se sacro fonte redimi seque a commisses piari. Rollo autem semper memor uisionis precibus regis non acquieuit. Verum quae suae sorti erant obsidibus ante regem conductis uultu sereno dixit. Talionem mi domini rex pro bonis quae mihi uualgris impendisti reddidi. Regnum quod mihi ultro dedisti per hunc mucronem xii libras auri capulo habentem reddo tibi. Quin etiam obsides qui mei iuris sunt et qui adstant iube recipi praecauens ne patrum suorum et auorum perfidia te iterum respuendo decipiat. Ego frantiam celeriter repetam meosque inimicos affligam et conteram dispergam et conuincam. Tantum te deprecor ut qui me sequi maluerint. non prohibeas eis. Rex autem admirans et gratias super his dictis agens dixit. Dux praepotentissime pars animae meae ego tecum ibo. Regem duces et comites tibi humiliabo. Respondit Rollo. Nequaquam domine regnum dimittas cui praeesse et prodesse iugi iuuamine debes Extemplo Rollo amicabiliter rege relicto; congregatu inenarrabili multitudine iuuenum transfretato ponto franciscum aduehitur regnum. Statim comites exercitus sui diuidens alios alueo sequanae alios ligeris fluento alios amne gerundae interiacentes prouincias praedaturos; celeri navigatione misit. Ipse autem parisius iterum ueniens cepit urbem expugnare et terram super inimicos suos deuastare. Karolus autem rex audiens quod Rollo inoportunis bellis attritum subiugasset regi et sibi transmarinum regnum consilio francorum rogat ad se uenire franconem rotomagensem episcopum Rolloni iam attributum Cetu francorum congregato super tantis importunitatibus paganorum consulturo iamque asscito francone episcopo condolens de egestate regni sui dixit. Regnum cui praeesse debeo desolatur. Terra aratro non scinditur res publica et captiuatur et occiditur. Obesse ROLLONI nequeo qui cotidie meis priuor. Quapropter paternitatem sanctitatis tuae rogo et deprecor ut adquiras nobis apud Rollonem sequestram pacem trium mensium et si forte his diebus christianum fieri se uoluerit maxima beneficia ei dabimus magnisque donis eum remunerabimus. Franco uero his auditis rotomo reuersus Rolloni duci humillimis precibus dixit. Rex francorum mandat ut des illis pacem trium mensium forsitan dabitur salubre consilium inter te et illum. Rollo autem his auditis consilio suorum dedit regi pactum trium mensium. Spatio uero huius breuissimi temporis quieuit terra a paganis. Audientes autem burgundiones richardus scilicet uel ebalus pictauensis comes quod franci inbelles armisque frigidi quasi effeminati petiissent securitatem Rollonis miserunt ad regem et ad comites dicentes. Terram quam tenetis cur sinitis uastare a paganis. Cur non auxiliamini quibus praesse et prodesse debetis? Suisque finibus exterminatae cur non resistitis genti? Nos uobis si uolueritis auxiliabimur et si forte ingruerit contra uos bellum uoluntarie aderimus. Franci uero his contumeliose sermonibus exasperati; finito termino securitati ceperunt rebellare paganis. Ilico Rollo putans se propter securitatem quam dedit a francis se uilem estimatum; ferociter et crudeliter deuastando prouintias coepit laniare et affligere atque delere populum. Sui autem in burgundiam pergentes perque ionam in sigonam nauigantes terrasque omnibus affines usque clarum montem undique secus deuastantes senonis prouinciam inuaserunt; atque cuncta depopulantes ad sanctum benedictum contra Rollonem reuenerunt. Videns autem Rollo monasterium sancti Benedicti illud depredari noluit. nec contaminari illam prouintiam propter sanctum Benedictum permisit. Stampas equidem adiens totam terram adiacentem perdidit quamplurimos captiuauit inde ad uilemelz ueniens finitimas terras praedauit hincque parisius remeare accelerauit. Rustici uero uidentes francos robustissimos bellatores et burgundiones asperrimos pugnatores penitus adnihilatos congregantes incomprehensibilem numero multitudinem desueta arma nequicquam gerentem conantur inuadere Rollonem. Rollo autem respiciens uidit aerem puluerutum creberrimoque cum cursu peditum densius obnubilatum conuocatis principibus suis dixit. Populus peditum nescio an equitum nos sequitur pedites nostri caeleriter uiam petant equites nobiscum remaneant ut uideamus cuius fortitudinis sint qui nos perdere uolunt. Expectante autem Rollone cum equitibus appropinquauerunt rustici equites cum peditibus. Ilico Rollo irruit super uillanos crudelique nece usque ad internecionem prostrauit et contriuit eos. Caedeque praemaxima peracta repedauit ad suos. Postea uero Rollo. nimio furoris aestu inhians et flagras super suos inimicos ciuitatem carnotis hostiliter expetiit atque dunensem comitatum et carnotensem uastans cum magno exercitu obsedit. Quidam uero episcopus nomine uuantelmus urbi preerat religiosissimus. Is merens et eiulans continuisque orationibus instans misit ad burgundionum ducem richardum et ad pictauensem comitem ebalum ut subuenirent urbi morte praeoccupate pro amore dei in auxilium. DE CARNOTIS LIBERATIONE. Misit autem et ad francos huius moestiferae legationis nuntios. Qui celeriter richardo comiti adherentes inuaserunt Rollonem circa muros carnotis praeliantem. Rollo uero more solito constanter irruit super eos atque in primo apparatu belli superauit fortiter dimicans illos. Franci uero et burgundiones uires resumentes ausumque iterum capientes inuadunt Rollonem duriter illis obstantem. Caesis ergo christianorum ac paganorum pluribus stabat uterque in praelio exercitus mutuans uitam alternis ictibus cum subito uualtelmus episcopus quasi missam caelebraturus infulatus baiulansque crucem atque tunicam sacrosancte MARIE uirginis in manibus prosequente clero cum ciuibus ferratisque aciebus constipatus exiliens de ciuitate paganorum terga telis uerberat et mucronibus. Cernens autem se Rollo inter utrumque exercitu stare seque non praeualere suosque decrescere transiens per medium illorum coepit ab eis declinare ne praeoccuparetur morte.

APOSTROPHA.
Rollo potensque ualensque asperrimus armis
Ne uerecunderis si iam fugitiuus haberis
Non te franco fugat te nec burgundio cedit
Concio multimodae gentisque utriusque phalangis
Sed tunica alma dei genitricis uirginis atque
Reliquiaeque simul philateria cruxque uerenda.
Quam uehit in manibus meritis praesul reuerendus.
Velle tuum semper tibi posse uelut olim
Et modo uelleque posse tuum legaliter ibunt
Posseque uelle tuum humanum iamiamque renoscent.
Velle tuum modo posse suum spectabit amicum
Posseque uelle suum sic prestabitur ipsum
Coniunctis pariter his disiunctisque duobus
Aut facies aut non quaecunque negotia rei
Quis sine perficies nullius suma negotii
Saepe adquirit uterque suum uiolenter amicum
Saepe resistit uterque suo rapido obice amico
Natura seruante modum quam propter amicum
Condicio humani figmenti tristis habetur
ITEM APOSTROPHA AD ROLLONEM.
MVLTIMODAS perpesse minas nimiosque labores
Vnde fatigauit temet fortuna quaerelis
Inde tibi meliora dabit iam fruge perhenni
Aspera tot tolerata diu modo laeta sequentur
Gaudia longa metes hinc hinc merore subacto
Te labor artificem belli hucusque peregit
Post hos moerores sat dona quietis habebis
Namque labore graui concrescunt praemia multa



[ 12 ]

Quedam acies paganorum euadens forte praelii periculum ad leugas peruenit et montis excelsa subiit. Finito igitur etiam magno certamine belli ebalus uespere aduenit cum suis. Francosque et burgundiones imprecatur nimis me pro nihilo duxistis quando praelium sine me incoastis; blasphemabor a cunctis gentibus quae auditure sunt hos euentus. Pro dolor mallem more cum isto populo quam abesse praelio. Tunc franci et burgundiones dixerunt ad ebalum sine re quaerulum. Adhuc expectat te aliquid certaminis quo potes te tuosque cito experiri. Considera northmannos praelio fugatos cacumen montis causa praesidii aggressos. Praecipita ergo eos a monte eorumque superbia elide. Vindica sanguinem francorum et burgundionum. Hoc campo heu pro dolor iacentium. Sentiant te modo aduenisse qui gloriantur se periculum mortis euasisse. His igitur dictis ebalus inuadit northmannos in monte nimium exterritos Ebalus autem ascendebat montem cum suis daci uero resistebant ei iaculis Ebalus iaciebat eo missilia daci uero uiolabant eos iaculis. Ebalide temptabant ascendere cacumen montis. Rollonidae praecipitabant eos usque ad basim montis. Ebalidae sepes et parietes quos daci ad capiendam ciuitatem fecerunt; ad montem deportauerunt. Daci uero eosdem parietes et sepes illis abstulerunt; et se ex illis circumdando munierunt. Populus namque francorum; expectabant finem iurgiorum. Ebalus igitur uidens quod non proficeret ei initum certamen; uenit ad richardum ducem in campo praelii castrametantem. Tunc exercitus montem circumsepsit; ne posset ullus elabi. Videntes autem daci se circumseptos plebe; dixerunt ad inuicem. Si expectetur forte dies futurus omnes gladio interimemur. Frixonum quidam de gente natus qui erat illis accreditus; dixit mortem timentibus. Dabo consilium uobis profuturum. Intempestate noctis silentio quidam nostrorum de cacumine montis clam descendant et forinsecus circa tentoria bucina clangant. Illi namque audito clangore tubarum autumantes adesse Rollonem nostrum ducem; formidolosi stupidique atque pauidi fugitabunt hac illacque diuisi. Nos uero de monte descendentes inruamus super castra principum duriterque debellando eos transeamus per medium illorum et festinemus aggredi seniorem nostrum; et sic euademus mortis periculum. Responderunt. Congruum nobis et salubre secundum quod accidit; das consilium. Melius est nobis ita agere; scilicet aut elabi aut mori quam hic morari nosque uiuos comprehendi et poenis diuersis affligi. Iccirco obscure noctis conticinio; descenderunt quidam de monte et per tentoria clam transeuntes ultraque uenientes; coeperunt forinsecus tubis clangere terroremque repentinum eis incutere. Ceteri uero cum magno tumultu magnoque scutorum fragore elabentes uelociter de monte inuaserunt richardum temptoriis soporatum. Sicque ferociter praeliantes et per medium exercitum transmeantes uiam quam Rollo tenuit citatis gressibus liberati pergunt atque super othuram uenientes loco alto palude circumdato gressum fatigati figunt. Exercitus uero nimium exterritus; coepit hac illacque fluctuare putans Rollonem adesse. Ebalus uero huius rei terrore; donum cuiusdam fullonis expetiit atque diu in ea delituit. Exercitus autem lucescente aurora montem uidens hostibus uacuum; eos prosequitur eo usque quo morabantur. Northmanni uero innumerabilia animalia quae secum adduxerant statim occiderunt atque tergora dimidia animalium diripientes et excoriantes ex cadaueribus ipsis castrum circa se fecerunt ponentesque unum super alium coria sanguinolenta; forinsecus auellerunt; ne equi stupidi equitesque mirantes appropinquarent. Franci uero et burgundiones prosecuti eos cum adessent castellumque ex corporibus equorum boum asinorum caprarumque et bidentium conseptum tergoraque sanguinolenta forinsecus pendentia uidissent dixerunt ad inuicem. Quis inuadet istos? Qui uult uitam perdere; accedat ad carneum castrum et mirabile. His dictis quique repedarunt sua daci uero nauium contubernia. Rollo autem uidens milites suos gratulanter dixit ad illos. O robustissimi armisque asperimi quomodo praelia euasistis? Tunc illi cuncta quae acciderant retulerunt Rolloni. Rollo uero ira exagitus furiis acerrimis bacchatus; coepit totam terram uastare et delere atque incendio concremare. Ilico omnis salus conclamatur fiduciaque uiuendi non repperitur; publica res adnihilatur ecclesiaeque desertae habentur. Franci uero non ualentes paganis resistere; totanque franciam uidentes ad nihilum uenire unanimiter ad regem uenerunt atque dixerunt. Cur non auxiliaris regno cui prodesse et praeesse debes sceptro? Cur non pax consilio acquiritur quam nec bellis. nec ullo defensionis obstaculo adipisci possumus? Honor et potestas regalis subigitur paganorum insolentia erigitur; francisce regionis terra quasi solitudo habetur quia eius populus aut fame aut gladio moritur aut forte captiuatur. Tuere regnum si non armis; uel consilio. Tunc rex karolus; his dixit furibundus. Date mihi consilium; quod regno et nobis sit salubre et congruum Tunc franci. Dabimus si nobis credideris; consilium tibi et regno condignum et salutiferum. Vt requiescat populus nimis penuria afflictus; detur terra a fluuio andelle usque ad mare paganorum gentibus filiam quoque tuam ROLLONI conubio iunge et ex hoc potes multum contra gentes tibi obstantes praeualescere quia ROLLO superbo regum ducumque sanguine natus corpore pulcherrimus armis feruidus consilio prouidus aspectu decorus contra suos mansuetus cui promittit fidus amicus cui aduersatur atrox inimicus; sagaci mente uassallus constans et lenis ut res expostulat in omnibus sermone instructus docilis in rebus actibus beneuolus; eloquio honestus uirtute uirili repletus; humilis conuersationibus rebusque forensibus prudentissimus in iudicio iustus in secretis cautissimus auro argentoque ditissimus; creberrima militum frequentia assidue constipatus quin etiam omni bonitate est exaggeratus. Confestim karolus his consultus; misit franconem archiepiscopum rotomagensem ad Rollonem paganorum ducem. Qui ueniens ad eum; blandis sermonibus coepit alloqui. Omnium ducum praestantissime cunctorumque praecellentissime litigabis uita comite semper contra francos praeliaberis semper contra illos? Quid de te si morte praeoccupatus fueris? Cuius figmenti es? Deum te esse estimas? Limo plasmatus nonne homo es? Nonne es esca uermium cinisque et puluis? Memento qualis es et eris; et cuius iudicio dampnaberis. Herebo ut reor frueris. nec quemquam lacesses ultra praeliis. Si uis christianus fieri; praesenti futuraque pace poteris frui ditissimusque ac terra morari. Karolus rex patientissimus consilio suorum ductus hanc terram maritimam ab anstigno et a te nimium deuastatam uult tibi dare quin etiam ut pax et concordia atque amicitia firma et stabilis atque continua omni tempore inter te et illum permaneat; filiam suam gislam nomine uxorem in coniugio dabit tibi qua copula prole laetaberis regnumque in perpetuum tenebis. Quo audito conuocat maiores dacorum et quae episcopus sibi retulit; narrat in auribus eorum. Daci uero reminiscentes somnii interpretationum dixerunt ROLLONI. Terra haec penitus desolata militibus priuata aratro non exercita arboribus locis referta; fluuiis diuersorum genere piscium plenis diuisa uenatu opulenta uineis non ignara glebis cultro elaboratis fecunda mari affluentiam diuersarum rerum daturo ex una parte circumdata altera decursibus aquarum deportantium nauigio cuncta bona quasi frantiae regno discriminata; si fuerit frequentia hominum usitata ualde erit fertilis et uberrima. Nobisque ad habitandum sufficiens et congrua. Filia quam tibi spondet utriusque progeniei semine regaliter exorta; stature proceritate congrua forma ut audiuimus elegantissima uirgo integerrima; consilio prouida. Forensium rerum negotio cauta conuersatione facillima colloquio affabilissima manuum labore peritissima quin etiam uirginibus cunctis praecellentissima; decet ut copuletur tibi conubiali amicitia et ex hoc uidetur salubrius nobis consilium et in melius profuturum et ab alicuius rixe errore inconuulsum; quod filiam regis habebis in coniugio federum. Reminiscere somnii interpretationum; mysticorumque eius intellectum. Vt remur in istis finibus uertetur nobis in prosperum. Satis praeliati sumus francosque debellauimus consequens uidetur nobis ut requiescamus fructusque terrae patienter fruamur. Remitte regi episcopum ut si dederit tibi quod spopondit; te dicat suo seruitio promptum esse. Remanda ei securitatem pacis trium mensium; et ut sequestrae pacis spatio ueniat si uult contra te ad placitum faciatque uerborum suorum et promissionum te per omnia securum. Statim Rollo supradicta episcopo intimauit; regique ut haec diceret ad eum remisit. Qui ueniens ad regem conuocato episcoporum comitum atque abbatum coetu; dixit. Rollo dux northmannorum tibi amoris et amicitie inextricabilis quin etiam seruitii pactum. Si dederis filiam tuam ei ut dixisti coniugem terramque maritimam in sempiternam per progenies progenierum possessionem; manus suas se subiugando tibi dabit fidelitatis gratia tuumque seruitium incessanter explebit. Posterisque per eum obstantium et iurgantium tumores contra te retundere; nimiumque confortatus conualescere. His ab episcopo renuntiatis; congratulantur franci suggerentque unanimes regi ut det filiam suam terramque Rolloni. Rex uero francorum prece coactus; dedit filiam suam uice Rollonis episcopo per pignus in uinculo sacramenti et coniurationis. His rerum oportunitatibus factis determinatis; et confirmatis; tempore locoque determinato atque sequestra pace data; redierunt quique ad sua. Franco rotomagensis archiepiscopus Rollonem adiit; et cuncta quae fecit ordinatim illi narrando exposuit. Rollo igitur et sui his renuntiatis. nimium exhilarati; typicum intellectum rememorant uisionis. Rotbertus autem dux cum audisset quod rex karolus filiam suam daret Rolloni et pacificarentur uicissim paxque fieret totius orbis; misit uerbis pacificis ad Rollonem nuncium subsequentia uerba dicturum. Cumque adesset; Rolloni uerbis precatiuis dixit. Rotbertus dux francorum; tibi fidele seruitium. Audiuit concordiam tui et regis; et inde letatur nimis. Congruum esse tibi dicit te tuosque requiescere; terramque datam reaedificare. Vrbes et moenia restaurare; teque perpetua pace uiuere. Satis exercuisti praelia. Satis demonstrasti arma uirilia. Satis cuius uirtutis es declarasti. Satis plurimis periculis incubuisti satis uas emeritus satis toto orbe laudatus. Quinimmo dux idem deprecans flexis animi genibus mandat tibi ut testificatum in christi nomine et in fonte salutifero baptismate locum suscipi ab eo te sinas. Hinc eritis si tibi placuerit inseparabiliter fidi amici. nullusque contra uos stare poterit; facietque incessanter uestrum seruitium regemque tibi omni tempore beneuolum. His dictis consilio franconis episcopi suorumque comitum dixit. Volo consentire regi francisque ut ueniat ad denominatum placitum; meque redimat fonte immersum. Hic mihi sit paterno amore pro patre; ego filiorum dilectione ero illi pro filio. Succurrat mihi si necesse fuerit ut pater filio; ego illi ut filius patri. Gaudeat mea prosperitate; tristetur mea aduersitate. Quae meae potestati sunt sui iuris sint; et quae mei iuris suae potestati sint. Internuntius igitur quae audiuit; Rotberto duci renuntiauit. Statuto idcirco tempore; uenerunt ad determinatum locum qui dicitur ad sanctum clerum. Rollonis autem cis eptae fluuium sedit exercitus; regis uero et rotberti altrinsecus. Extemplo Rollo misit ad regem franconem archiepiscopum; uerba dicenda dicturum. Rollo non potest tecum pacificari; quia terra quam illi uis dare inculta est uomere pecudum et pecorum grege omnino priuata hominumque praesentia frustrata. Non habetur in ea unde possit uiuere; nisi rapina et praedatione. Da illi aliquod regnum unde conducat sibi cybum et uestitum donec impleatur terra quam illi das opulentiarum congerie reddatque temporiuos fructus uictuum hominum et animalium. Quin etiam non conciliabitur tibi nisi terra quam daturus es in sacramento christianae religionis iuraueris tu et archipraesules et episcopi comites et abbates totius regni ut teneat ipse et successores eius ipsam terram ab eptae fluuiolo ad mare usque quasi fundum et alodum in sempiternum. Tunc rotbertus dux francorum et qui aderant comites et episcopi cum abbatibus; dixerunt regi. Non habebis ducem tanti honoris; nisi quod concupiscit feceris. Si non propter seruitium quod repetit a te dederis; saltem da illi propter cultum christianae religiositatis ut adquiratur tantus populus christo qui irretitus est errore diabolico. Et ne culmen totius regni tui aecclesiaeque adnihiletur; impetu infestantis exercitus cuius aduocationis patrocinio uice christi fungens debes esse rex; et aduocatus constantissimus. Tunc flandrensem terram ut ex ea uiueret uoluit rex ei dare; sed illi noluit prae paludium impeditione recipere. Itaque spondet rex ei britanniam dare; quae erat in confinio promissae terrae. Ilico rotbertus et franco episcopus; renuntiauerunt omnia Rolloni et adduxerunt illum integritate christianae fidei obsidibus datis; Karolo regi. Franci uero intuentes Rollonem totius frantiae inuasorem dixerunt ad inuicem. Magnae potentiae iste dux; magneque uirtutis atque magni consilii et prudentiae; quin etiam laboris qui tanta praelia exercuit; contra comites istius regni. Statim franconem coactus uerbis; manus suas misit inter manus regis quod non pater eius et auus atque proauus; cuiquam fecit. Dedit itaque rex filiam suam gislam nomine; uxorem illi duci terramque determinatam in alodo et in fundo; a flumine eptae usque ad mare totamque britanniam de qua posset uiuere. Rolloni pedem regnis nolentis osculari; dixerunt episcopi. Qui tale donum recipit; osculo debet expetere pedem regis. Et ille. Nunquam curuabo genua mea alicuius genibus nec osculabor cuiuspiam pedem. Francorum igitur precibus compulsus; iussit cuidam militi pedem regis osculari. Qui statim pedem regis arripiens deportauit ad os suum standoque defixit osculum regemque fecit resupinum. Itaque magnus excitatur risus; magnusque in plebe tumultus. Caeterum karolus rex; duxque rotbertus comitesque et proceres praesules et abbates; iurauerunt sacramento catholicae fidei patricio Rolloni uitam suam et membra et honorem totius regni insuper terram donominatam; quatinus ipsam teneret et possideret haeredibusque traderet et per curricula cunctorum annorum successio nepotum in progenies progenierum haberet et excoleret. His ut dictum est expletis; rex karolus ad sua remeauit. Rotbertus et franco; cum Rollone remansit.

APOSTROPHA AD ROLLONEM.
Rollo tui uisus capies en mistica sensa.
Aecclesiae stabis precelso uertice montis.
Fonte salutifero scelerum purgabere lepra.
Nunc homines uolucrumque loco tibi scuta gerentes
Se aecclesiae montem scandentes fonte piabunt.
Extremum quorum capies nunquam quoque uisu.
Immunes scelerum libabunt mistica sacra.
Nidorumque domos facient montis iuga circa.
Aecclesiasque struent diuerso munere fultas.
Dux bone dux pie patrici semperque uerende
Assunt cuncta tibi que somno animus tuus hausit
Serua baptismo quod iam promiseris almo
Linque opus infandum sathanae quin; toxica sacra
Quere deum rerum uoto et prece supplice semper
Obserua mandatorum precepta suorum
Da leges populo doctis sancitaque iura
Pace fruens populus gaudebit. prosper tempore conctos
Subque tua dicione morans semper habitansque
Latronumque furum insidiis frustabitur omnis
Aecclesiae summus tutor inopumque iuuator
Pacificus regni protector et auxiliator
Defensorque gubernator moderator et auctor
Perpetuo uigeas meritis uiuacibus euo



[ 13 ]

ANNO A domini nostri iesu christi incarnatione nongentesimo duodecimo franco archiepiscopus catholica fide sacrosanctae trinitatis imbutum Rollonem baptizauit; duxque francorum rotbertus de fonte saluatoris eum suscepit. nomenque suum ei imposuit; magnisque muneribus et donis honorifice ditauit. Rotbertus autem qui et Rollo comites suos et milites omnemque manum exercitus sui baptizari fecit; atque christianae religionis fide per praedicationes instrui. Hinc conuocato francone episcopo; quae aecclesiae ueneratiores in sua terra haberentur sciscitatur et quae potentiores merito et patrocinio sanctorum dicerentur. Tunc franco. Rotomagensis et baiocacensis atque ebroicacensis aecclesia sacrosanctae mariae matris domini nostri iesu christi et uirginis; in honore est dedicata. In periculo maris aecclesia monte posita; archangeli michaelis paradisi praepositi. nomine praetitulata. In suburbio ciuitatis istius; est monasterium sancti petri apostolorum principis nomine consecratum in quo recubabat istius urbis uenerabilis archiepiscopus nomine audoenus; signis et uirtutibus nimium choruscus. Ob metum tui aduentus; ad frantiam est deportatus Gimegias quo prius accessisti est templum sancti petri. Regnum coelorum clauigeri meritis suffragatum. Plures sunt aecclesiae in tua ditione positae; sed haec sunt praecipuae. Tunc rotbertus. In confinio nostrae potestatis quis sanctus potentior meritis habetur? Franco. Sanctus dionysius. Natione graecus per sanctum PAULUM ad fidem catholicam conuersus; postea a beato clemente petri apostoli successore franciae ad praedicandum transmissus; multa flagella paganorum perpessus diuque uerberatus; ad ultimum pro amore dei hebetatis securibus capite plexus. Tunc rotbertus. Antequam diuidatur terra meis principibus deo et sanctae mariae sanctisque denominatis desidero partem istius terrae dare ut dignentur mihi in auxilium subuenire. Franco. Consilio diuinitus inspirato uteris; congruumque est tibi his septem diebus quibus albatis crismatis et olei uestibus es indutus fieri. Dedit itaque rotbertus prima die baptisterii deo et sanctae mariae rotomagensis aecclesiae terram praemaximam canonicis in perpetuum possidendam. Secundo die; sancta mariae baiocacensis aecclesiae. Tertio; sanctae mariae ebroicacensis ecclesiae. Quarto; archangeli michaelis aecclesiae uicibus inundatione procellarum maris circumseptae; secundum cursum lunae incrementati septenarii numeri dispositione. Quinto; sancti petri sanctique audoeni aecclesiae. Sexto; sancto petro sanctoque aychadro gemeticensis aecclesiae. Septimo; brenneual cum omnibus apenditiis; sancto dionisio dedit. Octauo die expiationis eius uestimentis crismalibus uel baptismalibus exutus; coepit metiri terram uerbis suis comitibus atque largiri suis fidelibus. Denique praeparato magno nuptialium rerum cultu; gislam filiam regis uxorem sibi duxit pro qua se francis conciliando pacificauit. Securitatem; omnibus gentibus in sua terra manere cupientibus fecit. Illam terram; suis fidelibus funiculo diuisit uniuersamque diu desertam reaedificauit atque de suis militibus aduenisque gentibus refertam; restruxit iura et leges sempiternas; uoluntate principum sancitas et decretas plebi indixit; atque pacifica conuersatione morari simul coegit. Aecclesias funditus fusas statuit templa frequentia paganorum destructa restaurauit muros ciuitatum et propugnacula refecit et augmentauit brittannos rebelles sibi subiugauit; atque decibariis brittonum totum regnum sibi concessum sufficienter pauit. Denique in terra suae ditionis bannum id est interdictum misit; quod est prohibuit ut nullus fur uel latro esset. neque assensum malae uoluntatis ei praeberet. Denique interdixit ut nullus feramenta aratri domui deportaret; uerum in campo cum aratro relinqueret et nullus post equum asinumque atque bouem ne perderet; custodem mitteret. Huius interdicti pauore quidam agricola manens in longapetentis uilla aratri utensilia campo dimisit; atque appropinquante meridie causa aedendi domum suam uenit. Quem uxor duris uerbis et obstinato corde; coepit increpitare cur dimisisset aratri necessaria; et adiacienda in suo labore. Diu molesta atque increpans uirum; dedit ei manducare. Interim uolens suum maritum facere huius rei. ne dimitteret amplius sollicitum; citius quam potuit clam expetiuit campum et sustulit sibi corrigias iugi uomeremque et cultrum; atque ne uideret maritus subducendo ea quasi aliunde ueniens repetiuit domum. Maritus eius saturus surgens suique laboris campum pergens; necessaria aratri non inuenit inde tristis domum reuertens; quaerulae coniugi indicauit. Quae coepit eum inuectiue et irrisorie increpans dicere. Nullius utilitatis homo uade nunc ad rotbertum ducem; et ipse faciet cito te aratorem. Ille citus ad rotbertum cuccurit; atque commoda aratri sibi frustrata duci retulit. Illico rotbertus conuocans quendam praepositum; dixit ad eum. Da quinque solidos isti agricole quibus possit quae perdidit emere. Tu quantocius uillam petere; atque auctorem furti ignifero iudicio inquire. Villicus uero habitatores illius uillae cunctos igne examinanauit; nullumque illorum reum furti reperiens Rolloni duci renuntiauit. Qui conuocans franconem archiepiscopum; dixit. Deus christianorum in cuius nomine baptizatus sum si est conscius rerum michi mirum; cur non innotuit suo nomine igne temptatum; nobis furti reum. Franco. Adhuc ignis culpabilem non tetigit. Et rotbertus ad praepositum. Uade iterum et ad habitatores affinium uillarum; in nomine iesu christi examina per ignis supplicium. Qui iussa complens; duci intimauit: neminem se inuenisse culpabilem. Qui aratorem statim uocauit et ab eo cui quod remansissent utensilia aratri in campo dixisset inquirit. Agricola respondit. Uxori. Quae uocata uenit; duxque ad eam dixit. Quid de uomere cultroque mariti tui fecisti? Illa se non habuisse negauit. Quae scopis diuerberata; fidem furti omnibus fecit. Tunc rotbertus ad maritum. Sciebas tuam uxorem esse furem? Cui ille. Sciebam. Et rotbertus. Duobus decretis; digne morieris. Vno; quod caput mulieris es et eam castigare debuisti. Altero; quod assensor furti fuisti et indicare noluisti. Statim utrumque laqueo fecit suspendi crudelique morte finiri. Hoc iudicium; exterruit habitatores terrae. Nullusque ausus est postea furari uel latrocinari; Atque sic quieuit terra uacua furibus et latronibus atque siluit priuata cunctis seditionibus. Continua igitur pace diuturnaque requie laetabantur homines sub rotberti dicione securi morantes; locupletesque erant omnibus bonis. non timentes exercitium ullius hostilitatis. Karolus namque rex quodam tempore misit duos milites gislae filiae suae rotberti duci; conubio iunctae. Gisla autem cum uidisset milites patris sui quadam domo ne uiderentur a rotberto suo coniugi seposuit; cunctaque bona illis largiens. nimis diu morari fecit. Rotbertidae comites admirantes quod milites karoli regis rotomo morarentur et presentia rotberti ducis non fruerentur; uenerunt ad eum et dixerunt. Cur nobis quod karolidae tibi dixerunt. non innotuisti? Rotbertus. Ubi sunt soceri mei legati? Responderunt. Uxorius es et effeminatus quia tuam presentiam uitantes; coniugi tuae assunt. Dicebant igitur rotbertum eam non cognouisse maritali lege. Statimque dux ira commotus tyrones suae domus fecit absconsos comprehendi et ad forum uenalium rerum duci ibique concurrente plebe iugulari. Aaudiens autem rotbertus dux francorum quod pro nece duorum militum colligatae pacis inter regem et robertum northmannorum ducem uincula soluta disruptaque essent; coepit contra karolum stare eumque adnichilare et sua depopulari. Misitque legatum ad rotbertum rotomagensem; dicens. Tuo consilio tuoque suffultus adiutorio; uolo istud regnum super karolum accipere eumque frantia fugare. Tunc rotbertus rotomagensis; respondit legato francorum ducis. Modo tuus senior nimis uult equitare; ultraque legem agere. Quae regis sunt; tantum disperda regimen nolo ut accipiat. Erat autem coniunx eius gisla filia regis; iam defuncta. Quid accidit inter karolum et rotbertum; hic non memorabitur quia alias legitur. Rotbertus northmannorum patritius grandeua aetate nimioque labore praeliorum consumptus; conuocatis dacorum britorumque principibus dedit omnem terram suae dicionis filio suo uuillelmo poppae filio. Atque inter manus uuillelmi adolescentis manus suas mittentos principes; colligauit illi coniurationis sacramento. Postea uno lustro uiuens aetatisque suae defectu; effetoque uiribus corpore equitare non ualens regnumque pacificatum solidum et quietum tenens lugubris dampni passus dispendium ineuitabilisque mortis casum; plenus dierum migrauit ad christum cui est honor in saecula saeculorum.

EPILOGVS
Nauta rudis pelago commissus uela profundo.
Classe uehor parua rimisque foramine plena.
Puppeque quassata prora tumido equore fracto.
Confractisque gubernaculis remisque peremptis.
Omnibus et uelis uiolento turbine scissis.
Naufragus. attonitus. stupidus. habes. anxius. anceps.
Syrtibus implicitus pro nescio nunc quod agetur.
Ha misero michimet nullus patet exitus usquam.
Fluctibus incluso nimiis septoque procellis.
Ha michimet coelum undique et undique pontus habetur.
Aequor permensus medium huc uix usque nataui.
Non intrasse salum mallem quam hic periisse.
Puppe sub exigua per confraga murmurat aequor.
Fluctibus infestis pelagi spumante procella.
Aequora iam labunt inimica pace carinam.
Pestifero amplexu horrendis flabris nocitura.
Viribus iratis teneor maris una rapina.
Vndaque curuatos sublata sinus quatit acre.
Hereo nunc tremulis temerarius arbiter undis.
Sed tu quem statum mobilem motum stabilemque
Veridici perhibent cum sis motus quoque status.
Fluctiuagae aequoreos mentis compesce tumores.
Syrtes pestiferas cordis disrumpe uagantis.
Atque procellosi ingenii sustolle carinam.
Vt gubernaculis remisque uelisque refectis
Ingenii sensus intellectusque pusilli
Iamque huius operis pelago feruente meato.
Transquillum possim conscendere nauita portum.
Sanguine martirii fluidum palmaque decorum,
Profusum et nitidum cunctorum flore bonorum.



[ 14 ]


PREFATIO TERTII LIBRI
Olim discipulos omnipotens deus.
Sacra uirgine matris editus et satus.
Vere nostra fides sarcalogon quem ait.
Puppim scandere precepit abireque.
Vltra ueliuolum et fluctiuagum mare.
Plebes innumeras. caederae mox iubet.
Et montis subiciens alta cacumina.
Numen syderei postulat ad patris.
Noctis caeruleae mox crepero obuio.
Dire ferbuerant aequora liuida.
Leuo pretumido flamine gurgitis.
Conclamata salus spesque fidutia.
Cunctis discipulis praestrepidis nimis.
Acris pestifera mortis imagine.
Quartae nam stationis tumido situ.
Christus se pelago fluctiuago intulit.
Sicco uestigio seque per aequora.
Fert fluctu liquido passibilis maris.
Offert discipulis seque trementibus.
Tunc artus tremulos occupat et pauor.
Haerent discipulum corda stupentia.
Ignorant quid agant fine sub ultimo.
Terror pectora sat uerberat algidus.
Clamor sidera pulsat nimius poli.
Postquam se innotuit discipulis deus.
Prae siccis pedibus stans fluido mari.
Petrus mox domino uerba sonantia.
Sumptis uiribus et robore pretulit.
O tu christe potens aetheris et maris.
Si nos sancta adiit nunc pietas tua.
Estque tuta fides omnibus et proba.
Tecum pergere me praecipe per mare.
Praecepti imperio nunc uegetabilis.
Indulgens fauet his et retulit ueni.
Fidens in domino qui potis est maris.
Petrux moxque ratem deserit ocius
Et dat uestigium fluctibus aequoris
Mentem perculerat res tremulam noua
Cum discrimina pontus mouit effera
Quamdiu non dubitauit
Petrum sustulerant aequora turgida
Diffidensque sui poenituit nimis
Mersus corpore petrus medio salo
Clamat deripe fluctibus his deus
Christi dextera mox quem rapuit sacra
Dixit tu modicae cur fidei modo
Nuptando titubas et dubitas freto
Conscendunt pariter mox deus et petrus
Nauim discipulis turbine tristibus
Cedunt continuo moxia flamina
Dudum nos pelagus praetumidum nimis
Summi nomine christi penetrauimus
Cursus iam medios contingimus fere
Obpansum undique coelum undique cernitur
Hinc hinc atque minax ceruleus liquor
Haurit iamque pauor pectora tristius
Tollunt aequora molem inscitiae meae
Cepti penitet et tedet et hoc piget
Summus christe deus nunc faciem tuam
Flexis poplitibus pandeamini peto
Lapsas respice spes fomite numinis
Sanctam porrige manum nunc trepido michi
Possim scandere quo gesta micantia
Summo te duce sic te duce preuio
Et quod sunt michimet torua pericula
Mentem septifidi nectare spiritus
Et cor rethorici fomite gurgitis
Et linguam trimodo proloquio struens
Asperges salubris fonte scientiae
Narratus breuis ut sitque probabilis
Atque hinc exstet apertus homini scio
Huius hystoriae. quam reserabimus
Partitus breuitas famine splendeat
In toto niteat quaeque solutio
Nectatur generi sic quoque paucitas
Persone exque datis atque negotio
Sumatur ratio rethoricabilis
Septem nunc elementis bene cognitis
Decretisque simultatibus omnibus
Te donante deus uirgine qua satus
Cum patre ingenito et flamine cum sacro
Regnans perpetuus cuncta uidens deus.
ORATIO Doxsa superna. Omnipotens columen. Fomes sensificusque. Numen sydereum potens. Lucis origo. Aethereum specimen. Rerum principiumque Causarum series cluens. Prima propago. Ingenitique patris. Lumen lumine sacro. Et uerus deus ex deo. O pater almus. Ingenitusque deus. O fili genitusque. His flamen deus exiens. O deus unus. O deitasque uigor. Non sunt namque dii tres. Vnum te ferimus deum. Postulo supplex. Quo faueas precibus. Incepto tremefactis. Mestus inscitia mea. Martiris almi. Te duce te referam. _itam nunc luculentam. Extet sensus hebes licet. Annuat ipse. Cuius opus refero. Possim quo enucleari. Mundoque bona gesserit. Qualiter atque. Perfidia occiditur. Arnulfi ducis atri. Testis praecipuus dei. Gloria patri et soboli pariter. Sanctoque spirituique. Vno simpliciter deo. Amodo semper. Tempore perpetuo. Iunctis continuisque. Seclis secla per omnia.
INCIPIT PROLOGVS DESCRIPTIONIS VITAE VVILLELMI DUCIS.
QVONIAM quidem gloriosissimorum martirum digerendo luculenta praeconia eorumque praepollentissima propalando elucidare gesta illius extant nimia qui illis brauium in praesenti saeculo contulit uictoriae caelestique in regno emolumentum praebuit inmarcessibilis gloriae; idcirco praepotentissimi ducis uuillelmi uitam actusque atque triumphum. non fucis uerborum. neque excellentis orationis ornamento sublimiter praebalteatum. Verum simpliciter tenuique naturalis prolationis sermone commentatum breuiter praelibando texemus quatenus hystoria gestorum eius sepissime recitata; excitet animos omnium quin etiam a linea progeniei ipsius descendentium ad coelestium praemia gaudiorum. Eaque nostrae fidei fundamentum firmiter solidetur; nostrae religionis cultus sollerter nutriatur; mundi labentis decipientisque contemptus nascatur desiderium amorque supernorum fruge salutiferi operis profusius generetur; incentiuum sanctitatis augmentetur gradus prouectionis erigatur; ianua supernae contemplationis salutifero itinere penetretur.



[ 15 ]

IGITVR gloriosissimus dux praepotensque comes uuillelmus et aeterno regi athleta dilectissimus ex prosapia insigni patre daco scilicet Rollone matre francigena uidelicet poppa ut praecedenti libro peroratum est genitus; rotomagensi urbe extitit oriundus. Quem genitor omnium supellectilium ubertate locuplex; rerumque omnium emblemate diues bothoni cuidam ditissimo comiti sacro baptismate perfusum ad educandum commendauit; eumque ad erudiendum ut decebat tradidit. Denique pulcherrimus puer penes orthodoxos uitaeque honestimae uiros familiariter degens; diue memoriae bonaeque indolis fore incipiens siuae iuuentutis aetatem opimo quaternae uirtutis commercio propensius pollentem; iesu christo consecrauit seque diuinis totis nisibus subactum mancipauit. Enimuero diuina gratia profusius replebatur septifluique muneris sapientia locupletius ditabatur; cotidieque meritorum affluentia gratius augebatur; diuinis dogmatibus affluenter instruebatur monasticis ubertim sanctionibus uigorabatur aecclesiasticae religionis dispensatione libenter insignibatur mellifluaeque dulcedinis nectare habundanter infundebatur. Erat quippe effigie conspicuus statura procerus mente strenuus morum probitate grandaeuus uir fidei perfectus totis nitens uiribus. Huius seculi aspernabatur iactantiam uitabatque mundi uiriliter pompam. Laetissimus plane erat facie; serena pacificus mente. Dulcissimus eloquio; mansuetissimus conuersationis negotio. Cupiebat labile linquere seculum; seque gimegias fieri monachum. Sepius animo id replicabat; crebrisque cogitationibus mente determinatis herebat. Explorabat sedulus; quid super hoc uellet christus. Indicium quaerebat huius rei si forte uenerit caelitus illi. Quapropter lacrimis sedulo incumbebat; corpusque ab aescis duriter suspendebat. Pernox uigiliis insistebat ciboque pauperes recreabat. Huius animositatis estu inflammatus; uouit se fieri monachum mundum derelicturus. ADPOSTROPHA AD WILLELMUM. O VVILLELMVS sacer iuuenili macte salute. Flore iuuentutis redolens primaeuae adolescens. Quid celeras uotum praesenti uoce relatum? Pergere cur celeri uoto christi uis asilum? Cur seruat teneros custodia peruigil annos? Corporeos cur nunc innormat regula mores? Arctus cur casti comites rubrica reuincit? Desine uota. necesse tibi nobisque fueris. Semine namque tuo nascetur dux luculentus. Ornandus donis caelestibus insuper haustis. Frantia mirifico cuius sub pollice uultum. Ducet agetque mouet flectetque citabit ouanter. Fretus martirio postquam migrabis olimpho. Arbiter egregias regni moderabit habenas. Aequa librabit trutinans et lance quaerelas: Iudicio tormenta reis; impellet et aequo. Largiflui doni iustis et praemia dedet. Virtutum quaternarum passim aggere actus. Distinctum nitidis rutilans diadema berillis. Emerito capitis gestans in uertice sancti. Scandet ad elysium dignus christo duce campum.



[ 16 ]

CVM autem praeueniente gratia diuinitatis secundum uires aetatis polleret titulis istius bonitatis eniteretque affluenter studiis sanctitatis; northmannorum brittannorumque comites principesque unanimiter in unum conuenerunt quidque agerent decreturi ad inuicem dixerunt. Dux noster scilicet Rollo qui et rotbertus. nimio bellorum labore incessanter attritus plurimisque aestuantis maris periculis fatigatus erumpnaque crebre nauigationis afflictus; innumerisque pernoctationibus defectus pluriumque plagarum liuoribus infirmatus. Viribus infirmitate euacuatis exhaustus quin etiam grandeui situs diurnitate consumptus; non ualet regno ulterius auxiliari et defendere sibique et nobis confidenter praeesse et prodesse. Sciscitemur quem in regno praeliis adepto haeredem sibi elegerit; quemque nobis habilem praeposuerit. Est namque ei filius nobilissima francorum stirpe progenitus qui et corpore uegetabili sospitate uigorato elegantissimus sensuque plurimarum studiis rerum informato peritissimus fauente patre. nobis ducem eumque preferamus nobis patricium et comitem. Huius igitur consilii dispensatione reperta quinimo omnipotentis dei dispensante clementia; uenerunt unanimes ad rotbertum rotomagensi sede annosae aetatis senio fessum lenique sermone submissoque uultu ad eum dixerunt. Domine dux praepotentissime senilis aetatis aggrauaris inoportunitate tibique et nobis non potes salubriter subuenire; extere gentes idcirco iam nos affligunt. nostraque penitus sibi diripiunt. Inter nos diuortium atque duellium agitur consorsque ut sit regnum non stabilitur; ideoque publica res annullata dissipatur. Elige igitur qui praesit et prosit nobis precamur cuique diligenter subiciamur ut et ipse sit nobis aduocationis gradu dux et patricius; nosque obsequenter et personaliter ei militemus. Tunc Rollo humillimis suorum uerbis coactus; huiusmodi responsionbus est exorsus. Quoniam omnen ualetudinem longaeua aetate auferri non ignoratis; meque non praeualere amplius. neque prodesse uobis cernitis uestro consilio uestroque iudicio constituatur dux uobis; qui praesit studiose et prosit ut usquemodo ego uobis. Est namque mihi filius francigeno nobilissimae generositatis semine exortus quem botho princeps miliciae nostrae ut filium educauit; moribusque et studiis belli sufficienter instruxit. Illum precor eligite ducem uobis et protectorem; patricium et comitem. Subueniat uobis sagaciter in consiliis; prositque uobis constanter in praeliis. Ab aduersariis uos hostiliter protegat pacemque inter uos continuam legaliter faciat. Monasticis rebus ut dictum est mihi uult se mancipari; theoricisque mutato habitu subnecti. Tunc comites huius reponsionis affamine hylares; responderunt dicentes. Ille nobis erit dux hereditarius et oportunus; eiusque dicioni uoluntarie non subiciemus. Eiusque dignanter obtemperabimus praecepto; gentisque franciscae regnum faciemus ei accliuium. Dux autem suorum militum uerbis fauentium suis uoluntatibus hylaris; praecepit bothoni miliciae principi ut adduceret spem populi scilicet VVILLELMVM adolescentem sibi. Botho uero ad patrem celeriter VVILLELMVM adduxit accersitis principibus totius regni. Tunc carissimum pignus excepit amabiliter benignus pater; utque fas erat amplexus est dulciter; praesagitque spirituali mente annos puericiae illum non mediocriter transcendere. GAVDEBANT ambo uuillelmus honore paterno. Et pater insignis uuillemi ex actibus almis. Cernuus hic senio probitatis prole gaudebat. Et soboles luculenta aetatis patre uetustae. Hic cito scansurus coelum de teste futuro. Hic renaturus mundo genitore beato. Amplexusque sacros amplexibus hi replicantes. Oris melliflui libabant oscula semper. Gratantes pariter genitor sobolesque; resedit.



[ 17 ]

Tunc ROLLO principibus conuocatis secretius; dixit postulatiuis uerbis omnibus. Ecce quem requiritis ecce heres nostrae possessionis ecce qui praeerit uobis. Isti uobis fauentibus trado regnum labore certaminum sudoreque praeliorum adeptum. Iste uice mei dominabitur huius gentis; heresque erit praedignus nostrae dominationis. Istius uirtutem imitamini quantusque erit praesago spiritu; intuemini. Legibus et statutis nostris constanter auxiliabitur; iusque et decretum nostrum hoc superstite non delebitur. Vos quoque terra quam sorte dedi uobis. non frustrabit; insuper augendo ampliabit. Quapropter manus uestras gratia seruandae fidelitatis manibus huius date; nostraeque fidei sacramento fidem continui insolubilisque seruitii et militationis isti precor facite. His dictis; berengerus comes et alannus pariter caeterique britones; necnon northmannorum principes subdiderunt se uolenter VVillelmo unanimes. Iuramento sacrae fidei illi se colligauerunt; manusque suas manibus illius uice cordis dederunt. Voueruntque se militaturos contraque finitimas gentes debellaturos. Abhinc namque peracto unius lustri spatio; Rollone defuncto et in caelesti solio feliciter ut credimus coronato; northmanni pariter et brittanni in unum conuenerunt; tenoremque fidei VVillelmo praecluentissimo duci et patricio firmamento nostre fidei iterum sanxerunt. Adeptus siquidem culmen tanti honoris et dignitatis; constipatus dignissime comitibus militibusque condignis; uouit christo se regno auxiliaturum. nullique unquam facturum praeiudicium ullum. Erat namque ditatus honoribus sanctimoniae et magnificentiae; illustratus commerciis prudentiae et cautelae sancti spiritus clementia praeeunte. Terrena huius seculi animo parui pendebat; sicuti in pueritia deuouorat. Legibus paternis populum strenue regebat; hisque reos suppliciis damnabat. Vitae innocentis regulam sedulus tenebat; aecclesiasticae dispensationis gubernacula laicali ordine sagaciter administrabat. Animi corporisque uirtute omnibus praecellebat; rerum forensium prudentia omnes exsuperabat. Bonae uoluntatis exemplo omnes informabat; doctrina pacientiae et religionis omnes cogebat. Constans defensor erat in aduersis; conciliator sagacissimus in prosperis. Veritas et gloria in domo eius; aequitas et iustitia in operibus eius. Sermone ueritatis arguebat delinquentes; correctione seuerissima increpabat desides. Cum autem talibus supernae dispensationis muneribus habundantius polleret bonaeque actionis suae fama pene per uniuersum orbem largissime propalata crebresceret brittones tenorem fidei quam promiserant penitus abdicantes; ceperunt contra VVILLELMVM ducem esse rebelles. Huius namque inaestimatae opinionis ueritas cum ad noticiam ipsius praepotentissimi ducis peruenisset; misit legatos suos ad brittones ut resipiscerent celeriter et uenirent famuli sibi rotomo festinanter. Illi autem in infidelitatis suae perseuerantia stultius commorantes; legatos remiserunt ad ducem VVILLELMVM dicentes. Non militabimus tibi ultra nec famulabimur quia sub imperio franciscae dominationis semper uiximus. Rollo uero tuus genitor conglobatis barbarorum aduenarumque turmis frantiam olim inuasit; et terram quam modo possides ut pacificus regno esset; tibi regis dono acquisiuit. Terra uero quam tenemus. non ei data fuit in heredum suorum possessionem sed attributa tamdiu ut ex ea uiueret donec reedificaretur terra quam dono regis receperat uastatam. Nihil nobis et tibi; nisi amicitia et concordia paribus uoluntatibus aequalique consilio deliberata. Regem usquemodo habuimus; duce et protectore non caruimus. Nullius terrae nisi frantiae incubuit brittannia seruitio. nec subiugauit se cuiusquam imperio. Audiens autem VVillelmus dux dacorum huius brittannicae legationis mandatum; conuocat principes northmannorum istius rei ad consulendum. Quibus coadunatis; seriem istius mirandae legationis in auribus eorum retulit. Tunc quidam bernadus secretorum VVillelmi ducis conscius; bothoque princeps domus admirati super his legationibus; dixerunt omnibus. Mirum et auditum atque nobis stupendum; huius mandati responsum. Cum patre tuo olim Rollone datia exterminati finesque anglorum permenso maris pelago uix aggressi; ipsos in nos insurgere uolentes resistendo hostiliter deuicimus eosque usque ad internetionem seueriter prostrauimus. His rege alstemo pacifice sedatis. nobisque ui uentorum terram uualgrorum ingressis ipsi conglobatoque exercitu uoluerunt resistere nobis. Quos oportune inuasimus; eosque nobis praeliis subiugauimus. Denique radebodum fixonem hincque rainerum hasbacensem penetrauimus; illos nobis tributarios fecimus. His ita se habentis; franciam uenimus eamque bellis praeoccupauimus totamque praeter munitiones urbium depopulauimus. Nobis uero morantibus in obsidione circa parisius; propter amorem regis alstemi anglos iterum repedauimus iniurios infidelesque eius ui et potestate subiecimus. Anglis uero nostrae dicionis arbitrio regali alstemo subactis; cum maiore priore exercitu; frantiam repedauimus bellisque eam plurimis contriuimus. Videns autem rex karolus quod non praeualeret aduersum nos; pacem et concordiam a nobis requisiuit. Filiamque suam; ROLLONI tuo patri in coniugio dedit hancque terram pro pignore pacis; in perpetuam heredum nostrorum possessionem. nobis uoluntarie tradidit; brittonesque ad seruiendum terramque ipsorum ad uiuendum subiugauit. Patre tuo superstite; tibi sacramento uerae fidei et seruitio se subdiderunt. Post lugubre dampnum patris; fidem renouantes tibi usquemodo seruierunt. Nunc et nos quid facimus contra deseuientes rebellesque brittannos qui tanta et talia praelia peregimus? Effeminatos uiribusque exaustos nos esse recognoscunt; ideo talia remandere ausi sunt. Alimonia huius terrae qua uegetamur corpore; putant nos inermes esse uiribusque penitus deficere. Sentiant robur nostrum huius regni conuersatione non tabidum uigoremque nostrum experiant robustissimum. Comprehendantur in consiliis quibus cogitant; superque responsis suis ad interitum et ad correctionem sui ne quicquam resipiscant dispergamus arrogantiam illorum in uirtute nostra eorumque supercilium conteramus potentia nostra.

APOSTROPHA
O iesu testis christi. VVillelme future. Ecce ualesce uigesce sacro conamine sudans. Expergescitor et confortator uiolenter. Et steriles ratione truces compesce brittones. Atque supercilium feriter contunde nefandum. Quorum concilium effatuans hebetaque malignum. Nam laceros belli contritos peste famisque. Indulgens miserens parcens. neglecta remittens. Hos stabili sacramenti conamine flectes. Et resipiscentes famulabuntur reuerenter.



[ 18 ]

Huius exhortationis alloquio VVillelmus atrociter motus et instigatus; congregauit uniuersi regni sui concite exercitus; iuitque super fluuium coyson brittonum dominaturus. Huius igitur aduentu brittones exterriti. nolentesque VVillelmo famulari; latuerunt praesidiis urbium recepti. Tunc VVillelmus occupauit exercitu suo omnem terram brittannorum; et subuertit plurima loca munitionum. Villelmo uero a brittannia regresso rotomagensem urbem brittones subsecuti et deuastantes pagum inuaserunt baiocacensem. Igitur VVillelmus reuocato cuncto exercitu praeoccupauit regressum illorum; pugnauitque fortiter contra illos caesisque plurimis principibus brittannorum obtinuit de inimis triumphum. Hincque deuastauit terram illorum affligens illos fame et penuria; et opprimens cede praemaxima. Videntes autem berengerius et alannus ceterique brittones quod non sufficerent nec praeualerent aduersus VVillelmus; miserunt ad eum uerbis deprecatiuis legatum. Patri tuo obedienter seruiuimus; tibique incumbentes famulari cupimus. Ne despicias nos petimus; neque abhomineris seruitium nostrum ullatenus sed recipe nos ut seruos offensos pius dominus. Prauorum consiliis obcaecati; negleximus mandata imperii tui. Auertatur furor tuus a seruis tuis; et concede nobis omnimodam felicitatem pacis. Inclina benignam aurem tuae magnificae pietatis; ad nequam seruos scandali et offensionis. Quod enim sacramento christianae religionis tibi promisimus; male operando actenus contra te mentiti sumus. Penitet nos contra te errasse; tuumque seruitium deseruisse. Huius namque neglectae militationis et obedientiae denominataeque humilitatis legatione Vuillelmus dux praepotens usus consultis dacorum principibus super his rebus berengerium ducem brittannorum offensionis neglectique seruitii atque impetrandae misericordie pondere onustum gratuita pietate recepit; eumque sacramento perseuerande fidelitatis et seruicii sibi connexuit. Alannum uero qui huius rixae et iurgii auctor et incentor fuit aspernatus est et abdicauit; eumque brittannica regione cum suis extrusit. Ipse uero in brittannia. nec in tota frantia usquam morari ob metum VVillelmi ducis nequiuit; sed profugus expetiuit auxilium alstemi anglorum regis. Tunc Vuillelmus utriusque regni populum strenue rexit; potentiaque et uirtute uigere affluenter coepit. Propalabatur namque fama bonitatis per climata mundi; Promulgabatur profusius abstinentia castitatis. nec incumbebat illecebris gignende posteritatis. Cogentibus igitur comitibus suis. non urgente sexu humanae fragilitatis sed ne deficeret. neque abesset heres tante progeniei tantique honoris et ducaminis; conexuit se geniali iure renouande successionis cuidam nobilissimae uirgini elegantissime formae consilio profusius prouide forensium rerum negotiis affluentius cautissimae conuersatione aptius congruentissimae colloquio prudenter facundissimae muliebri exercitio comptius et artificialiter peritissimae.

APOSTROPHA
Innocuis flagrans rebus martyr clionee; Praesagio uernans luculento mercis opimae. Diuinae fulgens augmento prosperitatis. Doxee resplendens compte probitate futurae. Diffuseque cluens bonitatis luce perhenne. Quin meritis digne luculentior omnibus. Atque ne paueas trepidans formidans et uerearis. Ius liciti quo te pepigisti foedera lecti. Namque uoluptatis huius commixtio sacrae; Nec intacta fides, labem non passa pudoris. Neque libido sacri meritum cordis temerauit. Semine namque tuo succedet dux luculentus. Munere uirtutum mactus meritisque choruscus. More patris populum forti ditione subactum. Qui reget imperitans extollet rite gubernans. Nisibus et faciens totis incumbere christo. Multifluam gentem iustis moderabit habenis. Subque manu cuius pax pax, concordia pax pax.



[19]

His supra scriptis et huiuscemodi talibus rutilans athleta christi beatissimus; propalatur praeeunte bonitatis fama in cunctis terrarum finibus locupletabatur sufficienter labilium rerum copia ditabatur profusius diuinae augmentationis gratia. Amabilis quippe erat cunctis terrigenis; amabilior quin etiam deo et coelicolis. Hugonis igitur eo tempore ducis amicitie mutua uoluntatis et competentia connexuit se non permansuro federe dehinc atque heriberto satraphe coniunctus est pacto; labilis amicitiae. Videns autem quidam riulfus perfidiae nequitia atrociter repletus; Vuillelmum ducem scilicet dominum suum amicorum praesidio confortari ualde et conualescere; conuocatis plurimis principum northmannorum fraudulenta retulit uoce. Noster senior Vuillelmus nobilissimo franciscae stirpis semine genitus francigenas amicos adquirit sibi; nostro consilio priuatus. nostraeque afflictionis animositate instigatus. Nos uero conatur regno penitus extrudere; remanentiumque colla iugo seruitutis duriter opprimere. Terram autem quam possidemus; parentibus suis in heredum suorum possessionem dabit eosque muneribus nostris affluenter ditabit. Contra igitur illius moliminis cogitatum; quaeramus sagaciter salubre nobis consilium faciamusque inter nos foederis sempiterni pactum; et teneamus illud tenacis uoluntatis ancora inconuulsum. Subueniat quisque nostrum si quem ex nostris ab eo uiderit oppressum protegatque eum iugi iuuamine ut semetipsum. Quin etiam si omnes nos una uoluerit perdere; eius hostiliter resistamus audatiae. Quod molitur subdolus uafra callidatate incessanter nobis facere; faciamus ei citius quam poterimus insperate. Mittamus ad eum quemdam internuntium ut si uoluerit nos promptos habere sibi ad seruiendum largiatur nobis terram usque ad flumen rislum; nos frequentia militum si dederit ditabimur. Ille frustratus milite annulabitur; nec ultra uires indignationis suae in nos extendere conabitur. Hincque potentiores eo erimus fortuna et uirtute; ille tantum nobis nomine. Huius fraudis reperto consilio; miserunt ad VVillelmum qui dicerent nefanda adinuentionum. Abstante ante Vuillelmum internuntio expletoque legationis officio; ipse obstupuit super mirandae praesumptionis uerbo. Accersitis igitur principibus suis consulturus super talibus mandatis; remisit ad riulfum uerbis pacificis legatum subsequentia dicturum. Terram quam a me requiris. non possum largiri uobis; omnem tantum suppellectilem quam possideo concedam libenter uobis. Videlicet armillas et balteos loricas et galeas atque cambitores equos. secures ensesque praecipuos auro mirabiliter ornatos. Gratia mea continua militiaeque palma in domo mea fruemini; si incumbentes meo seruitio uoluntariae fueritis. Consilium meae dicionis mittam in ore uestro; et quicquid uolueritis uestro iussu explebo. Quem opprimere uolueritis opprimam acriter; quemque abicere penitus abitiam. Quem praeceperitis exaltari potenter exaltabo; quemque humiliari atrociter humiliabo. Vestro consilio haec patria regetur et dominabitur; et ideo uestra potestas in omni excelletur. Meum uiuere meumque sapere; sit abhinc in uestra potestate. Cumque nuntius huius humilitatis peruenisset ad riulfum totius praesumptionis. narrassetque ei legationem tante humilitatis et mansuetudinis; illectus arrogantia suae temeritatis paruipendensque mandata humillimae deprecationis Vuillelmi ducis; conuocatis principibus sequacibus suae praesumptiuae uoluntatis retulit quae audierat perorante legato ore fraudulentae callididatis. Tunc ueneno perfidiae suffusus menteque contumaci turgidus temerario ore garrit haec in principium auribus. Verbo tantae humilitatis quam audistis praesagit nos adquiescere et soporari sicque prolixitate tantae dilatationis francigenam parentelam suae generositatis coniuratis principibus et ascitis super nos nititur coadunari. Animaduertamus igitur ne decipiamur. neue franciscis gentibus conteramur. Non nos proterat calliditate suae argumentationis diutus; uerum occurramus ei conglobato ad rotomagensem urbem exercitu citius ut ipse et consiliarii eius rotomo trudantur. Hincque maiori spe fiduciaque tuebimur; securique seditionum sine respectu erimus. APOSTROFA AD RIULFUM Viribus ha nocuis meditatibus atque nefandis. Perfidiae inuidiaeque lues quem fedat acerba. Crimine iam uicii crassante riulfe superbe. Cur nunc bacharis frustra cur perfide seuis? Infectus uitiis mentis curru falerato. Viribus exaustum cur te iactas bonitatis? Cur tumido fastu nimium pompante superbis? Curque uoluntati domini super astra manentis. Sistere conaris uacuo conamine sudans? Dic sodes inimice dei corsum properabis? Corsum castra feres gressum corsumque citabis? Agmen seductum uafroque sophismate totum. Ire mones corsum furiis bachatus acerbis? Casus innumeros ast infortunia passus. Iudicioque dei perculsus pestifer ingens. Vt reor exitii fluidi praecepsque caribdim. Incessu acceleras tumido gressus ruituros. Nam proprium elatis sese praetollere ualde. Hincque repentino nimium casu cruciari. Ardua frons teriturque supercilio uacuato. Ast humilis nitidam gestat redimita coronam.



[ 20 ]

Huius pestifere exhortationis uerbo exercitu conglobato; transmeantes clam sequanae alueum iuxta rotomagensem urbem in quodam prato castra metati sunt. Tunc Vuillelmus repentinum peruersae multitudinis metuens impetum; misit ad eos humillimis uerbis legatum quae modo audietis dicturum. Noster senior Vuillelmus iuuenalis aetatis flore nitidus; uult uobis esse per omnia pacificus et beneuolus. Mandat uero uobis ut honorem totius patriae secum communicetis suoque in consilio primi et praemaximi; cunctis praecellatis. Terram autem quam dari uobis petistis; non solum usque ad rislam uerum etiam usque ad sequanam libenter concedet uobis. Confidit enim se tueri uestro adiutorio; uos autem non diffidatis foueri munirique suo patrocinio. Quicquid concupiscitis habeatis quicquid rerum uultis incunctanter possideatis. Vt ad eum humiliter precatur pacifice ueniatis; eiusque amicabiliter alloquio fruentes secum habitetis. Tunc riulfus incentor huius mali nequissimus; fraudisque diabolicae furiis bachatus inquid legato prae omnibus. Reuertere caelerius; dic Vuillelmo et suis omnibus ut exeat a moenibus ciuitatibus huius petatque francos suos parentes citius. Non enim erit haeres ultra terrae huius; nec nostri amplius dominabitur quia nobis est incongruus et obnoxius. Terra uero quam repromittit nobis dono eius non dabitur; quia dari non potest quod non habetur. Si uero ciuitatem non deserere maluerit; nos semper eam inuademus eaque capta. Vuillelmum et suos gladio conteremus. Cumque internuntius quae audisset Vuillelmo duci festinanter retulisset; nouitatem rei stupens diriguit; conuocatisque principibus exercituque coadunato urbe exiit; montisque procliua ciuitati iminentioris subiit. Cupiens exercitum inimicorum suorum intueri si forte dimicare posset cum illis. Videns autem exercitum inimicorum suorum maiorem suo et copiosiorem; dixit ad bernardum dacigenam militem. Ibo ad bernardum siluanectensem meum auunculum; moraborque tamdiu apud illum donec praestet nobis aliquod auxilium. Eius consilio et adiutorio hanc reuocabo terram; omnesque hos exercitu francorum hostiliter conteram. Delebo hos horumque cognationem penitus a facie terrae; et non remanebit harum progenierum ullus in toto orbe. Tunc dacigena bernardus; respondisse fertur. Tecum usque ad eptae fluuiolum properabimus; uerum frantiam non penetrabimus quia quondam cum patre tuo eam sepe bellis repetiuimus; multosque incoepto praelio prostrauimus. Quin etiam superstitum adhuc auos et auunculos patres et patruos materteras et amicas consobrinos et consanguineos aut interemimus aut captiuauimus. Et quomodo quiuerimus tantorum inimicorum faciem subsistere? Aliena mauis quadra uilis nulliusque utilitatis uiuere; quam regnum regere et protegere. Ego et consortes mei te non sequemur; neque quo uis proficiscemur. Nauigio ergo daciam nostrae natiuitatis terram repetemus; quia duce et aduocato caremus. Non uales nobis ultra uiribus effeminatus praeesse; quia mortem metuis his hostibus imminere. His asperrimis sermocinationibus Vuillelmus instigatus; dixit bernardo dacigenae coram ceteris principibus. Duris et obscenis uerbis me turpiter lacessisti; cum me effeminatum armisque frigidum quin etiam nichilum uocasti. Ecce praeibo signifer festinanter ad praelium; et conteram constanter exercitum inimicorum. Deuorabit gladius meus carnes periurorum; disrumpamque et dissipabo castra eorum. Non diutius segnes et timidi moramini; uerum me festinanter sequimini et inuadamus eos ut agnos lupi. Cernens autem bernardus animositatem constantiamque uirilem Vuillelmi ducis; dixit ad eum uerbis humillimis. Domine dux praepotentissime. noli irasci nostra allocutione; quia consequens est et utile quod nobis iubes facere. Tantum experiamur quis tecum ibit ad praelium; quique subuenient tibi in auxilium. Reperti sunt autem bernardo inquirente trecenti uiri; parati cum Vuillelmo praeliari et mori. Qui unanimes ante illum uenerunt; indiciumque foederis fideique et adiutorium more dacorum facientes; tela mutuae uoluntatis pacto una concusserunt. Caetera uero gens armis frigida; recessit ad praesidium urbis celeri fuga.

APOSTROPHA MORIBVS et meritis celebris Vuillelme patrici. Iurgia dicta minas lites diuortia rixas. Bella supercilium fraudesque duellia telum. Huius perfidiae populi spurcamine pleni. Ne timeas trepidans formides ne uerecundans. Namque in te feritat dire gens haec sine causa. Torua ferox uentosa procax incauta rebellis. Inconstans disparque sibi nouitatis amore. Prodiga uerborum uerum non prodiga facti. Praua superba maligna. nefaria flagitiosa. Letifera; et rea pestifera et scelerata profana. Toxica uiperei diffundens plurima uiri. Tranquillae pacis stabilem pertaesa tenorem. Militibus paucis duce te delebitur istis. Utque olim madian gentes amalechque superbas. Pluribus ascitis populi populare uolentes. Israel ethereae legis mandata tenentem. Ieroboal gedeum contriuit concutiendo. Diuino monitus iussu nutuque superno. Ter quater armigeris praeclaris quinque xxti. Iudicis etherii iussu sumendo probatis. Haud secus auxiliante deo annullabitur istis Digne promeritis te tripudiante trecentis.



[21]

TUNC Vuillelmus cum trecentis ferro indutis; irruit repente super inimica castra temerariae multitudinis; conterens eos et dilacerans mucronibus et lanceis. Disrupit tenptoria principum incenditque magalia militum suorum prosternit quos gladius reperit. obstantesque sibi horco transmisit. Obtinente igitur Vuillelmo de inimicis triumphum; riulfus fugiendo euanuit. Quem sequens pars exercitus comprehendere nequiuit; quia densitate siluae occuluit. Plurimos autem illorum obsorbuit sequana; multosque laceratos contegit et silua. Tunc Vuillelmus lustrans campum cadauerum et non inueniens mortuum ullum suorum; glorificauit cum suis deum qui subuenit sperantibus in se in adiutorium. Locus autem in quo bellum mirabile fuit; dicitur usque in praesentem diem ad pratum belli. Reuertenti igitur Vuillelmo de praelio occurrit ei miles quidam ex fiscanno. nuntians quod esset ei filius ex coniuge dilectissima natus. Letior itaque peracto praelio laetissimusque filio; misit heiricum baiocacensis aecclesiae episcopum omnium quippe praesulum sanctissimum; et bothonem cunctorum militum praecellentissimum sacri baptismatis rore oleo et crismate renasci et innouari filium. APOSTROFA. Haeres ecce tibi dignus Vuillelme patrici. Qui strenuus populum iustis moderabit habenis. Sanguinis ut dabitur merces tibi digna corona. Occasus nomen. digne laudabile cuius. Agnoscet probitate promulgata et eous. Et parsis pariter meritis septentrio et auster.



[ 22 ]

Tunc Vuillelmus tantorum cede ruina sublimiter exaltatus obtinuit utrumque regnum brittannorum northmannorumque bellorum securus; nec ausus est contra eum litigare ullus franciscae gentis principes burgundionumque comites famulabantur ei; dacigenae et flandrenses anglique et hybernenses parebant ei. Caeteraeque gentes in affinitate regni sui commorantes obediebant eius imperio unanimes. Tempore namque praedignae uenationis quo cerui petulanti luxu urgente congrediuntur ceruis geniali iurae fetos concepturis; scenas spatiosae amplitudinis in loco qui dicitur leons mandauit sibi praeparari. Heribertus hoc audito comes hugoque totius regni dux et princeps. necnon Vuillelmus pictauensis comes; uenerunt illuc ad eum festinanter. Quos Vuillelmus aduentui illorum congratulans; cum magno apparatu reuerenter suscepit secumque diuturno delectabilis uenationis tempore morari luxuque regali aepulari splendide fecit. Quadam namque die. Vuillelmus pictauensis dixit Vuillelmo rotomagensi. Domine dux scisne quare huc uenerimus? Respondit. Ignoro. Et ille. Nolens mittere legatos tibi tam digno comiti; ipse legationis negotio fungi malui. Et ut des sororem tuam uxorem mihi ueni; utque connectamur inuicem federe insolubilis amicitiae et dilectionis. Tunc rotomagensis Vuillelmus; respondisse ludendo fertur. Pictauenses semper sunt timidi frigidique armis et auari. Non decet talem puellam ab eis haberi. Vuillelmo pictauensi uerbo exasperationis in uno obtutu herenti; intulit Vuillelmus rotomagensis. Crastina die ne turberis reddam tibi utriusque rei responsum consultu meorum fidelium. Sequenti namque die consilio hugonis magni et heriberti comitum suorumque fidelium; dedit sororem suam Vuillelmo duci pictauensi. Quam uero nuptialium rerum copia honorifice redimitam; equisque femineis faleris honustis auro electroque artificialiter praebalteatis subuectam; cum nimia innumerabilium utriusque sexu mancipiorum frequentia; multisque scriniis sericis uestibus auro intextis repletis et oneratis constipatam; deduxit reuerenter ad pictauensem aulam. Videns autem heribertus Vuillelmus rotomagensem confortari et conualescere animique uirtute et corporis operibusque praemaximis sufficienter in christo enitere; consilio hugonis magni ducis dedit filiam suam illi. Quam Vuillilmus cum mirabilibus fescenninis apparatibus inauditisque inedicibilis honoris et dignitatis hornatibus comptius suffultus; inestimabiliumque equitum multitudine undique secus constipatus; conduxit magnifice rotomagensis urbis arcibus. Refulgebat in eo sanctitas et prudentia; praenitebat incessanter aequitas et iustitia. Opprimebat superbos et maleuolos seueriter; exaltabat humiles et beniuolos reuerenter. Paganos et incredulos muneribus et uerbis adducebat ad cultum uerae fidei; credentes urgebat ad laudem christi. non solum monarchiam quam tenebat regebat uerum etiam affinia regna strenuo consilio moderabat. Angli parebant eius mandatis; franci et burgundiones eius dictis. Vbicumque terrarum nomen eius audiebatur; ab omnibus magnificabiliter laudabatur. Audiens autem alstemus rex anglorum pacificus quod praecellebat Vuillelmus uirtute et potentia franciscae nationis omnibus; misit ad eum legatos suos cum donis praemaximis et muneribus deprecans ut ludouicum nepotem suum. karoli capti regis morte iam in captione praeoccupati filium; reuocaret ad franciae regnum illudque statuerat illi cum consilio francorum sublimando in perpetuum atque misericordia motus pro amore sui; reciperet alannum brittannia offensionis culpa eiectum suique amoris gratia priuatum. Ilico consultu Vuillelmi ducis northmannorum hugo magnus dux praepotentissimus francorum; atque heribertus satrapa principum adscitis episcopis cum consilio metropolitanorum; reuocauerunt festinanter ludouicum eumque unxerunt sibi regem populorum frantia burgundiaque morantium. Alannum uero cum ludouico regressum. Vuillelmus pro amore regis alstemi recepit; et quicquid brittannicae regionis possidebat reddidit. Ipseque alannus; postea Vuillelmi mandatis indesinenter inhesit. Transacto uero post unctionem regis unius lustri spatio; coeperunt franci contra eum litigare multisque modis eum opprimere. Quin etiam; conati sunt a regno extrudere. Videns autem rex se destitui et pro nihilo a francigenis duci; misit legatos ad heinricum regem transrenanum requirens eius adiutorium; insuper et amicitia colligare illum sibi in perpetuum. Quibus responsum est; non se foederari cum rege francorum; nisi per Vuillelmum ducem northmannorum. His igitur renuntiatis; rex ludouicus multarum tribulationum contumeliis attritus plurimarumque inoportunitatum calamitatibus afflictus; uenit ad baionis montem contra Vuillelmum ducem northmannorum deprecans ut se adiuuaret et defenderet contra francos sibi rebellantes amicitiamque heinrici regis transrenani et adiutorium sibi acquiriret. Tunc Vuillelmus afflictione regis pietate motus; conduxit eum rotomagensis urbis sedibus illicque eum honorifice multotiens detinuit cum suis omnibus. Morabatur autem rex in domo Vuillelmi ducis ut domigena et uernula eiusque praestolabatur supplex suffragia.

APOSTROPHA Marchio iure potens meritis digneque refulgens. Vltro natio quaeque tibi modo subdita cedit. Diligit incumbens seruit famulatur inheret. Quin prece rex humili supplex pronusque requirit. Suffragio semet uirtute tuaque tueri. Pontificesque duces comites proceres reuerenter Et clerus uulgusque simul sexus utriusque. Vt gerulum pacis praecursoremque salutis. Armis et prece te sibi poscunt auxiliari.



[ 23 ]

Confestim vuillelmus quendam tetgerum tironem domus suae principem; misit ad heinricum transrenanum regem ut quod ludouicus rex ab eo requirebat; per manum suam facere non differret. Erant enim heinricus rex duxque vuillelmus indissolubilis amicitiae pacto coniuncti; competentiisque mutuae uoluntatis ad inuicem olim foederati. Heinricus rex uero tetgerum honorifice recepit; et diuturni temporis spatio secum morari fecit. Postea uero muneribus uariis et donis diuersis ditatum; remisit illum ad ducem vuillelmum et cum eo cononem ducem secretorum suorum conscium. Quem vuillelmus cum mirifico inestimabilis reuerentiae cultu suscepit; cuiusque rei causa tantae dignitatis tantique honoris dux ad se ueniret; interrogauit. Cui cono. Misisti enim ad heinricum nostrum regem tuae facultatis prosperitate hilarem; ut ipse et ludouicus rex frantiae uicissim per consilium prudentiae tuae federarentur et quem horum necessitas urgueret; alterius solatio muniretur. Decernens autem rex hoc consilium sibi et suis salutiferum; et per manum tuam insuper stabile et firmum; misit me tibi ut conducas regem ad placitum; praecepitque me morari pro obside quo mauis positum; donec reuertaris reducasque regem ab omni aduersitate securum. Audiens autem vuillelmus mirandae atque inestimandae legationis mandatum; misit ad regem LVDOVICVM et reddidit talis legationis negotio iocundum. Statutae profectionis die congregata innumerabilium multitudine legionum; dixit vuillelmu ad cononem ducem saxonum uolens experiri si quid in corde eius lateret obscurum. Prepara te itineri; et instrue te celeriter ocreis. Quia mittam te urbi baiocacensi donec ut dixisti reuertamur illesi. Tunc cono. Mitte me quouis; etiam dacis tuae dicioni subditis. Et vuillelmus. Mecum ad placitum ibis; quia non sum diffidens tui. Et cono. Si baiocacensem ciuitatem perrexero; tuus fidelis incunctanter existo. Sin uero quod non credo tecum profectus fuero; tuus armiger fidus custosque uitae tuae constans contra hostium insidias permansero. His dictis; occurrunt unanimes cum exercitu magno ludouico regi laudunensi pago cum hugone magno duce et heriberto comite eos expectanti. Videntes hugo dux comesque heribertus tam inmense multitudinis legiones brittonum. northmannorumque militibus praecellentes stupuerunt ad inuicem dicentes. Quid nostri exercitui et huic? Si forte inter nos et illos iurgium uenerit; deuorabunt nos ut agnos lupi. Abhinc hugo magnus et heribertus comes iusserunt suos seorsum aequitare; atque interdixerunt exercitui vuillelmi nullum suorum commiscere. Erat uero cum innumerabilium frequentia exercituum rex heinricus; in loco super mosam qui dicitur ueusegas. Appropinquante uero rege ludouico ad praedictum placiti locum; antecessit vuillelmus cum quingentis militibus; suo monitu praecedente conone duce et praenuntiante regi; his uerbis aduentum eius. Marchio duxque northmannorum et brittonum vuillelmus; fideles tibi in christo famulatus. Nolens me retinere pro obside sacrosanctae fidei tuae tenore uenit ad te; cupitque quid agendum sit inter te et regem ludouicum inquirere. Tunc rex heinricus. Cuius potestatis cuiusue dignitatis uel honoris atque bonitatis est iste vuillelmus qui mihi gratia amicitiae est conexus? Respondit. Magnae pacientiae et iustitiae magnaeque potestatis et sufficientiae magnique et inauditi honoris et prudentiae. Nullus rex nisi tu. nullusque dux comesue tam magnificus ut vuillelmus. Principum tyronumque frequentia sedulo constipatus aureis uasibus poculisque splendide epulatur uernarumque nobilium atque seruorum multimoda exaggeratione circumseptus exercet iura decretaque hortodoxorum patrum sedulus. Nemo iustior in factis. nemo sanctior in dictis. nemo potentior in armis. Nullus audet alii in regno suo praeiudicium facere. nullus furtum et sacrilegium perpetrare. Viuunt incolae terrae illius legibus afflicti concordes; decretisque sanctorum patrum coerciti morantur unanimes. Cumque alternis sermocinationibus uicissim loquerentur aduenit vuillelmus cum quingentis militibus. Cono dux ut audiuit aduentum eius; citius exilit ensemque eius fideliter recepit et ad heinricum regem reuerenter conduxit. Heinricus autem rex citius surrexit et contra vuillelmum ducem obuius perrexit; osculoque dato uterque resedit. Tunc vuillelmus. Internae dilectionis et amoris; rex ludouicus tibi fideliter munus. Misisti cononem ducem ad me ut uenirem ad te quasi pro pignore et obside. Sed non tui diffidens; cum eo ego ecce. Dixisti non te amicitiae et adiutorii copula uinculoque LVDOVICO regi coniungi; nisi interessem factor huius negotii. Remanda regi; quid hac re praescitum est tibi. Tunc rex heinricus. Rex ludouicus te duce ueniat crastina die; tuoque strenuo interuentu percifientur omnia quaecumque sunt praeoptata; nostris et uestris fidelibus salubriter decreta. Interim lotharienses et saxones ceperunt inuective et hyronice alloqui cononem dicentes. Quam mire sufficientiae et potestatis est dux northmannicae brittonicaeque regionis qui huc aduenit auro comptus et ornatus cum militibus quingentis. Vuillelmus uero per daciscam linguam quae dicebat subsannantes intelligendo subaudit pareumperque commotus ira discedit et quaecumque rege narrante audiuit; regi exposuit. Crastina uero die regis ludouici pergentis ad placitum; cum incredibili et innumerabili exercitu vuillmus praeoccupauit aduentum. Vuillelmidae uero praecedentes hostia domus qua rex heinricus residebat; coeperunt frangere parietes disrumpere et diuellere; atque intus ui et potestate residere. Rex uero heinricus illorum metuens impetum; diuertit se profugus ad aliam domum; dixitque ad cononem conscium secretorum suorum. Hoc ut reor placitum. non nobis efficax. neque congruum uerum uertetur nobis ad corruptionem et ad interitum quin etiam ad dedecus inauditum. Vade dic vuillelmo omnium ditissimo duci; ut fide quam inter nos tenemus stomachato resistat exercitui; ne amplius disrumpant parietes conterantque hostia tecti nostri. ne forte nascatur iurgium inter dispares uariosque linguis habituque et armis. Mox cono prosiliens; obuiauit duci vuillelmo uenienti ad placitum retulitque ei quae sui praecedentes fecerunt. Tunc vuillelmus duci cononi. Ite; et ut meo iussu discedant eis dicite. Illi autem aduenientis cononis ducis et precantis ut disceredent praeceptum non solum respuerunt; uerum etiam foris qui astabant caeteras domus cum magno impetu et murmure dissipantes inuaserunt. Quapropter cono statim rapido uelocique cursu iterum expetiit ducem vuillelmus cum reliquis legionibus adpropinquantem ad placitum; dixitque vuillelmus dux praepotestissime noluerunt tui meo iussu domos dimittere; uerum festinant caeteras dimittere. Praecor humotenus flexus. ne sinas talia fieri; ne forte nascatur caedes inaudita in plebe. Tunc vuillelmus ensem ex auri sex libris in capulo bratteolisque atque bullis artificialiter mirabiliterque sculptum dedit cononi ut indicio exeundi deferret eum et ostenderet legioni; Domibus residenti domosque adhuc dissipanti. Cum autem cono iterum festinans illis occurreret; ensemque vuillelmi ducis auro gemmisque praefulgidum illis demonstraret; continuo non adquiescunt uerum summisso uultu procliui contra ense domos dimiserunt; seseque nimium in exitu opprimentos sine murmure ad suum ducem reuerterunt. Vuillelmus autem ueniens ad regem heinricum; dixit adesse regem ludouicum. Mox rex heinricus cogente vuillelmo obuiam ei incessit datoque osculo manibusque ad inuicem complosis domum ingressi; uterque resedit. Multisque competentiis uariisque donis et muneribus uicissim ditati; inextricabili amicitiae solatiique et adiutorii uinculo per consilium praecellentissimi omnium ducum ducis vuillelmi ad inuicem conexi sunt et federati praesente hugone sed non coniuratae dilectionis factore duce francorum et heriberto. nolente interesse principe satraparum. Regibus secretius colloquentibus; coepit affari dacisca lingua ducem vuillelmum saxonum dux herimannus. Tunc dux northmannorum duci saxonum vuillelmus. Quis tibi daciscae regionis linguam saxonibus inexpertam docuit? Respondit. Bellicosum egregiumque genus tuae armipotentis progeniei; me nolentem daciscam linguam docuit. Vuillelmus. Quomodo nolentem? Herimannus. Quia inuadens sepissime plurima castra mei ducaminis; innumerabilia praelia in me exercuit; meque praelio captum ad sua detruxit et ideo nolenter eam didici. Interea dux cono; fatur saxonibus subsannando. Quid uobis uidetur de duce northmannorum britannorumque vuillelmum? Nonne mirae potestatis et facultatis innumerabilisque dux multitudinis? Excepto rege nostro quis potentior quis dicior quis melior illo? Responderunt saxones. Ignorabamus rerum sufficientiam illius; ideoque illum pridem falsae opinionis uerbo indigne uituperauimus. Narrante conone duce facta mirabilia sufficientiasque locupletes vuillelmi ducis coeperunt saxones caeterique astantes eum magnificare pariter sermonibus alternis. His ita rationabiliter diffinitis et expletis; ludouico regi cum vuillelmo duce caeterisque principibus ad laudunum reuertenti; occurrit legatio dignae exultationis denuntians esse ei filium ex coniuge dilectissima nomine gerberga natum. Quo audito; hilarior effectus dixit vuillelmos duci coram memoratis principibus. Me usque modo multis contumeliis infectum nequiter affluenter iuuasti; mihi plurimis inoportunitatibus aggrauato conuenienter succurristi; quin etiam largissima facultatum tuarum dapibus educando et a conuentu malignantium protegendo fouisti. Idcirco precor ut filium meum hesterna die natum. nuncupando et testificando nomine lotharium; sacri baptismatis de fonte suscipias regeneratum quatinus maioris copula dilectionis ampliorisque nexibus amoris colligati; quod meum est tuapte quod tuum est meapte; mutuis competentiis fruamur unius mentis. Dux uero vuillelmus regiae sibi congruenti fauens petitioni; respondisse fertur regi. Nunc uero et quamdiu superstes fuero; quae iusseris diligenter explebo. Franciae regni caeterorumque regnorum quorum dominatus est pater tuus auus et proauus etiam atauus me duce me iuuante me in omnibus praeeunte dominaberis et arrogantium colla subiciemus in te rebellium tibique seruire abdicantium me astante exarmaueris. Quos sublimare praeobtaueris extollam quos detrudere terratenus proteram; quin etiam quicquid uelle tibi fuerit a me scito fieri. His ita ab utroque peroratis; ira corde non uultu commoti stupuerunt principes super hoc francisce gentis. Abhinc namque subdolo corde fraudulentaque intentione atque sophistica sermocinatione; coeperunt vuillelmum omnen pestiferum nequiter tractare uero rege exercituque suo laudunensi pago relicto laudunum clauatum qui et bibrax dicitur petiuit cito antecedente episcoporum franciscae gentis choro. Quem omnis clerus laudunensis sedis omnisque populus cum ingenti apparatu monastico cum episcopis praepollentibus reuerenter suscepit; puerumque nuncupatum. nomine lotharium sacrosancto rore oleoque et crismate innouatum et purificatum; de fonte extraxit. Hincque illum muneribus praemaximis et donis praecellentissimis ditatum; lauduno cum matre gerberga nomine reliquid. Ipse uero cum suis ad regem citius rediit; et quicquid honestatis ei acciderat regi retulit. Rex autem pro omnibus beneficiis honorare decenter uoluit; sed ipse nihil horum recepit uerum cum gratiarum actione regi omnia remisit.

APOSTROPHA DVX genus egregium praecellens norma tuorum. Federe complacito reges stabilique ligatus. Tranquillamque satus pacem per compita mundi. Quin et adoptiuam prolem susceptus ab alma. Extollensque salutiferi baptismatis unda. Gressus uerte tuos celeres torqueque caballos. Et glaebe; remea citius natalis ad oras. Qua sacra populus dicione tua moderatur. Spectat praesidii iugiter solatia digni. Omnis nam sine te rerum; res forte uacillat.



[ 24 ]

His ita rite compositis rege pariter osculatis. nimiaque congratulatione ad inuicem amplexatis; rege laudunum petente vuillelmus ad regionem suae dicionis coepit celerius proficisci.

APOSTROPHA. O rotome tuus tibi dux uenit en recolendus. Regnaque gallorum iustis moderatus habenis. Semina iustitiae northmannis sparget habunde. Callem et iudicii; meritis uiuacibus ibit. Donec martirii redimitus munere digni. Scandet ad helysium donatus stemate campum. In summoque bono deitate merebitur uti. Armorum te nunc passim uirtute tuetur. Tunc precibus dignis meritisque tuebitur almis.



[ 25 ]

Cum autem fama celer habitantium in finibus northmannicis mentes subito de obtato vuillelmi ducis reditu percelleret; ducemque suum tam magnificum adesse praemoneret commota nimio gaudio tota rotomagensium ciuitas; subito processu contra illum exiliit diuersaque diuerticula ut eum uidere posset; requirit. Femineoque sexu stante muri in propugnabilis senilis aetatis uulgo in biuiis; iuuenilis medieque aetatis plebe currente obuiam ei; clerus praestolatus illum in porta ciuitatis cum reuerentia monasticae institutionis; ouanter suscepit. Statimque coepit exercere leges et iura paternaque decreta; quae erant illo absente neglecta. Iurgia et querelas lege diffiniens determinabat; omnesque legibus aut concordia pacificabat. Tunc construxit gimegias mirabile dictu mirique scematis templum; monachilis religionis clero profusius suffultum. Erat autem quidam martinus sanctissimus abbas illius monasterii; custodiens monachos sub palestra perstrictae regulae; theoricae contemplationis. Quadam namque die causa orationis profectus gimegias quod gratia primi floris corde conceperat uoluens in animo. Martino sanctissimo abbati; dicens sermocinabatur. Cur christiana religio tripertito ordine aecclesiam frequentat eruntne unius mercedis uniusque brauii qui dispares sunt officii christianae religiositatis? Respondit abbas. Vnusquisque suam mercedem accipiet; secundum suum laborem. Sed tibi nutanti de talibus; reserabo haec enucleatius. Christianae religionis summa; trimodo constat ordine distincta mirifico laicorum canonicorumque atque monachorum labore exercita; trinitatem in personis deum unum in substantia fidei exsecuta. Quorum seruitus feliciter perfecta; ad coelum tendit aequis incessibus. Et quamquam tres ordines sint ad excolendum cultum uerae fidei; bicallis uia est ambiuii itineris certa spe uerae credulitatis quarum una PRAKTHIKE. nomine laxius uehit; et canonica dici meruit; sub cuius ditione laicalis ordo moratur et uiuit. Altera uero nomine. TEORIKE limitibus hinc inde coactis artata; non uehit per plana sed secessu confixa secretoque perhenni leta; molitur semper ad ardua. Haec et apostolica est denominata; quam nos peccatores exsequi et cum ea assiduis internae intentionis nisibus conamur colluctari. Haec autem vuillelmus audiens; retulit abbati inquiens. Flore primaeue aetatis laxiorem uiam et latiorem pacisci; finibusque praestrictam et coangustatam uolui summopere imitari; uerum pater meus principesque sui constituerunt me nolentem; ducem sibi. Sed quia nunc mei iuris meaeque sum potestatis palestram theorici callis hinc inde strictius limitati mundum relinquendo; mutatoque habitu uolo adipisci. Audiens autem martinus abbas merito praecellentissimus huius mirandae intentionis propositum; suspirans subito diriguit imoque uocem trahens a pectore inquit. Defensor huius patriae cur talia rimatus es facere? Quis fouebit clerum et populum? Quis contra nos ingruentium paganorum exercituum obstabit? Quis paternis legibus reget strenue populum? Cui gregem committes et commendabis? Cui ducamen brittannicae northmannicaeque regionis largieris? Sollicitudini tuae diuine uoluntatis prouidentia non concordabitur; nec quae moliris agere adimplebis. nec me fauente ullatenus tractabitur. Sed si ui potestatis tuae professor esse huius monasterii et regulae THEORIKES uiae relinquens saeculum incumbere malueris; si me quesieris. nusquam regionis tuae inuenire me poteris. Contra istiusmodi et contradictionis molimina; dux vuillelmus respondisse fertur talia. Ricardus filius meus dilectissimus puerilis aetatis ignorantia adhuc inuolutus principibus meis libenter fauentibus; dux erit pro me potentissimus regionis huius. Et quod deo uoui cicius quam potero explebitur. Exeunte autem vuillelmo de templi adito cum abbate martino; ad pedes eius proruit monachorum phalangula; deprecans ut acciperet in caritate dei diaria; uitae corporalis scilicet cibaria. Abbatis uero contradictionibus animo motus; renuit illorum petitionibus. nec adquieuit caritati ad esum ullatenus; sed petiuit rotomagensem urbem caelerius.
APOSTROFA. Omne bonum praescit deus et praedestinat unus. Omne malum praescit deus ac non destinat unus. Felix uelle tuum praescit praedestinat at non. Qui tria summa manet trinum specimen uigor unus. Felix uelle tuum nam scire dei anticipante. Palmam martirii merito crescente subibis.



[ 26 ]

Eadem quidem nocte exaestuante rufo felle cum ceteris humoribus; coepit grauibus nimium torreri doloribus reputans hoc malum ei accidisse propter neglectam caritatem cibi et potus quam abnuerat monachis deprecantibus. Idcirco northmannorum brittonumque principibus adscitis adductoque puero nomine RICARDO; specie elegantissimo cum eis pandit secretius mirabile archanum suae mentis quod dudum retulerat martino abbati. Cumque nobilissimi principes brittonicae northmannicaeque regionis experirentur inauditum et quasi monstruosum propositum vuillelmi ducis; in stuporem et in extasin conuersi dixerunt nimium illi eiulantes illi. Cur talia mente cordis tui rimando proposuisti? Et si cogitando quod nunquam fiet statuisti quare cuiquam retulisti? Quis nos defensabit ab incursu pestiferae ferocitatis immimentium paganorum? Quisue ab insidiis franciscae gentis nos tuebitur? Amplius quod nunquam adimplebitur; non reputetur. Tunc vuillelmus refragationis et dissuasionis obice commotus; respondisse fertur. Et reputabitur; et deo fauente adimplebitur. Verum quoniam omnipotentis dei uoluntati non debetis resistere; et meum propositum refutare precor uos ut consiliis meis faueatis et quomodo humanarum rerum sors se forte habeat; filium meum RICARDVM ducem uobis me superstite eligatis et intentione custodiendae fidelitatis et militationis; manus uestras manibus eius detis. Extimplo cum northmannis brittones; responderunt vuillelmo dicentes. Huic consilio annuimus; et quod rogas fideliter faciemus. Igitur continuo northmanni et brittones commendauerunt se RICARDO unanimes; sacramento uere fidei illi se conectentes. Vuillelmus uero serenatis humoribus inbecillitatis robore confortatus coepit conualescere et quicquid poterat cotidie sollerti cura agere. Franciae autem principes inuidiae pondus et odii ferebant aduersus vuillelmum sed non audebant ostendere; maliuolum suae cogitationis propositum. Attamen hortator et incentor scelerum effudit uirus suae calliditatis per corda malorum hominum; gaudens in peius abire genus hominum. ne posse repetere hortum deliciarum. Quocirca excitauit odia commouens iurgiorum incendia pacisque aecclesiae turbauit foedera firmamentum eius quatiens formidine inpressa. Rabie siquidem cupiditatis accendit plurimorum corda. ne recordarentur iudiciorum dei. neque mente cernerent ea. Disseminato itaque per membra diaboli grauiter hoc ueneno hostilique rabie magis ac magis crudeliter crassante atque iniquitate prauorum nequiter praeualescente; aequitas totius regni prophanabatur debitique honoris gradu plures eiecti ab re priuabantur. Quapropter princeps quidam nomine arnulfus flandrensis regionis marchio famosissimus huius ueneni squalore profusius infectus abstulit herluino comiti castrum mosterioli qui dicitur. Ille uero tanti honoris priuatus castro; hugonis francorum ducis suffragium expetiit cursu celerrimo; ut subueniret ei in adiutorium quia erat eius comes atque miles; promptus in omni seruitio. Quem hugo dux non reuerenter ut solitus erat suscepit; sed in parilitate suorum tyronum neglegenter tenuit. Herluinus uero magne necessitatis indigentia repletus prosequebatur cotidie hugonem francorum ducem ut succurreret sibi; deprecans crebris orationibus. Diffidens autem illius solatii et cernens se destitutum eius adiutorii patrocinio; aggressus est vuillelmum northmannorum brittonumque ducem causa praescripti negotii; et ut adiuuaret se procidit ad pedes eius. Quem vuillelmus cum honorifico apparatu praecepit hospitari et quae necessaria erant cum magno cultu dari. Sequenti die uenieniens herluinus ante ducem vuillelmum multimodis peticionibus; requirebat suppliciter eius adiutorium. Quem consolans dux vuillelmus; respondisse fertur. Cur hugo dux francorum senior tuus te ut se non solatur? Et quare calamitosae perditionis tuae. non explet necessaria? Ad eum citius regredere et si te unquam adiuuare uoluerit; multis precationibus experire et si quispiam tibi succurrerit; si amino ferat egre. Confestim herluinus ad hugonem ducem reuersus; inquirebat supplex si se iuuaret multis prosecutionibus. Cui obnixe dux hugo intulit. Ego et arnulfus coniuratae amicitiae intricati copula; nolumus concordiae et dilectionis atque competentiae nostrae propter te scindere uincula. Huius desperatae responsionis uerbo; mente mutatus hugoni ducis subintulit herluinus. Quoniam quidem necessitati meae succurrere ut decuisset nullomodo aestuas; decet te ut si quis mihi auxilietur non moleste feras. Tunc hugo dux francoru autumans eum omnis solaminis tutela esse priuatum inquit. Quisquis tibi auxilium praebebit; non mihi iniurius erit. Expleto igitur huius desolationis uerbo; herluinus ad vuillelmum ducem remeauit et quicquid huius rei audierat vuillelmo diligenter proruens pedibus eius intimauit. Ilico vuillelmus omnem brittannorum northmannorumque exercitum asciui; et pro praeiudicio arnulfi flandrensis ducis ad adiuuandum herluinum festinauit. Cumque prope castrum monasterioli adesset idque superuideret; uocauit ut uenirent ad se constantinenses quibus ait. Si primi gratia mea militiaeque palma; maioreque honore et praecellenter in domo mea frui uultis; palos de uallo monasterioli castri afferre mihi non differatis obstantesque nobis castrumque tenentes; captos mihi ab ducatis. Mox huius exortationis uerbo constantinenses inuaserunt castrum ut lupi agnos unanimes; diripiuntque et defecerunt castrum ante vuillelmum palos muri deportantes; captosque simul adducentes. Castello uero monasterioli capto pestiferaeque seditionis murmure sedato; prandium sibi infra iussit vuillelmus praeparari regalibusque gazis sibi herluino illatore; honorifice amministrari. Epulans dux vuillelmus in castro; dixit dapium illatori comiti herluino. Ecce tibi reddo castrum; quod tibi iniuste abstulit dux flandrensium. Et herluinus. Domine non recipiam hoc castrum quia nequeo custodire. nec tueri illud; contra ducem arnulfum. Tunc pietate motus; dixit herluino dux vuillelmus. Te auxiliando protegam te adiuuando et custodiendo defendam. Istud iterum reficiendo construam tibi castrum inexpugnabilium praesidio turrium praemunitum uallique firmitudine nec capiendum nec destruendum. Frumenti uinique copia pleno cornu replens istud farciam totumque reaedificando; tibi muniam. Quoscumque tibi elegeris meorum principum; morabuntur tecum stipati frequentia suorum militum. Si arnulfi ingruerit contra te bellum; ego succurram celerius tibi cum multitudine meorum exercituum. Si autem sequestrae pacis inducias petiuerit; nostrorum consilio fidelium dabimus ei. Sin uero interim iudicio et iustitia legeque usurus uenire uoluerit contra nos ad placitum; ueniemus propter te contra eum iudicaturi censura nostrorum. Si praedia tuae hereditatis obstinato corde deuastauerit; uniuersa suae dicionis conglobato exercitu cremabimus ei. Voluntarius tibi adiutor beniuolus contra aduersarios tibi defensor docilis tuarum querimoniarum auditor attentus calamitatis tuae solator quin etiam bonorum tibi congruentium uerus largitor. His auditis; mox herluinus procidit cum suis fidelibus celerius ad pedes eius. Castro uero firmiter remunito frumenti uinique atque tergorum suorum affluentia cumulatius repleto; quin etiam militibus praemaximis sufficienter honestato; vuillelmus celeri aequitatu cum suis reuersus ad moenia urbis rotomagensis. Erat autem idem dux in sermone uerus in iudicio promptus et iustus in colloquio mansuetissimus in conuersatione humillimus. Refulgebat insuper titulis bonorum omnium resque adornabat strenue aecclesiarum. Cum autem eniteret augmentatis studiis uniuersae bonitatis totamque per frantiam perquae cetera regna crebresceret propalata fama tanti hominis; legesque et decreta diligenter exerceret orthodoxorum auctorum et sui patris; arnulfus dux flandrensium supra memoratus ueneno uipereae calliditatis nequiter repletus astuque diabolicae fraudis exicialiter illectus gentisque francisce quorundam principum subdolo consilio et malignante atrociter exortatus; coepit meditari et tractare lugubrem mortem eius vuillelmi. Huius pestiferi ueneni inflammatus liuore; misit legatos expedicionis fraudulentissime duci vuillelmo qui dicerent in dolo fraudis nefandissimae; fideles famulatus careque amicitiae si recipere uellet munus. Cumque adessent ante vuillelmum procliuo uultu submissa uoce; suppliciter compellare uerbis pacificis coeperunt eum. Noster senior arnulfus fidedeles tibi in christo famulatus. Nolens contra te iurgium initiari; petit humillimis precibus spatium pacis sequestrae. Interimque te ad placitum contra se uenire; et tuo amore herluino quae offendit contra se; uult dimittere seque si placet colligari tibi insolubilis amicitiae foedere. Podagra caeteraque infirmitate nimium afflictus; non ambit litigari contra quemquem amplius. Coherceri lege uel concordia suos desiderat pacemque quamdiu superstes est; agere festinat. Monarchiae tuae dicionis et suae quoniam continuo et finitimo limite sunt annecte pacem et concordiam inter uos et uestros decet esse; ut talibus principibus gaudeant uestri incolae et ut nemo uestrum ulli nostrorum praeiudicium faciat; nullusque nostri ulli uestrorum aliquod dampnum ui et potestate impellat. Sint concordes et unanimes in lege; qui sunt uicini in telluris affinitate. Dux tante bonitatis tanteque mansuetudinis; non debet abnuere necessariae et oportunae peticioni uerum fauere uiribus cunctis; ne res publica annullata tanta praedatione et incendiis labatur exicialiter peioribus ruinis. Supra satis mala urgente lite concreuerunt; amodo in peius plurimorum nequitia cogente praeualebunt. Iudica quod melius est; aut bonum rimari et patrare aut hoc quod creatura non est; uerum absentia bonitatis adherere obscene et perficere nefandissimo opere. Exsecrabilium huius legatorum dolositatis fraude deceptus dux praepotens vuillelmus; dixit herluino comiti secretius. Quid tibi uidetur sententia huius propositionis et legationis? Respondit herluinus. Horret animus ne decipiamur; neue humillimis precibus horum illidamur quorum perfidia totiens decepti sumus. Et vuillelmus ascitis caeteris principibus. Quoniam labenti actiuae uitae cursu me inretitum contemplatiuae uitae claustro uelle coangustari non ignoratis; citius quam potestis usquam terrarum mecum pacem struatis; quia nullum holocaustum. neque sacrificium tam acceptabile apud deum quam pacis incrementum. Ad herluinum autem dixit. Noli timere neque turberis quia nunquam mei meorumque solaminis patrocinio; priuaberis. Consultu ergo vuillelmus dux suorum fidelium dedit arnulfo comiti sequestram pacem trium mensium; seque ad denominatum uenire mandauit placitum. Statuto imminentis placiti tempore vuillelmus dux praepotentissimus omnium; conuocauit northmannorum brittonumque exercitum et profectus est ad ambianensem usque pagum.

APOSTROPHA. Nominis effusi a christo dux tutor et auctor. Auxilii indiguus nullius. ni quoque christi. Muneris aetherii praedignusque emolumento. Amites mortem lugubrem pro quo properabis. Pacis perpetuae dignam uitam inueniendo. Palma martirii diadema ferente trophei.



[ 27 ]

Arnulfus uero nefariae dolositatis liuore infectus uenit super corbeiae riuulum cum suis omnibus misitque internuntium ad ducem vuillelmum deprecans contra se uenire illum usque ad pinchiniacum ut fluenta somenae essent obstacula; inter utrumque exercitum. ne forte perpetrato quod decernebat infelix dolo agere; impediretur a northmannico exercitu superueniente. Tunc uero dux vuillelmus peruerse dolositatis legationi credens precibusque fauens fraudulentis; suarum legionum exercitum illic ire cogit. Ast arnulfus super renuntiatis letus et hylaris; super ripam somenae fluminis hic martirizandus citra; ille dolosus et perfidus ultra resedit. Est namque ibi insula puteulando exaestuantis somenae gurgite hinc inde et altrinsecus circumdata; quam petit nauigio arnulfus cum quatuor perfidis dissimulans se cum vuillelmum ducem sanctissimum concordari. Misitque ad ducem vuillelmum in dolo uerbis pacificis; ut ueniret illuc cum duodecim militibus suis. Transgredienti nauem vuillelmo cum xii suis; uenit arnulfus obuius claudicans et subnixus duobus suis coepitque illi dicere simulando et decipere eum propositionibus humillimis. Ad te uenio supplex ut meos tuosque concilies; sisque mihi adiutor aduersus meos infideles quia infirmitate subactus. nequeo dominari; et opprimere huius terrae rebelles. Totius etenim galliae monarchiae salubri concilio dominaris; ideoque super me meosque dux et marchio desidero ut habearis. Esto mihi defensor et aduocatus contra ludovvicum regem heribertumque principem; atque hugonem praepotentissimum ducem et quandiu superstes fuero ero tibi tributarius; meique seruient tibi ut domino serui. Post meae resolutionis excessum; possidebis meae dicionis regnum. Herluino tuo comiti quae contra me offendit; uoluntarie dimittam. Eique pacificus et beniuolus; omni tempore existam. Dux uero vuillelmus putans quod corde beniuolo et perfecto fideque integra non perfidia loqueretur; pacificauit herluinum cum arnulfo perfido et suis omnibus. Tota die paene ducta morosis ambagibus; pactaque pace ab utroque principe; vuillelmo scilicet fide atque ab arnulfo perfido corde cum a caeteris principibus; Vuillelmus cum duodecim regreditur dato osculo arnulfo; intratque cum remige classem solus; duodecim comitibus altera antecedentibus. Tunc eiricus balzoque et rotbertus atque ridulfus perfidi coeperunt subdola reciprocaque uoce dicentes. Vuillelmo duci dolose fari. Domine domine melioris consilii obliti; torque parumper precamur nauim; quia uolumus te paucis. Noster senior nequit te amplius aggredi quia podagre infirmitate scis eum detineri; sed mandat mirabile cuius oblitus est tibi. Tunc vuillelmus fide integerrimus perfidorum precatibus crebius compulsus; torquet nauim caelerius uenitque ad ripam fluminis armorum securus; sine suis cum eis locuturus. At illi sub pellium tegmine iam absconsis quatuor mucronibus celeriter extractis; rabie inmanissimi furoris accensi diabolicoque spiritu exagitati; percutiunt et occidunt. Heu dolor. Innocentem vuillelmum uidentibus cunctis. Hincque cum domino omnium nequissimo celeri classe transuecti; suoque exercitui annexi praepeti equitatu potiuntur fuga lapsi. Northmanni uero et brittones morte piissimi vuillelmi sui senioris nimium lugubres ulcisci praeobtantes; nusquam uada hac et illac celeriter discurrentes. Sic preciosus marchio vuillelmus testisque christi gloriosissimus felici martirio consecratur. Taliterque regnum coelorum quod diu concupiuit adeptus; uiuens in christo feliciter coronatur. Perfusum quippe sui cruoris rore beati uiri corpus iacuit exanime; uerum anima in coelum ab angelis deducta inter choros angelorum inestimabiliter est collocata. Quaedam ilico phalanx decepti et martirizati vuillelmi cucurrit ad eum et trans ripam fluminis somenae altrinsecus cum magno eiulatu naue detulerunt. Inquirentes autem ingentibus cordium suspiriis magnoque oculorum fletu liuores eius atque deflendo sanguinolenta reuoluentes uestimenta illius; reppererunt paruissimam clauim argenteam dependentem in strophyo lumborum eius. Sciscitantibus illis a domigenis quampluribus cuius rei gratia cinctorio clauis illa dependeretur; respondit quidam camerarius secretorum eius conscius. Noster senior vuillelmus uouit se hoc laudabile saeculum derelicturum et se fieri post hoc flebile placitum; gimegias monachum et haec clauis custodit in quodam scrinio et coartat monachilem habitum scilicet cucullam et suparum laneum. Statim uero corpus sacrosanctum feretro uelociter impositum; et rotomagensi urbi cum magno eiulatu delatum in aecclesia beatae mariae genitricis dei honorifice sepelierunt. Conuenit etiam omnis pene prouincia lugens ineffabili mestitia et ad coelos usque alta emittens suspiria; quin etiam adducens secum filium eius RICARDVM. nomine luctuosa. Quem antequem conderetur corpus tumulo uidentes; berengerus et alannus ceterique brittones. necnon northmannorum principes; dixerunt nimium eiulantes. Seniorem pro dolor perdidimus; seniorem unanimes faciamus. Ilico sanctae recordationis puerum nomine RICARDVM intronizantes; illiusque uoluntariae effecti fideles fecerunt ex eo ducem sibi unanimes. Compleuit itaque sacratissimus dux vuillelmus et martir christi gloriosissimus agonis sui cursum; anno ab incarnatione domini dccccxliii xvi kalendas IANVARII rege ludouico regnum frantiae tenente; deo uiuo et uero regnante in trinitatis plenitudine et unitatis maiestate.

APOSTROPHA Erutus aequorei crescente tumoris ab estu. Sirtibus et nocuis pariter sorbente caribde. Multiplicis cumulo pro diffuso turbinis atque Ventis mixturaque simul uoluentis harenae. Vasa ferens figulus fragilis heu materiei. Ad portum latus sum tempestate priuatum. Qua uia uita salus meritum culmen fidei spes. Quoque corona datur merces sudoris honesta. Coeli muneribus quo digni munificantur. Octauae sortis. natalia quoque nouantur. Vilis sed quia sunt figmenti uasa lutosa. Vt reor haut cuiquam dare. nec licitare ualebo. Verum littoribus ponti contrita iacebunt. Est alias portus diuerso merce repletus. Quo uario digni mercantur fenore sumptus. Quo datur impirium certaminis emolumentum. Exanimes arctus christo quo uiuificantur. Hunc pergam; plena diuerso merce carina. Sic iam fortuitu digesta diu; excipientur. Ne patiar figulus sanam tam ridiculosam. A que operis nostrique laboris detrimentum.



[ 28 ]

EXORTATIO AD MVSAS VT CANANT RICARDVM. Florida clarisonae solitae sat carmina musae. Tinnitus modulo psallere multifidi. Clio melpomene polimnia eratho thalia. Tersichore euterpe calliope urania. Praecipuum lirico munus resonate boatu. Dulcisoni cantus; uocis et altiuolae. Patricio celebri comitique ducique uerendo. Qui studuit summo rite placere deo. Quaeque canat uestrum singillatim peto dulce. Alterni metri; syrmate dissimili. CLIO Ni nostra en stolida sensa silentium. Torpescens premeret et taciturnitas. Interpresque foret historiae sacrae. Plano digereret qui ordine mystica. Richardus comes et marchio strenuus. Dux et patritius emeritus probus. Quae gessit canere collibitum foret. Mortales operas disserui quia. Iuris namque mei credibili ordine. Rerum hystorias reddere posteris. Factum nunc tipicum carmine dissono. Dedam doctiloquis quippe sororibus. Delector lirico boare metro. Is qualis fuerit comes uerendus. Et quanta uiguit beatitate. Adsit concelebris phalanx sororum. Mecum eius meritum recenseatque. Turmis angelicis fatebor atque Iungi pro meritis beatitatis. Hunc christi famulum probum benignum. Censor cum famulos remunerabit. Perdens suppliciis reos malignis. Istum iam mediator conciliarier. Turmis archipatrum pro meritis suis. Pro mirabilibus proque uigentibus. Factis mirificis proque monasticis. Digneque rutilant quaeque manent adhuc. Archos mellifluus corpore sospite. Nam decreta patrum quae retinent sacra. Mundo dum uiguit cuncta operatus est. Delexit dominum corde pio deum. Digno ast ut quoque se foedere proximum. Si efficax nostra et caperet uoluntas. Qualiter uixit uiguitque fecit. Scriberem; sensus licet improbus sit. Vatibus quod condecet hunc notari. Marchionem patriciumque iustum. Et ducem sanctum comitem uerendum. Misticis nam quod retulere uerbis. Corde praesago tipicoque uates. Credidit sollers recitauit atque. Menteque audiuit meminitque sacra. Memorans uocer quamquam placet quae dicere. Sororibus dicam licet iam stultior. Perenniter fruges salutis nostrae quibus. Adoleuit orbe isto et fides spes et gloria. Apostolorum cetibus splendentibus. Magnum ducem sanctum pium iustum probum. Ausim ricardum marchionem iungere. Numero licet sinon nec ullo compotu. Merito tamen mirabili sacer quia. Meritis petrus. non inuidet aeque piis. Inueniens similem comiti. Lector amice mihi resera. Ille quis est modo terrigena. Tot populo bona qui tulerit. Totque cruces probra; tormina tot. Numine pro fidei stabili. Rite cohercuit indomitos. Restitit acriter atque dacis. Martiribus socius meritis. Perpetua fruitur requiae. Instructus sapientia. Delectans regioneque Quanto pontificum sacras. Ornauit cathedras uide. Hic dux patricius comes. Quod sat namque uides adhuc. Non fas dicere plurima. Qui nullo inferior fuit. Sed praestantior extitit. Confessoribus additus. Dux et marchio sanctus. Quamuis iam pepigisset. Casti foedera lecti. Sinceri licitique. Causa posteritatis. Serto uirgineo quis. Nunc subducere temptet? Non mens conscia recti. Labem passa pudoris. Verum casta remansit. Adducta lector. nunc ratione. Per cunctos animum ordine sanctos. Propenso sensu porrige sollers. Si nostro patri conuenientem. Factis et meritis et famulatu. Diuini obsequii orbe labenti. Congruo cultu reppereris iam. Vsquam et patricium conspice quemquam. Nostro namque patri congrua cuncta. In cunctis constant actibus ista. Cumque cogetur agmine magno. Censoris rutili mundus ad ora. Cumque et apostolicus ille senatus. Sederit in sede iudiciali. Richardus rutilo ipse sedili. Subnixus meritis moribus atque De magno orbe feret iuraque leges. Cumque martiribus fortia sacris. Premia pendentur iudice christo. Portabit roseam ille coronam. Pro quae pertulerit calle secundo. Cumque sacerdotes merce talenti. Pro carne edomita; foenore lucri. Ordine promeriti iam penetrale Intrarint regni iure superni. Palma uictrici; ecce r Optime dicetur excipe serue. Maxima pro paruis euge fidelis. Terra ferax trimoda beat almum. Profusae ubertate colonum. Sic uerus docuit sator almi. Verbi; mundo semina mittens. Cum referent alii rutilantes. Iam nitidos super astra manipulos. Praemia quisque sui repetendo. Certantes pro parte laboris. Richardum cernes radiare. Ternis in sublime coronis. Ipse in sexagena profectus. A ter denis numine diuo. A leua uestigia duxit. In dextram hinc semper luculento. Virgineo diademate felix. Virginibus dabitur comes ille. Agnum praepulchrumque sequetur. Et perget; gressum tulerit quo. Psallet quod natale pudicis. Etherea dulcedine carmen. In quinis resonum tetracordis. Tantus his fieret tua christe. Extant munia qui super exstas. Et nil rectum quo sine constat. Et cum quo sunt omnia recta. PREFATIO AD PRESVLEM ROTBERTVM Licet inperita fandi. Habearis et priueris. Exsors scientiaeque. Maneas moreris extes. Rethorico sapore. Et hebes socors inersque. Phaleras o camena paruo. Nostro para libello. Elingis atque stulta. Rationis universae. Resera ducis sacri. Patriciique iusti. Et marchionis almi. Luculenta gesta scripto. Velut es potensque scitu. Bona quae peregit ipse. Operatus est superstes. Memora calente uero. Quoniam decet per omne. Comiti sacro Ricardo. Iusto pio modesto. Iubilos referre summos. Extet precemur omnes. Illi per omne saeculum. Requies salus decusque. Et gloriae incrementum. Deitate trinitatis. Moderantis omne quicquid. Extat uiget ualetque. ITEM PREFATIO. Vlla non canit camena. Cui loquendi copia. Blaterans stridet uel desit. Pusioni ut adsolet. Inscius socors hebesque. Omnibusque stultior. Friuolusque quamuis exstem. Impedite garriens. Gesta digessi uides ut. Impolito famine. Incliti bonique iusti. Marchionis strenui. Paruus inter dicta uates. Nunc feror dicendaque. Haec mouent rudem poetam. Illa cogunt scribere. Hic tamen subsiste mecum. Quo locorum iuero. Impolitus licet extes. I praecor salubriter. Me stupor percellit ecce. Atque plura territant. Et nouis surgunt figuris. Quae taceri non fas est. Mens fugit mirata multum. Fasce pectus cogitur. Christianorum peragrans. Ciruiui exercitus. Repperi nullumque talem. Omnibus praecognitis. Vt Ricardo marchioni. Cui tanta cofluant. Hunc feremus ter beatum. Et quater hunc milies. Hunc benignum hunc modestum. Concrepabit pagina. Hunc pium iustumque sanctum. Et probatum et maximum. Almitatis huius actus. Testis est northmannica. Largitatis atque huius. Testis est et frantia. Fortitudinemque eius. Comprobat burgundia. Regna facta sancta dicta. Quin stupent et caetera. Cogitatu facto dicto. Nemo maior splenduit. In bono summo quies huic. Sempiterna gloria. ORATIO. Dacorum olim themate uili. Ardua currenti mihi gesta. Consurgit moles modo torua. Pondere quippe suo quia non est. Nostrum quoquam tempore prisco. Exaudita rudineque uisa. Propter hoc non cognita cunctis. Credita nec temptataque paucis. Spiritus alme ueni peto supplex. Nectare septifluo radiando. Ast id qua uirtute dedisti. Iam fieri; da posse profari. PREFATIO AD PRESVLEM ROTBERTVM. Fomitis aetherei regimen terrestris auerni. Orbis totius NOVS decus imperium. Sidereum columen specimen uigor atque supernus. Oyranicum numen; perpete cuncta tenens. Causarum series motus per condita rerum. Conpactor hominum gloria diuicolum. Quamquam cuncta tibi depromant munia laudis. Concentu uario syrmate dissimili. Hoc o date cunctorum regem cantauimus. Continuis uotis supplicibus precibus. Tu faecunda TRYAS simplexque MONAS uocitaris. ELLENAS KATA seu te quoque distribuant. YPOSTASEIS OYSIAN solam MIAN. EIS TREIS; seu sic ut lacius orbis in ore tenet. Veram YPOSTASIN MYAN. TRIA nempe PROSOPA. Idem semper ades idem is et ipse manes. Tu pater ingenitus gignens tu crederis unus. Sic natum genitum; sophya plaudit ouans. Flamen utroque fluens; uere uiuax paraclite. In tribus his; unam nos colimus THEOTEN. Quae sic dicta placet; quod cernens currat in omne. Et nusquam extra se possit adesse aliquid. Cum motus stabilis; status sit mobilis atque. Catholicum hoc fidei ueridici perhibent. ON substantificum; rerum THOPOS YDEA mundi. Per seipsum bonitas; permanet atque uiget. Hoc non est nec hoc est; extat uerum THEOS omne. Non hic. non ibi sed totus ad omne ualet. MESOS KAI METALOS; MIKROS testatur ANARXOS. MESOS; dum iugiter intima quaeque regit. MIKROS; dum minimis largitur opem atque salutem. In magnis METALOS; maxima dum uegetat. Sic magnis mediis paruis praeest quoque semper. Ipse indiuiduus totus ubique manens. ON ARXE MESON. ON TELOS. ON quoque PANTON. Ex ipso quoniam omnia quaeque uigent. Ipsum PROTOTYPON. nihilum proteantur eundem. Vt stupeas lector; catholicum hoc memorans. Incomprehensibilis natura quod uiget omni. Exuperans plane NOEROS atque LOGOS. Qui dum non ullo capitur; nihil ipse uocatur. Ast quotiens paret; OSSE THEOPHANIIS. Ex nihilo in quiddam semper succrescere fertur. Scribunt hoc nihilo cuncta creata simul. Hinc est quod tenebrae uocitatur dicitur atque PSALMISTES etenim sic sacer intonuit. Sicut sunt eius tenebrae sic lumen et eius. Est reprobis tenebrae lumen et ipse probis. Cum se sic habeant ueri digesta fluenta. Vltro concipias ecce necesse subest. Nullis nos animis. nulloque lepore superbe. Praefinire deo iudice quid proprium. Nec promptum cuiquam. nec dignum pandere nec fas. Quis qualis quantus. KYRIVS is maneat. Dignius oratu meliusque propinquius atque Hunc nectes animo; purus et ipse manens. Orari uerbis deuotis uult placidisque. Largiri facilis cedere promptus adest. His ergo modulis credendis ueridicisque. Amplector uotis continuis precibus; Ingenitum patrem uere sobolem genitamque. Neupma ab utroque fluens fomite sensifico. Omnia cui quae sunt digne profitentur ouanter. Et regit imperio; omne quod est proprio. Ter tria quem coelis conlaudant agmina semper. Quem recolendo canunt quem uenerando colunt. Quem patriarcharum clangendo coetus in unum. Exhilarans odas; concinit haut modicas. Veridici uates cui promunt syrmate laudes. Alloquiis sacris; quae cecinere uigent. Quem duo dena phalanx recolens ueneratur. Omnia contempnit atque sequendo colit. Quem testum innumerosa cohors aeternum concinit hymnis. Ac iubilat gratans uerbera despiciens. Virginitatis apex; ex quo sumendo decorem. Conspicue modulat mirifice reboat. Quem coelum supra tellus quem laudat et infra. Quaeque elementa seruiunt hunc uenerando colunt. Quod restat siquidem; quodque instat conditor almus. Respice propicius. Quaeso fauens precibus. Presentes operas miserans compone precamur. Et sensus cumules; oraque fructifices. Richardo titulum celse componere laudis. Vrget materies atque coartat amor. Qui tibi mirificus uiguit per saecula seruus. Omne malum calcans; omne bonum releuans.



[ 29 ]

IMITABILEM enimuero meritis excellentium ducum agoniam; beniuolo sacrosanctae intentionis proposito multiplici actu pridem exercitatam; eorumque insignia bonis intentionibus sedulo insistentium opera praecipuae omnifariam praedigna cassum est silentiare; quin exarentur prout posse elucidata quatinus succedentium memoriae apicibus enucleata; informent et instruant ad melius animos fruge salutifera et ex his sollerti conamine metiantur uitam honestam; atque huius speculationis exemplo; beatitudo adquiratur feliciter aeterna. Quocirca benignissimi ducis Ricardi uitam aggrediamur hebete licet stilo; qui in sacrosanctae aecclesiae prato floruit praedignis operibus emicans ut sidus in coelo. Donetur nobis etiam eius meritis uitam illius reuerenter propalari; qui summa reuerentia summumque decus aecclesiae extitit. Vt cuius tutelae et beneficii salubriter fruebamur patrocinio in terris eius precibus et meritis protegamur defensabiliter ab inoportunitatibus cunctis. IGITVR VENERABILIS VITAE DVX insignis memoriae praepotentissimus sanctaeque recordationis patricius nitidissimus atque rememorandae benignitatis marchio famosissimus; insignissimo luculentae et nobilissimae prosapiae semine exortus; qua belgicae frantiae extimos exporgit tractus maris affines calcensis pagus; fiscanni castri moenia ruraque genitalia sacro natiuitatis suae exordio; beauit oriundus. Cuius matrem pater dux vuillelmus et martir gloriosissimus felicissimo pignore grauidam ac adoptiuo illustratae sobolis partu expertus fecundam; transuehi fecit decenti insigniter aequitatu; ad fiscannicae sedis aulam ut si forte riulfus omnium beluarum crudelissimus. northmannicae regionis monarchiam cum suis complicibus sibi uendicaret ut estimabatur. ne eam raperet; ad anglos citius transfretaretur. Die namque quo inter vuillelmum ducem emeritum riulfumque multifariam blasphemum et periurum ut recensitum est extitit praelium matrona uenerabilis enixa diue memorie puerum misit quendam tyronem nomine fulchardum ut proderet duci vuillelmo praeobtatum genite prolis negotium. Vuillelmo uero cum ccctis potito uictoria de inimicis et per praelii pratum tepido cruore infectum aequitanti miliaque milium exanimum prostrata intuenti atque regum regi grates praemaximas gratanter referenti; legatus natae sobolis gaudium denuntians affuit.

APOSTROPHA O semper meritos tali de prole parentes. Cuius in exortu superos ingentia ciues. Terrigenas pariter perflarunt gaudia plures. Coelicus ordo hylaris tanto conciue futuro. Humanus meritus gratatur iudice sacro. Orbis sub cuius semper moderamine letus. Tranquille pacis praedigna dote fruetur.



[ 30 ]

Tunc dux merito famosissimus peracto mirabili trophaeo hylaris et letus letiorque nato herede et successore effectus; misit heinricum summe reuerentiae baoicacensem episcopum et bothonem domus suae militiae palma maiorem et praecipuum; ut salutifere pacis puerum sacrosancti olei crismatisque liquore insigniter innouatum tipici lauacri regenerationisque fonte dilutum; susciperent uocitando Ricardum. Qui huius expeditionis mandato hylares moeniaque fiscannina praepeti aequitatu aggredientes; a populo cleroque suscepti sunt monasticis rebus praeparatis reuerenter. Sequenti namque die totius clero prouintiae populoque sexus utriusque praenati pusionis baptismatis gratulatione undique secus adueniente; mysticae ablutionis benedicto fonte ab einrico reuerentissimo baiocacensi praesule cum caeteris episcopis illius terrae regeneratum salutifera trinae inmersionis inundatione sacrique crismatis insignitum nectare deificaeque trinitatis nomine ueterrimi hominis dempto squalore praedictus praesul cum bothone comite suscepit puerum Ricardum nomine de sancti lauacri purificatione. His uero cum magna reuerentia peractis cleroque deum collaudante super duce nato regredientibus populorum turmis praesul cum bothone renuntiauit de puero quae gesta sunt vuillelmo duci.

APOSTROPHA Felix o meritum sati. Insigni patre matreque. Infantis caelebrae sacri. Richardi quoque nomine. Cuius purificatio. Et cuius renouatio. In patris domini dei. Ast huius sobolis dei. Sacri flaminis et dei. Vnius tamen et dei. Veri nomine perpeti. Castro facta decentius. O fiscanne tuo; maris. Prope littora quod uiget. Omnes undique clericos. Plebes et populo sciat. Sacros ut iubilos ferat. Patri et uerbigenae deo. ______gineo edito. ______e cum sacro.



[ 31 ]

Transacta denique duarum haerarum intercapedine mirabilibusque incrementis augmentato profusius Ricardus infante; coepit vuillelmus de regni commodo salubriter tractare deque sui ducaminis successore cupiens adimplere quod uoluebatur in eius corde. Huius itaque cogitationis diutissime et acriter sollicitudinibus exagitatus; omnique desiderio intueri diligenter gestiens cuius ualetudinis cuiusuae sospitatis quin etiam crescente aetate cuius formae uel qualis staturae exoptatus filius fuerit suus Ricardus; misit domigenas secreti sui conscios ut ad uillam quae dicitur cheuillei clam deportaretur. Delato igitur infante ad praedictae uillae locum assumptisque tribus fidis secretariis suis bernardo bothone et anslech; profectus est dux secretius ad eum. Quem ipse diligentius intuens et compage membrorum illius manibus attractata prout aetatis erat formosum intelligens; aetatemque infantiae incrementabiliter transcendere eum animaduertens amplexatus eum amabiliter et osculatus dulciter tribus comitibus supra memoratis fari cepit quod corde diu rimatus est referens. Vestro consilio inquit hoc regnum strenuae usquemodo rexi; brittones contra me rebelles hostiliter deuici paganos nostrorum finium peruasores redargui; flandrenses caeterasque gentes in affinitate nostrae potestatis commorantes audacter subegi quin etiam si quid boni operatus sum uestra benignissima exortatione coactus blande leniterque peregi; nunc uero ex hoc quod molior agere assensum praebete mihi quia omne regnum hereditario carens domino desolatur et diuiditur et seditiones quamplurimae rixeque inaudite inplacabiles quaerimoniae multipliciter generantur; ideoque iste puerulus heres mihi successorque in uestri ducaminis dicione uobis fauentibus constituatur. Volo et obtestor ut fide nostrae credulitatis sui fideles effecti; securitatem istius regni isti infanti faciatis quia ignoramus quid futurum spariet tempus erroris. Tunc responderunt illi seniori; tam affabiliter loquenti. Iussis tuis continuo uitae nostrae cursu paruimus et quamdiu superstites fuerimus; iste erit nobis congruus comes duxque patricius hereditarius eiusque praecepto per omnia obtemperabimus. Hoc namque consilium complacebit omnibus; sub tuae protectionis tutela commorantibus. Tunc illi adimplentes iussa marchionis. nobililissimi regni securitatem Ricardo puero elegantissimo facientes sacramento uerae fidei manibus uoluntariae datis; commendauerunt se illi.

APOSTROPHA. O Richarde potens et probus et pius. Dux martirque future. Pollens iste puer matre satus sacra. Iuste progeniei. Heres. non inoportunus erit deo. Clero nec populoque. Verum congruus et conueniens pater. Iustus patriciusque. Sanctus marchio constans comes et bonus. Dux et christicolarum. Fulgens atque propagator erit sacer. Verae credulitatis. Ac legum populo distribuet pius. Iustas rector habenas. Et plebes soboles ut moderans pater. Iuste pacificabit. Illi sit puero gloria pax decus. Iesu et gratia christi.



[ 32 ]

Huius namque consilii peracto negotio quin immo omnipotentis dei disponente arbitrio; coepit pater sagaci mente meditari quo loco quibusue posset enutriri salubriter et educari. His incumbens rimationibus; infit prenominatis tribus. Quoniam quidem rotomagensis ciuitas romana potius quam dacisca utitur eloquentia et baiocacensis fruitur frequentius dacisca lingua quam romana; uolo igitur ut ad baiocacensia deferatur quantocius moenia; et ibi uolo ut sit botho sub tua custodia; et enutriatur et educetur cum magna diligentia fruens loquacitate dacisca eamque discens tenaci memoria ut queat sermocinari profusius olim contra dacigenas. Tunc botho adquiescens senioris uoluntariae peticioni et suscipiens praecipuum infantem ad curam educandi; urbi eum detulit concite baiocacensi eumque custodiuit ut pupillam oculi sui. Dux uero vuillelmus ob amorem dilectissimi filii sui pascha ipsius anni baiocas caelebrauit; coadunatis obtimatibus brittannicae northmannicaeque regionis. Et illic moratus est; donec essent transacti sacrae sollempnitatis pentecostes dies festiui. Cupiens autem infantem Ricardum suorum fidelium sacramento et iuramento in regno confirmari et sublimari assumpsit septem optimates maioris potentiae et pandit illis cum tribus supra scriptis secretum uoluntatis suae. Rerum fortuna casibus quia innumeris semper rotatur; raroque est ulli certus causarum euentus quocirca uobis fauentibus uolo ut me superstite filius meus Ricardus haeres meae dicionis a uobis constituatur manusque uestras uice cordis eius concedatis manibus pactaque fidelitas uerae fidei nostrae iuramine; obnixe firmetur atque uestro consilio utilissimo ipsa tota patria prudenter regatur. His propositionibus hylares; responderunt septem optimates. Si praerimari et praecogitare quin immo praedicere quod proposuisti animo non aestuares; congruum et consequens summopere nobis esset ut nostro precatu. nostraque sollicita exortatione ammonitus hoc faceres quia necessarium hoc negotium et peculiarius nobis est. Hic dictis Ricardi infanti manibus suis datis super sacrosanctas reliquias fidem obsequentis famulatus et militationis facientes; spoponderunt et uouerunt illi se per omnia esse fideles.

APOSTROFA.
Sacri et ordinis. et graduumque.
Puer inclite et indolis almae.
Patre de nitido. sate matris.
Genere ex rutilo ingenuoque.
Merito tibi subditur ista.
Patria et regio. editus es qua.
Quia dux bonus. et comes almus.
Eris indigenae morulanti. hic.
Eris et decus aecclesiarum.
Sacra gloria. spes recolenda.
Vagus. orphanus. exul inobsque.
Capiens opis auxilium a te.
Hylaris saturatus abibit.



[ 33 ]

His namque sagaci prudentique et salubri consilio definitis rebusque pluribus sacrae aecclesiae reique publice rationabiliter adornatis; rediit quisque ad sua letus et hylaris. Interea infans bone indolis primique gratia floris Ricardi scilicet caelebris; formabatur capsim ab annis. Gratia autem spiritus sancti adaugens illius antra pectoris largifluo munere ardentis studiis sagacisque ingenii duobus quod est sufficiens aggerabat propensius illi. Domum subnixam columnis; sapientia fabricabat in statu illius pectoris. Ipse autem secundum uires aetatis; quicquid boni poterat adimplebat gestis opimis. Vt autem adolebat uegetabiliter humanis incrementis; ita fecundabatur feliciter uitae meritis. Quaeque boni audiebat memoriter retractans retinebat; mala uero respuens floccipendebat. Quaecumque legis tegebantur obscura; reserata enucleatius soluebat omnia. Patre uero Richardi ut recensitum est licet hebete stilo perfidiae neuo martirizato et in stellifero regno feliciter coronato; antequam humaretur corpus eius sepulchro adduxerunt Richardum puerum qui residui fuerunt in regno; et qui non ierant ad luctuosum placitum cum eo. Tunc northmanni et brittones tantae pulchritudinis et dignitatis puerum uidentes; lugubri flebilique uoce singultientes altaque diuersorum ululatuum suspiria emittentes; dixerunt unanimes. Ecce cui seruire ecce cui militare ecce cui patre superstite fidem fecimus. Tunc berengerius brittannicae regionis comes praecipuus infit flebilis et mestus prior pro omnibus. O seniores et domini arnulfi perfidia dolose decepti merentes et tristes plorabili nece piissimi marchionis; priusquam lamentabile corpus tumulo condatur; seniorem faciamus nobis. Iste puer ut dux nobis sit et patricius; in sede patris est subrogandus. Ne exterae gentes super nos irruentes; hocque negotio huius traditionis inaudito; principari super nos deliberantes uendicent sibi northmannicos brittonicosque fines iste puer constituatur istius regni princeps. Scutumque perditum patris scuto reformantes restaurantesque eius soboli; obstemus repugnando uolentibus dominari nobis. His dictis; unanimiter collaudantes hoc consilium aggrediuntur comites cum magna frequentia principum commoto impetu et murmure ululantium; ingentis reuerentiae Ricardum puerum. Tumultuantium autem populorum murmure sedato uix adepto silentio berengerius et alannus caeterique northmanniae brittanniaeque comites datis manibus suis Richardo subdiderunt se libenter illi; ut promiserant olim patri uiuenti. Pignoribusque preciosorum sanctorum delatis sanciunt illi tenorem integerrimae fidelitatis et militationis; more christianae coniurationis. His flebiliter expletis pluribusque ad sua reuersis; Richardus puer expectate nobilitatis fortitudineque caelebris rotomago remansit; cum tironibus patrisque domigenis.

APOSTROPHA Rotomage; super missa uage littora sequanae. Vrbs fecunda bonis omnibus et militibus feris. Semper feta laon diues opum plenaque munerum. Venatu ex hylaris sufficiens et locupletior. Multarum specierum generum pisceque ditior. Altis alitibusque accipitrique aucipiti scio. Omni quin melior quin potior urbe potentior. Portus quam uegetat belgicus et celticus anglicus. Gaude tripudians letificans exhilarans quia. Perfectus senior et dominus legifer est tibi. Defuncto et patre dux patricius marchio habebitur. Richardi celebris iustus et almus pius innocens. Sanctus religiosusque benignus sacer et probus. Sollempnis caelebris pro meritis dignus amabilis. Dilectus recolendus reuerendus memorabilis. Secla iure ualens iure potens iure per omnia. Qui te olim moderans proteget ast auxiliabitur. Et cuius meritis continuis secla per omnia. Prefulgens locupletaberis et munificaberis. Et cuius bonitas et pietas et reuerentia. Campos elysios scandere te coget ad ultimum.



[ 34 ]

Audiens autem rex frantiae ludouicus quod arnulfi flandrensis comitis uersutia deceptus pro stabilitate sancte aecclesiae sanctaeque fidei et pacis proque fidelitate sui martirizatus esset dux northmannorum vvillelmus multum condoluit et optimates regni exceptis mortis eius tractatoribus concite rotomagum properauit cum suis comitibus; super his quae nefario arnulfi comitis astu acciderant consulturus. Rotomagenses uero aduentu regis ludouici hylares; susceperunt eum uolenter putantes ut equitaret super flandrenses acerbamque et pestiferam ultionem pro inaudito piaculo quod fecerant; illis reddere uellet. Rex uero ludovicus ad se fecit uenire Richardum tantae pulchritudinis puerum lacrimansque affectu doloso et fraudulento; suscepit et osculatus est eum retinensque coegit epulari et recubare secum. Sequenti namque die. nutritori tanti honoris puerum uolenti deducere ad alterum domum ut balnearet et custodiret eum; prohibuit rex et detinuit secum. Secundo et tertio die idemtidem autori aestuanti facere; non sinit rex uerum prohibuit obstinato corde. Animaduertens nutritor captum esse tantae dulcedinis puerum; ad nullum conatus est postea ducere locum. Huius igitur rei fama tota civitas tumultuosa excitatur; murmurque captionis per totam urbem diffusum sparsim uentilatur. Tandem uero suburbani conglobati cum ciuibus plebeioque more irruentes ad domos principum ciuitatis illius; coeperunt blasphemare eos emittentes ingentes gemitus et dicentes altis uocibus. Nostra neglegentia vuillelmum ducem praecipuum nostrum aduocatum amisimus; uestro tamen consilio perfido. non hic exul exterminabitur. Vos omnes periuros et regem digne necabimus et Richardum tante dicionis puerum; ne exulet liberabimus. Plurimi autem principes asperrimis ciuium uerbis exagitati ferroque induti uelociter et armis; miscent se armatae plebi. Plurimi uero rusticorum animositatem metuentes domibus suis remanserunt hostia obnixae obfirmantes. Ilico uero plebs cum armatis militibus feruenti animo et citatis gressibus festinant regem inuadere; cum suis comitibus. Rex autem ut tumultuarii strepitus murmura audiuit; coepit inquirere causam illius rei. Dictumque est ei. Urbis istius principes quia Richardum tante spei puerum in captione tenes; gestiunt te inuadere festinanter. Vix euades inminens periculum; uix liberaberis a turbis ciuium et armorum. Tunc rex agildo pauore praeoccupatus inminentisque ruinae casu tremulus et concussus tandem in semetipsum reuersus; misit ad bernardum principem northmannici exercitus ut succerreret ei pro amore dei uelocius. Cui concite remisit ad eum; haec uerba dicturum. Non me nec illum liberabo; sed hac seditione oborta ut autumo interibo. Tunc iterum rex misit ad eum ut quo liberari posset; daret ei consilium. Bernardus autem ne occideretur ipse et rex; remandat ut accipiens in ulnis Richardum praecelsi auxilii puerum ueniret supplex ad misericordiam militum et ciuium. Rex autem sui diffidens suorumque interitum et internecionem metuens; suscepit in brachiis suis Richardum tantae liberationis puerum et detulit ante conspectum armatorum se et suos supplici uoce poscens misericordiam illorum occidere uolentium. Ecce ego et uester senior. Quicquid de me uultis facite cito; tantum ne me meosque occidatis suppliciter imploro; quia dominus uester non moratus est penes me ut captus teneretur sed ut noticiis regalibus palatinisque facundiis instrueretur. At illi recipientes Richardum tante uirtutis puerum; regem humillimae deprecationis plenum ad aulam suae habitationis et ad suos redire permiserunt. Rex autem ludouicus anxius super his inoportunitatibus superque uenturis nutans et incertus salubri suorum episcoporum et comitum consultu; misit ut ad se festinarent optimates ciuitatis illius scilicet Rodulfus et anslec atque bernardus. Quibus accersitis coramque adductis; rex principibus infit tristis. Merore mortis domini uestri acriter ammonitus uosque super quod accidit solaturus huc accessi; sed acrioris tristiciae merori tristior obuiaui qui uestri suburbani cum ciuibus et milites cum rusticorum coetu me meosque uoluerunt conterere et dilacerare; repentino interitu. Sed pestifero tantae sedicionis hoste tuo consilio bernarde liberatus; dic quid sum facturus. Et bernardus. Nimis egre tuus fert animus; quod fecerunt in te rustici cum ciuibus. Oportet igitur saluum te reddi; a propalatae nequitiae fraude. Denique quia uester senior vuillelmus fidelis per omnia extitit tuus decet quo terram hereditario iure Richardo magnae posteritatis puero possidendam; sacramento sacrae fidei manibusque super sacrosancta philacteria positis sanciens auctorizes; teque esse abhinc indempnem illi et deinceps atque adiutorem et defensorem te esse contra terrigenas omnes. Sic quiueris laetari nostro seruicio et militatione; nos tua tutela et gubernatione. Si quis uero in te rixatus fuerit conteremus eum; et si quispiam insurrexerit in nos uirtutae tuae potentiae prosterne humotenus eum. Tunc rex in dolo; respondit bernardo. Quodcumque retulisti faciam; meosque uolenter aut nolenter facere ad praesens cogam. Ilico Richardo praedignae innocentiae puero largitus est terram hereditario aui patrisque iure possidendam; delatisque sanctorum reliquiarum philacteriis manibus super ipsa impositis; deo nominato in primis iurauit se contra omnes illi auxiliari suosque praesules et comites idem facere coegit. His taliter sedatis et expletis; rex fraudulenter principibus northmannicis infit. Quoniam pollicitatione iuramenti ueracis fidem integerimi tenoris uestro seniori uobisque peregi; perseuerantem fiduciam uestri adiutorii obnixe de me habeatis; et nullus uestrum ullatenus nutet auxilio mei solaminis. Uestrum seniorem sinite mecum morari; ut facundae ubertatis conloquio edoctus discat diffinire et determinare uerba scrupulosae rei. Plurimarum uero rerum noticiam; melius discet in palatio meo quam commorans in sua domo. Quocumque proficiscar mecum proficiscetur; quocumque morabor morabitur. Efficaci patris eius amminiculo regimen totius frantiae et burgundiae teneo; ideo adiutor et solator isti quandiu superstes fuero ero. Quia pater istius pro me morte praeoccupatus fuit; belua crudelior ero si non aauxiliatus fuero isti. His igitur fraudulentis regis simulatis alloquiis principes northmannorum decepti; mancipauerunt Richardum desideratae spei puerum ludouico regi ad educandum. Rex uero hinc cum puero ad ebraicacensis urbis profectus moenia; disponebat rei publice iura. Simulabat ore et opere bonae uoluntatis adiutorium; uerum in corde gerebat male intentionis propositum. Diu morulans ebroicas; cogensque subdolo corde ad fidelitatem pueri ciuium turmas; repetiit rotomagensis urbis palatia. Postera die principibus ciuitatis accersitis; fraudulenta et dolosa uerba retulit. Super damni et doloris nostri auctorem; properandi habeo intentionem. Reuertar ad laudunum deducens mecum Richardum fiduciae uestrae puerum; hincque burgundionibus asscitis francigenisque conglobatis obsidebo attrabatum; donec capiam illum. Omnes uero subuertam munitiones flandrensium; et dissipabo hostiliter bona illorum. Quocumque arnulfum sciuero; illuc mei exercitus gressum festinanter protelabo. Ultionem quam meretur ei reddam; si forte illum usquam inueniam. Vos autem estote praeparati ut uestrum seniorem mecum uindicetis. Talium sophismatum simulationibus excecati; sinerunt futurae opis puerum ab eo deduci.

APOSTROPHA Rotomage tuus modo puer.
Marchio iure potens tibi datus.
Captus adest quia plange tremulans.
Regeque francigenisque satrapis.
Ducitur heu dolor aduena uelud.
Dacigenis stolidis proceribus.



[ 35 ]

Comes uero arnulfus inaudita fraudulenti homicidii luae fedatus; timensque futuros uindicaturi si bene egisset regis aduentus; misit ad eum legatos qui subsequentia dicerent cum maximis muneribus. Domine rex piissime. noster senior plurima subactus infirmitate; mandat tibi fidele seruicium si placet recipere. Falsa propalatae famae opinione audisti; indebitae Richardi ducis morti. nostrum seniorem Arnulfum fauisse; qua se contra te uult expiare et emendare; iudicio tuorum igne. Milites uero quibus Richardus plurima mala intulit quique morti illum applicuerunt exterminabit; si talibus factis gratiam tuam poterit promereri. Quatinus annuendo peticionibus eius beniuolus faueas mittit tibi libras auri purissimi bis quinas. Quin etiam uniuersae regionis suae tributa annuatim dum uixerit tibi ultro soluet. Seruicium tuum sui per omnia facient; et quocunque perrexeris hostiliter pergent. Ipse accedere ad te nequit; quia podagra scis eum irretiri. Foueant preces nostrae indulgentiam tuae pietatis; tali afflictum infirmitatis uulnere talique sine re culpatum crimine; miserantis. Miseratio condigna praeoccupet furorem tuum ut non deseras seruum tuum sine causa a te exosum. Tua est potentia tuumque regnum; noli perdere quod tibi est commissum. Facilius potes omnes flandrenses perdere; quam uasa uitrea malleo conterere. Tunc regis consiliarii muneribus excecati; dixerunt ei. Non oportet te ulli praeiudiucium facere; qui se tibi satagit iustificare. Inmunem se a doloso scelere mandat; suosque iustificare aut exterminare deliberat. Pro non recuperando quo indiges; non debes perdere quem tenes. neque te ullatenus illo frustrari. Omnes qui occidentur non tibi est ius uindicare; sed residuos ob mortem rixantes pacificare. Reminiscere malorum et pudoris quae in te northmanni rotomago exercuerunt; et praecaue ne peiora tibi impertientes. northmannicum auferant tibi regnum. Tunc flandrenses. Preter hec mandat noster senior tibi; premaximum consilium huius rei. Tene vuillelmi filium in sempiternum et ususfructus regni in aeternum. Opprime diro legis iugo et seruitio terrae illius habitatores; et coge illos seruire tibi oboedienter. Cuius praui conciliii exortatione et muneribus rex deceptus et excecatus; detinuit in custodia Richardum tanti precii puerum et dimisit arnulfo quae fraudulenter de vuillelmo fecerat propter eum.

APOSTROPHA
O luthdouice.
Si bene corde.
Vota teneres.
Quaeque sacrasti.
Rex recolende.
Cum bene regnans.
Imperitasti.
Auxiliante.
Praesidiumque
Dante salubre.
Vindice tanto.
Patre Richardi.
Religioso.
Innocuoque.
Martire christi.
Simplicitate.
Et probitate.
Munificato.
Belgica qua nunc.
Celtica necne.
Asta quitana.
Gallia porgit.
Multiplicatos.
Vndique tractus.
Cur abicis quod.
Iam sacramento.
Religionis.
Christicolarum.
Iure tulisti?
Cur resolutus.
Lege ferina.
Atque nefanda.
Muneribusque.
Proditus astu.
Linguis honestum.
Iamque reuulsa
Pace tenorem.
Credulitatis?
Cur sobolemque.
Illius almi.
Lore ligatam.
Impietatis.
Fomite prauo.
Heu uegetandam.
Atra cupido.
Sorte cupita.
Detinet exlex?
Desine prauum.
Sperne tenere.
Quaeque nefanda.
Mitte Richardum.
Postulo hephebum.
Quo sua iura.
Impleat alma.
Quo capis illum.
Tu capieris.
Et uice digna.
Regredieris.



[ 36 ]

Erat autem quidam tyro nomine osmundus summae caelebritatis pueri educator et altor; sagacissimus. Qui quadam die absente rege inmeritae captionis puerum equitare fecit ad laucipium; ut disceret alites capere suo accipitre. Cum uero rex reuerteretur et reginae uerbis gerberge sciret quod puerilis delectationis studio memorialis scientiae puer Richardus extra laudunum proficisceretur; rogauit ad se uenire hosmundum magistrum eius. Illo coram astanti furiis bachatus acerbis demonstrans obtectum diu nefariae captionis secretum infit. Nequior omnibus quorsum deduxisti seniorem tuum nudius tertius? Senioris tui poplitibus coctis priuabo te oculis; si forsitan eum quoquam amplius duxeris. Tunc aliis tyronibus pariter cum eo commendauit puerum ut custodirent diligenter; et ne posset fuga elabi praeuiderent eum. Hosmundus autem animaduertens captum esse Richardum tante dulcedinis puerum; misit ad rotomagenses qui nuntiaret blasphemum tantae deceptionis negotium. Rotomagenses uero mutatum maldefidi regis stupentes propositum a deo requirunt suppliciter tanti consilii auxilium. Mittunt ergo ad omnem aecclesiam northmannicae brittonicaeque regionis; ut missas concelebrarent deuote; pro eo bresbiteri. Clerus psalmodiis uacet populusque nudis pedibus saccoque indutus ieiunet. Northmannici uero brittonicique presules huius tristis legationis famam audientes; triduanum ieiunium in uno quoque mense populo indicentes; deprecantur dominum deum fusis precibus helemosinisque datis pauperibus suppliciter et reddat eis Richardum tanti desiderii puerum. Monachorum canonicorumque clerus pro eo psalmos supplex concinit; populusque lustrans deuotus aecclesias; deprecatiuos gemitus emittit. Interea Richardus tanti decoris puer insignis prosapiae honestate celeber; instruebatur omnibus in captura noticiis sufficienter. Ducebat solidam illius aetatis partem robore cumulato; eratque commodus et utilis omnibus quasi maturus euo. Arguebat secundum uires aetatis quicquid erat illicitum; floccipendebat quicquid erat animae incentiuum. Viuaci lepore affluenter armabat linguam; facundaeque ubertatis colloquio insignibat eam. Peragrabat studio et retractabat quae ignorabat; nec abdebantur ei quae sunt obscura. Puericiae suae aetatulam iesu christo consecrabat; seque totum diuinis praeceptis tenerae adhuc licet aetatis esset; mancipabat. Diuina namque promissione hoc factum est; ut puer conspicuae formae prae caeteris nitidus. nonnisi in palatio regis nutriretur. Multimodis illum sermonibus libenter insignibant; et melliflua palatinae sermocinationis dulcamine erudiebant. Processu uero temporis. northmannorum et brittonum precibus continuis ieiuniisque singulis mensibus deuotissime exercitatis placatus rex regum dominus eripuit Richardum inaestimabilis incrementationis puerum taliter de regis manibus. Predictus namque tyro hosmundus prouisor illius honestissimus; uidens detineri suum seniorem diutius et uallari uicissim die noctuque. ne posset subtrahi tyronibus; coepit meditari quomodo eriperet eum de tantis custodibus. Quadam igitur die coegit huius rei gratia simulata imbecillitate recumbere tantae custodiae puerum; et quasi dissimulata corporis sospitate emisso frequentius planctu aggrauari eum. Cuius falsae opinionis rumore ciuitas impletur; et haec simultas pro ueritate fama nuntiante propalatur. Custodes uero tertia die aestimantes morte praeoccupari tantae diligentiae puerum; huc illucque necessitate sua euntes discesserunt. Hosmundus igitur coenante rege et ciuibus nudisque plateis ab hominibus; byrro et tante liberationis puer indutus citatis equis; lauduno exiuit citius rapidoque cursu castrum appulit codiciacum. Illic affluentis probitatis commisit castellanis puerum; et profectus est in ipsa nocte ad comitem bernardum eius auunculum; qui morabatur moeniis siluanectensium.

APOSTROPHA Northmanniae nunc praesules. Belloque in omni principes. Regni triumphales simul. Et clerus omnis ordinis. Populus simul plorabilis. Pueri senes et uirgines. Iuuenesque cunctae feminae. Vulgusque in unum concitus. Fletus lugubres mittite. Mestis modis et parcite. Nam gaudium uobis datum. Vinclis solutus regiis. Elapsus et custodibus. Richardus almus innocens. Prudens puer sanctissimus. Pulchre decorus splendidus. Liber tenaci compede. Vobis erit dux praepotens. Grates deo nunc reddite. Pro liberato pignore.



[ 37 ]

Bernardus autem in obscurae noctis silentio uidens hosmundum; admirans dixit ad eum. Quid tibi hosmundae? Nihil boni de meo nepote? At ille. Domine si eruam eum de manu regis atrocis quid facies de eo? Et bernardus. Te multis honoribus ditatum sublimabo; et beneficiis locupletatum nimis exaltabo. Nepotem uero meum in regno patris sui haereditario restituam; northmannorum brittonumque principes. illi seruire cogam. Ad haec osmundus. Sero lauduno tuum nepotem clam subtraxi; et codiciacensibus castellanis. eum ut custodirent commendaui. Mox bernardus solito laetior. citius surrexit et ad hugonem magnum ducem praepete equitatu festinanter properauit. Hugo magnus uidens eum; dixit. Quid ad nos tam repentinus. et matutinus accelerasti? At ille. Rex quia ludouicus meum nepotem strictius et praeuidentius custodit; uenio ad te ut des super eo aliquod consilium mihi. Et si forte aliquis eum de manibus regis eruerit; quale adiutorium ei tua clementia impertietur? Tunc hugo magnus. Mirum est omnibus; quod ait rex ludouicus. Pater pueri illius pro fidelitate regis deceptus est et interemptus; et ipse tenet captum filium eius. Vtinam de uinculis regis eum eruerit aliquis; et mihi adduxerit. Et bernardus. Domine quid facies si quod retulisti adimpletum fuerit. Et hugo magnus. Ego quidem northmannos et brittones subiugans ei; possidere faciam illum quaecumque pater tenuit. Contra regem illi auxiliabor; contraque arnulfum omnesque insidiatores uiriliter iuuabo. Tunc comes bernardus. precibus accumulans preces; ad pedes suppliciter corruens dixit. Domine dux praepotentissime; ne irascaris si repetam quod uolo a te. Vt credulus tuarum promissionum existam; pollicitationis uerborum tuorum fac mihi tua pietate fidem integerrimam. Habeo enim codiciaco tanti amoris puerum; captione regis perfidi ab hosmundo liberatum. Dux uero magnus gratulans de puero eruto; dixit comiti bernardo. Vt promissionis meae proposito fiducialiter securior sis; faciam tibi et illi quae requiris. Allatis uero reliquiis manibusque supra positis; sacramento uerae fidei spopondit se puero contra omnes auxiliari.

APOSTROPHA
Melliflue bonitatis ope. Hugo potensque ualensque uigens. Magnus et inclitus ac meritus. Magnanimus bonus almificus. Mirificus probus egregius. Auxilii ecce memento tui. Et reminiscere quam peragis. Eximiae probitatis opis. Emeritumque iuua puerum. Protege saluifica. refoue. Quod pater ut tenuit teneat. Gaudeat et recidiuus eo. Possideat habeat faciens. Quod facere assidue ambierit.



[ 38 ]

His et huiuscemodi peractis; comes bernardus rapido aequitatu codiciacum expetiit et osculatus tantae diligentiae puerum; amplexibus fruens optatis eum cum magno exercitu ad siluanectensem urbem perduxit. Rex uero luthdouicus duplicis tristiciae scilicet eo quod coeperat puerum et quod ipse elapsus erat expertus errorem; misit legatum ad ducem magnum hugonem ut reddere puerum cogeret bernardum comitem. Hugo quidem magnus uerba subsequentis orationis. Siluanectensem et codiciacum thorotensem non auferam bernardo et cretheltensem castrum nequeo urguere ullis conaminibus illum; ut reddat Richardum dilectissimum nepotem suum. Interea bernardus comes siluanectensis misit ad bernardum rotomagensem caeterosque northmannos qui nuntiaret concite euentus optatos. Northmanni quidem et brittones desiderati pueri ereptione nimium hylares; persoluunt deo omnipotenti pro eo uota et grates. Huius rei gratia siluanectensis comes bernardus profectus est contra bernardum rotomagensem et dacigenam; quid ageret de puero consulturus. Cumque mutuis alternatim sermonibus. nimiumque secretis fruerentur; et de restitutione pueri in regno diu tractarent bernardo dacigenae dixit comes bernardus. Ne forte rex ludouicus animaduertat nostrae intentionis propositum; non ueniam abhinc contra te amplius ad placitum. Verum crede quod mandauero tibi signo inter me et te facto ostenso per legatum; et rimare ingenioso conamine regem ludouicum ire fatuare quia uult nos et uos omnes crudeliter perdere. Ilico pluribus rerum capte replicatis; quisque sua celerius reuisit. Interea rex ludouicus de dignae ereptionis pueri absolutione anxius et de remandato diffidentiae ab hugone nimium tristis et mestus; misit ad flandrensis gentis comitem arnulfum qui eius rei negocio anxiabatur nimium; quatinus uenire contra se acceleraret ad placitum. Qui festinanter occurrentes sibi in pago uermandensi in uilla quae dicitur restibulis quid agerent coeperunt meditari. Arnulfus uero digni interitus sui formidans ultionem; uafro stomachatus astu dixit ad ludouicum regem. Ingentis formidinis pauore exterreor; et usque ad intimum medullarum super uenturis concutior; ne forte northmanni et brittones hugoni duci contra te rixanti uehementer nostrae confusionis interitu coherentes militari manu asscita; insurgant in nos unanimes. Verum super hoc dabo tibi consilium; ne incurramus uenturi dampni periculum. Excaeca igitur oculos hugonis muneribus et beneficiis; ne possit quae feceris iure refragari. Concede illi northmanniam a sequana usque ad mare; ut ualeas quae citra sunt quiaete tenere. Northmanni uero taliter diuisi desolabuntur et non contra nos ad certamina ultra excitabuntur. Sic minues exarmaueris potentiam illorum; non uno soli domino militantium.

APOSTROPHA
Inuentor sceleris consilii et mali. Prorsus quod uetitum est; fraudis et impiae. Cur praescire dei consilio tuo. Gestis conterere et sistere perfido? Heu heu occubuit; perfidia tua. Huius iam sobolis promeritus pater. Pro uisu domini; purior ut foret. Fultus martirio; testis et emicat. Hanc non contaminans improbitas tua. Torquebit; simili et dilanians modo. Hic uere sederit dux luculentior. Prudens pacificus promeritus comes. Sanctus religiosus bonus et pius. Summus patricius marchio prouidus. Defensor patriae; ast indiguis opis. Solator miseris quin uiduae et orphani. Cunctis omne bonum lucraque prospera. Effectus populum regimine congruo. Conducet moderans; legeque corrigens. Campi siderei ad pascua caelica.



[ 39 ]

Rex uero ludouicus prauo astute dolositatis ingenio usus; misit ingentis reuerentiae praesules ad hugonem uelocius ut ea fide qua concatenantur senior et miles; uenire festinaret ad se promptius. Hugo igitur magnus creberrimis episcoporum peticionibus suppliciter coactus; profectus est contra regem ad uillam in uico iuxta compendium quae dicitur crux; dixitque ad regem. Cuius rei negocio huc me accelerare fide et legatis praecipuis compulisti? Rex autem. Vt reddas mihi Richardum quem furatus est hosmundus et perduxit ad comitem bernardum. Respondit magnus hugo. Nisi castra quibus praeest bernardus illi ui abstulero; nequeo fauere ullatenus precibus tuis et uoto. Tunc rex. Vt meae necessitati non iniurius sed solator existas; concedam tibi ebroicacensem et baiocacensem comitatum; quin etiam a sequana ad mare usque ut possideas. Ego uero quae citra sequanam sunt tenebo; et quae meae uoluntatis sunt ex his explebo. Simus concordes in omni negotio et unanimes ut decet regem et ducem perpetualiter; ego cis sequanam pergens rotomagum obsidebo; tu uero militari manu baiocas uallans expugnato. Sic atteramus northmannos aduenas et superbos; nostreque dicioni subiciamus illos. Taliter autem mitescent et subiugabuntur; aut extermina daciam celeres repedabunt. Hugo uero dux magnus fidei quam fecerat bernardo pro Richardi iuuamine oblitus quin etiam beneficiis ac ciuitatibus exorbatus pepigit cum rege huius conuentionis foedus quo ut haec facerent determinato tempore; regreditur ad sua quisque. Bernardus igitur comes huius conuentionis gnarus; adiit hugonem ducem celerius. Veniensque ante conspectum eius; dixit corde uultuque turbatus. Dux magne et fidissime precellis usque nunc omnibus meritis et fidei tenore; sed mirum mihi cur innocenti puero mentitus es quod ultroneus christianae coniurationis fide promisisti. Oporteret te quam promisisti seruare fidem illesam; et nullorum donorum munere et beneficio exsecrari eam. Northmanni et brittones. norunt quae spopondisti puero; franciaeque principes letificarunt se super hoc consilio. Quid turpius hac infamia? Talique blasphemia quid obnoxius? Tantae perfidiae rumor tantique malefidi ducis nequicia promulgatur per tota penae franciae ciuitatum moenia; omnes susurrant de tanto duce et aduocato quomodo deceptus est et mentitus muneribus et beneficio. Contra istius inuectionis molimina; hugo magnus respondit ab imo cordis emittens suspiria. Veris purisque sermonibus quae exsecutus es retulisti; quia oblitus sacramenti quo me defensorem et adiutorem pueri ultroneus promisi terram a sequana usque ad mare hereditario iurae ab eo possidendam dono regis recepi eique integerrimae fidei stabilitatem feci; meque adiutorem illius ex ea terra quae citra sequanam est periurans repromisi si eam quam mihi dedit. nunquam contradixerit. Verum quia mirabilis ingenii ingentisque industriae et calliditatis comes es et astutus in negotiis omnibus; precor ut eruas me aliquo sophysmate a blasphemia huius rumoris. Decurso abhinc die sedecies; festinabimus adire nortmanniam ego et rex. Ipse autem rotomagensem urbem ego uero obsidebo ut iuratum est baiocacensem. Affligemus igitur northmannos talite et redigemus ut seruiant humiles. Quisquis uero contra nos contumax fuerit et rebellis; exterminabitur. Quisquis uero armis praesumpserit; occidetur. Si quid prudentiae et ingenii habes; precor te ut ab huius periurii noxa; soluens me liberes. Cernens autem bernardus quod aperuisset hugo magnus cor suum; dixit ad eum. Iccirco quod tu senior benignissimus uel quia ille nepos meus dilectissimus; melius quam potero argumentabor si forte uestrum cogitasse turbare quiuero. Ilico comes bernardus consilia regis et senioris sui denominateque congressionis super northmannos tempus expertus recordateque uoluntati sui senioris beniuolentia letior siluanectis regressus; misit ad bernardum rotomagensem et dacigenam uelocius et quae audiuit ab hugone duce magno etiam uoluntatem eius mandauit secretius. Quin etiam ne regi obnixius ciuitatem defenderet uerum choro canonicorum monachorumque praeparato eum quasi eius aduentui congratulans hylariter reciperet; et hugoni magno duci terram quam illi dedit regem contradicere multarum argumentationum prosecutionibus cogeret. Bernardus uero rotomagensis letior legatione huius consilii; quae legato disserenti secreta audiuit. northmannis principibus asscitis intimauit. Northmanni autem non quemquam illorum decipere scientes umquam bernardum; quin etiam quod hugonis magni ducis sciret secretum eius conlaudauerunt pariter consilium. Statuto uero tempore coniuratae progressionis; asscita francigena undecunque potuit manu militari; uenit rex in pagum qui dicitur calcis coepitque infestare gentes et praedia incendiis. Hugo autem dux magnus huiuscemodi coniuratione illectus; profectus est ad baiocacensem comitatum cum magno exercitu. Bernardus igitur rotomagensis. non inmemor bernardi siluanectensis comitis consilii; misit ad regem luthdouicum in dolo uerbis pacificis. quatinus properaret ad ciuitatem rotomagensem; cum episcopis principibusque suis; et ne amplius deuasteret quae sua erant ferocitate tantae gentis. Rex uero huius legationis mandato letus regiminisque sui et honoris profectum congratulans adaugere; sub acta urbe et principibus uenit rotomagensem ciuitatem cum francigenis obtimatibus prohibens reliquos exercitus; ne depopularentur terram suae dicionis amplius. Bernardus uero caeterique principes atque clerus totius urbis occurrerunt contra eum ad portam beluacensium; et receperunt animosae calliditatis ingenio eum. Crastino uero diei diluculo uenit bernardus ante conspectum regis ludouici et coepit in dolo compellare eum uerbis humillimis. Domine rex inuictissime ab olim usque nunc integer stabilisque extitisti fide; et conlaudabilis in omne tuo opere. Nos ducem et aduocatum perfidia arnulfi amisimus; sed gratia dei te regem aduocatum nobis recuperauimus. Non curamus de prole quam tibi hosmundus furatus est et abstulit; nec umquam eius seruitio incumbentes militabimus ei quia melioris consilii est nos esse regales et palatinos quam talis comitis satellites esse et seruos. Verum nobis mirum quid audiuimus et ultra credibile supraque satis admirati sumus; quorum relatus didicimus quod hugoni duci semper contra te rixanti contumacius; concessisti spaciosam terram a sequana maris finetenus et adhuc expugnat baiocacensem tellurem et praeoccupat cum magno exercitu. Parui pretii rex dulcissime parueque militationis atque seruicii; quod tibi reseruasti. Vigenti millibus armatorum; augmentatus es inimicum tuum. Quis constantinensibus et baiocacensibus uidit fortiores in bello prudentiores in consilio? Si militarem manum ut vuillelmus tenuisses; omnium quippe gentium horum consilio et armis dominari quiuisses. Nonne vuillelmus huius exercitus medietate fretus; comitante hugone et herberto seorsum conduxit te ad regem heinricum securus? Quis tuebitur et defensabit proderit et praeerit huic quam retinuisti ciuitati? Baiocacenses constantinensesque hanc custodie bant urbem francisco angliscoque in portu eminentem. Omnium bonorum illius terrae affluentia aderat nobis; et eramus locupletes opibus illius telluris. Recipe ergo ciuitatem quia non habemus sumptus quibus in ea uiuere possimus daque hugoni eam quo queat rebellare contra te securius. Nos daciam cum omni generi nostro prepete nauigationis cursu repedabimus; et hanc maiore collecta multitudine militari ut Rollo quondam deuastabimus. nec tua nec hugonis erit posterius. Rex uero deceptricibus querimoniis instigatus; precatus est bernardum ut daret sibi consilium super his rebus. Tunc bernardus. Mitte legatum ad hugonem ducem magnum qui baiocacensia rura illi contradicat; et non possidere plus quam tribus noctibus et dicat non tenere se ea amplius quia malo es consilio usus. Rex uero ilico misit ad hugonem; qui diceret huius rei sermonem. Cumque legatus coram hugone duce adstaret huiusque rei uerba illi intimaret obstupuit; in unoque obtutu defixus inquit. Calliditas duorum principum coegit regem mandare tale propositum. Huius igitur contradictionis uerbo parisius hugo dux regrediens; misit ad regem luthdouicum dicens. Cur quod mihi spontaneus dedisti ablatum est? Respondit rex. Tellus northmanniae non nisi unius senioris umquam tuebitur aduocatione. Nec debet esse diuisum; quod decet esse continuum. Rollo olim daciae finibus exterminatus hanc sibi integre uendicauit; et non dispertita ab ullo postea extitit. Gens dacigena nescit famulari; nisi uni soli seniori. Legatus autem quae rege narrante audiuit; hugoni duci diligenter retulit. Interea bernardus siluanectensis audiens inopinatum citissimumque regressum hugonis ducis sui senioris; uenit ad eum citatis equis dixitque. Dux perseuerantis fiduciae quoniam noxialis sacramenti solutus es compede memor sis sacramenti quo te Richardi pueri adiutorem spopondisti. Et hugo. Nequibo illi auxiliari quia omnis northmannica gens subdita est regi. Contra bernardus. Prestolare attentius euentum rei; et quid futuri parient dies illi.

APOSTROPHA
O rex cur memor haud tui. Istiusque patris qui tibi profuit Cuius presidio continuo regna tenes modo. Et qui multa operatus est. Pro te; et qui occubuit hostia uictimae. Regis syderei queque latent scii. Et quod iam genitor suus. Pollens ueridico; perpete famine. Armis exsuperans et quod auus continuit sacris. Nunc praeiudicium facis. Ex hoc innocuo adhuc probo puero. Richardo caelebri prosapia nobiliter sato? Huius flagicii lue. Casus innumeri praepedient ob hoc. Olim te capient te periment fine sub ultimo



[ 40 ]

Interim rex luthdouicus morulans rotomagensis urbis moenibus disponensque northmannicarum rerum negocia ut dominus; fraudulenta falsae opinionis intentione putans se esse regem northmannorum et aduocatum; labile deducebat illic ocio tempus. Quadam namque die quidam tyro franciscae gentis sufficientem omnium rerum opulentiam dacigenae bernardi quin etiam uxorem praepulchrae speciei ut concederet sibi; regem rogauit. Caeteri namque tyrones huius peticionis famam secretius audientes; uenerunt ad regem dicentes. Domine rex tibi incessanter semper seruimus et nullius rei sufficientia. nisi cibi potusque ditamur; hos aduenas northmannos expelle abhinc et extermina precamur et largire nobis illorum beneficia concessis uxoribus. Nos uero hanc urbem regemus seruicio tuae fidelitatis; nec de cuiuslibet nostrorum infidelitate nutare quiueris. Consilium huius rei nefandum enucleatur bernardo et dacigenis; uerumtamen uicissim consulti commiserunt illud taciturnitati. Rege uero luthdouico laudunum regresso; nouercalisque odii zelo a northmannis nimium perteso turpis tyronum peticionis ambitione admodum tristes; meditabantur interitum regis retractando unanimes. Vt autem regem decipere aliquo subdolo conamine quiuissent. northmannorum optimates; miserunt ad aigroldum regem daciae nobilioris et dicioris potentiae milites ut Richardo vuillelmi magni ducis filio suo consanguineo succerrere festinaret; quia rex franciscae gentis totius northmanniae monarchiam uendicabat sibi auferens omnem honorem puero Richardo eruto eius a uinculis. Haigroldus uero rex daciae magnanimus. ob amorem Richardi sui propinqui; legatos northmannorum honorifice suscepit; constructisque nauibus hisque cibariis et militibus repletis ad littora salinae corbonis qua diua rapido meatu procelloso mari se infundit cum incredibili tyronum multitudine citius quam quiuit; uenit. Constantinenses autem et baiocacenses audientes aduentum regis haigroldi propter amorem Richardi pueri uenerunt seruire illi. Fama ilico per frantiae climata celeriter penetrauit; denuncians inaestimabilis multitudinis paganos adesse littoribus northmannicis. Bernardus igitur caeterique rotomagenses fidelitatem regis luthdouici uerbis simulantes; miserunt ad eum in dolo dicentes. Quoniam innumerabilis copiosaeque multitudinis pagani primeue iuuentutis flore nitidi. nostris finibus sunt aduecti; precamur quatinus asscita manu militari subueniat uelocius nobis si northmannicae regionis principatu gaudere mauis. Rex autem legato. Fama nunciante audiui; uerum esse quod dicis. Quapropter rex luthdouicus huius pestiferae legationis relatu ammonitus; concitato francigenae gentis exercitu; uenit ad rotomagum repentinus adducens secum herluinum comitem et lantbertum fratrem eius. Rex autem haygroldus regis franciae audiens aduentum; fraudulento consilio northmannorum mandauit uenire illum contra se ad placitum. Rege autem luthdouico confidenti in multitudine exercituum et ire disponenti; suae dampnationis ad placitum dixit bernardus rotomagensis se fidelem simulans francorum. Gens contra quam proficisceris ad conciliandum; internae dilectionis amore recolens dilexit nostrum comitem vuillelmum et pro quo martirizatus est intimo cordis affectu odit nimium. Lite enim herluini comitis. northmanni tali duce priuati; congredientur intentione mortis in eum si forte eum uiderint. Quapropter eum noli ducere tecum; ne forte eo cognito. nascatur utriusque exercitus iurgium. Tunc quidam ex tyronibus; bernardo respondisse fertur. Num propter te caeterosque aduenas talis comes ut est herluinus ullis latebris repositus abscondetur? Bernardus autem tacite quae agebantur considerabat; illiusque inuectionis dolorem in corde pressabat. Luthdouicus autem rex francigenum mouens exercitum; herluinum comitem conduxit secum castraque metatus est citra diuae decursum. Constantinenses atque baiocacenses cum rege haygroldo ultra diuae fluenta; fixere tentoria. Bernardus primo mane consurgens; uenit ad regem luthdouicum dicens. Domine rex uelocius surge; et quid agendum sit secretius cum tuis rimare. Alterius moris est gens haec quam francigena; argumentosae calliditatis nimis plena. Tunc quidam recubans intrinsecus; respondit bernardo rege annuente stanti forinsecus. Pete dormitum citius; quia non curamus de talibus. Bernardus uero huiuscemodi uerbis exasperatus; repetiit castra rotomagensia uelocius. Estuante uero sole hore diei tercia; coeperunt diuae alueum constantinensium baiocacensiumque transire agmina. Bernardus autem hoc intuens; regem iterum expeciit dicens. Supra satis rex dormitare adhuc stude; quia gens dacigena transgressa diuae flumen, stat equestris in littore. nescio cuius animositatis intentione. Rex uero minacibus uerbis excitatus; surrexit ocius comitumque et militum frequentia constipatus festinabat ire ad sui colloquium interitus. Conuocansque bernardum; dixit ad eum. Nescio quid meus mihi praesagit animus; placida non mihi est quiete contemptus aut pugnam aut aliquid nouum exagitat mihi inuadere sollicitus. Ad haec bernardus. Nonne prohibui multis prosecutionibus. ne comes herluinus huc conduceretur? His dictis; uenit ad locum quo placitum erat dispositum. Stabat autem illic cum baiocacensibus et constantinensibus rex aygroldus rege luthdouico propius stante; cum francigenis altrinsecus. Stabat autem et illic dacorum delecta iuuentus adnixa hastis tenensque scuta in manibus querebant occasionem; qua possent francos occidere et regem. Mutue igitur uoluntatis colloquio rege ludouico et daciae rege aygroldo coutentibus francigenisque et dacigenis et baiocagenis undique secus armatis circumstantibus cuidam militi noto quondam sibi; dixit comes herluinus. Cuius sospitatis cuiusque prosperitatis uel cuius facultatis tu et origo tui generis? Respondit ille. Salubris sum incolomitatis locupletisque felicitatis atque sufficientis ubertatis. Constantinenses uero et baiocacenses coeperunt ab interrogato inquirere quisnam esset qui de commodis suae prosperitatis tam familiariter sciscitaretur. Respondit ille inquirentibus. Herluinus monasterioli castri; comes praecipuus. Constantinenses autem; dixerunt baiocacensibus. Nonne hic cuius iurgio uel pro quo deceptus est et martirizatus noster senior vuillelmus marchio duxque honestissimus? Erueturne hic infestus nostris manibus? His dictis commoto murmure incompescibili torquent arma omnes dacigenae furiis stomachati; tantique domini morte fellae estuante bachati occasione cepta inuadaunt herluinum comitem et perimunt inperterriti. Francigenae autem cupientes comitem herluinum ulcisci; seque armis tueri insurgunt super eos intrepidi. Cuius occasionis dolo praelii certamine atrociter inito; franci telis lanceisque pugnando confractis; obluctabantur fortiter mucronibus extractis. Tandem multifluo pestiferoque constantinensium et baiocacensium necnon paganorum cetu hinc inde uallati; iugulabantur dilacerati uelut bidentes a lupis. Sic mortifero per praelium inpulsu congressi; bis nouem comites nobilissimi praeoccupantur morte seuiente marte dilapsi; ex parte regis luthdouici. nec erat ulla spes uitae uel fugae residuis. Rex uero luthdouicus praesidio francorum cernens se desolatum; expertusque praelii periculum fugae tardantis expetebat auxilium. Rex quippe aygroldus prospiciens abesse regem luthdouicum; uolucri sonipede agmen secans medium citato cursu persequebatur eum. Rex autem ludouicus hac illacque fugitabat; quia freni a capite equi delapsi habenas manibus solummodo tenebat. Aygroldus autem rex ludouicum taliter impeditum mox expetiit et per capulum fulgentem ensem tenens; uagina caua a latere diripit militibusque suis ne elaberetur neue occideretur; eum commendauit. Ipse uero capto rege congratulans ad praelii campum concite remeauit; et adhuc armis francos se tuentes ad internecionem usque prostrauit atque franciscae gentis laceros plagis horco detrusit. Northmanni uero uictoria armisque et spoliis potiti praeliique campus lustrantes securi; ad humandum detulerunt exanimes suae gentis. APOSTROFA Digne pro meritis ducis futuri. Richardi celebris bonique iusti. Fulgentis pueri indolisque sacre. Vestra proque fidelitate qua nunc. Bellando patriam tenetis istam. Northmanni o proceres satis potentes. In certamine praelii et triumpho. Cauti et consilio probique cuncto. Seruantes stabili tenore pacem. Et sacrae fidei peticionem. Nunc saluete ualete auete semper. Et uos et soboles sacri et nepotes. Omnis progenies sacrata styrpis. Septeneque locum quietis aptum. Post arctus lugubrem solutionem. In summoque bono noui refecti. Sortis prospera bis dualis; octaue ac bis. Cum sanctis capiatis aggregati. Regnum qui patriae tenetis huius. Vis uirtute potentis et tenacis. Richardi pueri in fidelitate.



[ 41 ]

Interea rex luthdouicus custodum spoliorum cupiditate deceptorum manibus euasit; et hac illacque fugitans alipedis equi cursu errabat inani. Quem quidam rotomagensis miles inermem huc illucque fluctuantem conspiciens aggreditur et eum proprio nomine compellans; asperis uerbis affatur quorsum rex ludouice tendis? Quoue tenes desolatus iter? Non nostris elaberis finibus; quos iniuste inuadens te stulte irrepsisti. His dictis torquens campitorem equum; et irruens super regem luthdouicum per habenas freni coepit eum; atque ui compellebat equitare secum. Rex autem omnibus armis priuatus; nec erui potens a tenentis manibus dixit ad illum mestissimus. Quis es uel quo me iturum esse contorques? Respondit. Rotomagensis. Et illuc te ducam; nec tuae potestatis ullatenus deinceps eris. Rex autem diffidens sui mestusque necessitate imminentis periculi; dixit ad uiolentum captorem sui. Miserere precor miserere mei et erue me per tuam pietatem de manibus querentium animam meam et insidiatorum mihi. Restitue me monti lauduno ut queam gloriari; et gaudere francisco imperio. Nulla gloria quaeretur sine te mihi; omnisque facultas et honor qui meus fuerit, tibi erit. Regem te super me si uolueris constituam; si non dimidium regni concedam. Rerum uerborumque fiat maxima fides inter me et te; sacramento colligationis christianae. Haec repetens rex crebrius et exorans cum lacrimis; proruit de equo ad pedes se ducentis. Tunc miles percussus mente lugubri gemitu regis coactusque peticionibus multimodis; lacrimis ita fatur obortis. Promissionum tuarum fac mihi fidem; ego conducam te lauduno saluum et incolumem. Voluntarie uero pacta factaque fide; coepit miles regem conducere relicto recti itineris calle. Interea rotomagensis bernardus ereptione regis mestissimus; misit concite legatos. ne transiret rex luthdouicus ad omnes sequanae portus. Ipse uero citius quam potuit tardum regem anteuolans praecessit; et rotomagum praepetibus equis cum suis militibus accelerauit; et qui regem perquirerent fidissimos exploratores ad omnes fines regionis illius misit. Miles uero qui regem liberare conabatur domi ne forte inueniretur retinere illum noluit; sed noctu in sequanae insula reposuit cupiens conducere eum ad laudunum exploratoribus fatigatis et reuersis. Exploratores igitur scientes quod ab illo milite haberetur rex luthdouicus; uenerunt ad domum eius et accipientes uxorem filiosque et filias equos et equas oues et boues omnemque supellectilem eius; deduxerunt ad rotomagum bernardo citius. Miles autem sciens nullatenus posse abscondi amplius regem; uenit quantotius ad bernardum rotomagensem et prouolutus ad pedes eius; deprecabatur ut recipiens regem redderet suam sibi uxorem. Bernardus uero solito laetior recipiens mestum captumque regem; reddidit ei suam uxorem. Misit igitur ad siluanectensem bernardum; et mandatum ei optatum regis euentum. Bernardus uero comes hylaris et laetus consurgens ilico noctu ad hugonem uenit ducem magnum parisius; qui dixit ei. Audisti domine uentilante fama alicius rei nouitatem? Respondit. Nullius. Et ille. Pro certo comperias haygroldum regem dacorum propter Richardum nepotem meum suumque propinquum bellasse contra regem luthdouicum et in ipso certamine quater quaternos comites peremptos; et monasterioli castri comitem herluinum et fratrem eius lantbertum quin etiam prostratis cede asperrima francigenis; regem ipsorum fugatum et captum et adhuc rotomagensi urbe sub custodia dacigenae bernardi mancipatum. Hugo autem dux magnus super quod dicebatur stupens; dixit. Modo regi quod meretur accidit; atque comiti herluino quod dignae decuit caeterisque consiliariis quod oportebat pati. Vuillelmus namque dux northmannorum pro regis fidelitate et francorum proque quod herluino pridem ablatum reddidit monasterioli castrum martirizatus occubuit; et rex quem decuisset exsecrabile scelus et inauditum ulcisci consilio herluini et arnulfi perfidi; filium eius sub custodia tenuit et terram hereditariam illi; sibi iniuste uendicauit. Superni regis arbitrio condignam talionem patitur rex luthdouicus pro vuillelmi ducis filio nepote tuo quem captum tenuit; proque terra quam sibi usurpauit. Maioris namque consilii quam caeterae gentes sunt northmanni; qui regem luthdouicum subegerunt astu tam peruicaci. Tunc bernardus. Domine memento quae mihi meoque nepoti spopondisti; et ut decet te iuua et succurre illi. Dux uero respondit. Antequam liber a custodiae impedimento reddatur regnoque francisci imperii sublimetur rex luthdouicus; terra northmannicae regionis quieta et solida et ab episcopis comitibusque et abbatibus sacramento uerae fidei Richardo tuo nepoti sancita et inconuulsae auctorizata tenebitur. Interim luctuosa fama ad aures gerbergae reginae perlabitur; et quod captus esset rex bisque nouem comites interempti ceterique fugati; enucleatur. Regina uero lugubres regis sui coniugis suorumque incessanter casus deflens; animumque suum tanti infortunii anxietate atrociter contorquens. nullumque salubre sibi consilium inde; in tota francia repperiens misit ad patrem suum transrenanum regem heinricum et ad othonem fratrem suum flore pubertatis nitidum; mandans plorabile sui detrimenti negotium et ut asscito militaris manus exercitu; obsideret rotomagum redempturus ui et potestate suum seniorem regem luthdouicum. Heinricus autem rex gerbergae reginae filiae suae. non se uenturum remandat ob obsidionem ad rotomagum quia merito et dignae atque ultione dei rex luthdouicus adquisitum praeiudicio patiebatur hunc casum; quia filium vuillelmi ducis qui pro fidelitate sua arnulfi perfidia occubuit; captum in custodiam tenuit totamque regionem northmannicam quam suus auus praeliis adquisiuit sibi; iniuste uendicauit. Interea rex aygroldus northmannos pagensesque omnes ad fidelitatem Richardi pueri uicissim consolidabat; iura legesque et statuta Rollonis ducis tenere per omnia cogebat. Urbes et castella munire firmiter satagebat; ne forte fortuna uices suas aduersa uerteret.

APOSTROPHA
O pius prudens bonus et modestus. Fortis et constans sapiensque iustus. Diues insignis locuplexque sollers. Rex haygrolde. Quamuis aut sis crismate delibutus. Vt sacro baptismate non renatus. En uale salueque et aueto semper. In deitate. Qui Richardum percelebrem tuendo. Rege capto francigenisque stratis. Praelio certaminis et peracto. Vindice dextra. Regni habenas nunc moderans potenter. Et ligas cunctos fidei tenore. Seruientes ut famulentur omnes Ecce Richardi innocenti perpete pusioni. Nobili prosapiaque creto. Atque florenti meritis et aeuo. __bere et almo.



[ 42 ]

Gerberga uero regina paterno fraternoque patrocinio penitus desolata tantaeque anxietatis detrimentum perpessa. nulliusque solaminis spe subnixa quin etiam timens perdere regna; antistitum consilio petiit hugonis magni ducis suffragia. Quam hugo dux magnus et episcopos cum illa comitatos reuerenter suscepit; et quae necessaria erant honorifice distribuens secum diebus multis detinuit. Interim autem misit siluanectensem bernardum comitem ad rotomagensem militem bernardum ut conuocatis optimatibus northmannici consilii properarat contra se ad sanctum clerum. Qui iussa citius dicto adimplentes; uenerunt contra hugonem magnum ducem praeeunte bernardo ad praedictum locum festinanter. Tunc dux magnus et episcopi; dixerunt northmannis. Reddite nostrum nobis seniorem; luthdouicum regem. At illi. Non reddetur; uerum tenebitur. Tunc magnus hugo. Vobis autem dabimus filium eius et duos episcopos tyronesque domus suae quos quotque uolueritis pro eo; ut francigenae praesules comitesque et principes atque abbates ueniant contra uos ad praefiniti temporis placitum; et sacramenta integre ueraeque fidei terram northmannicae regionis auctorizent et corroborent atque sanciant omnes Richardi et posteris suis in perpetuum. Hugo uero magnus deduxit regem ad sua; ut congratularetur cum suis et uxore sua. Statuta uero diffiniti termini tempore; asscita militari manu cum praesulibus franciae uenit rex super fluuium eptae contra northmannos cum magno duce hugone. Licetque filius suus quem pro se dederat esset rotomagensi urbe mortuus; manibus supra philacteria reliquiarum positis propriis uerbis fecit securitatem regni quod suus auus Rollo ui ac potestate armis et praeliis sibi adquisiuit. Ipse et omnes episcopi comites et abbates reuerendi; principesque franciae regni. Richardo puero innocenti; ut teneat et possideat et nulli nisi deo seruicium ipse et successio eius reddat et si quis peruersae inuasionis rixatione contra eum congredi uel alicuius rixationis congressione inuadere regnum maluerit; fidissimus adiutor in omni aduerse inoportunitatis necessitate; per omnia extiterit. His taliter legitimae diffinitionis facundia determinatis; rege luthdouico astante hugoneque magno duce et suis; proceres brittonum et optimates northmanni Richardo puero ineffabilis probitatis uice cordis manibus libentissime datis sacramento fidissimae christianae securitatis fecerunt iterum fidem militationis auxiliique et seruicii. Tunc northmanni et brittones Richardum tanti honoris tanteque dignitatis tantaeque speiciei puerum; adduxerunt nimium gaudentes rotomagum. Cum autem utriusque sexus senes iuuenesque pueri et infantes uurbe territorioque ipsius pagi commorantes comperissent quod Richardus desiderate uisionis puer acceleraret; frendente uulgo passim prae gaudio irruenteque profusius plebe super plebem; pro recuperatae salutis solatio comprimente feriter turbis innumerabilibus exaggeratis populum populo; festinabant currere licet non ua lerent mutuae coaceruataeque oppressionis praepediti obstaculo; obuiam almifluae mellifluaeque innocentiae puero. Clerus totius regionis rebus monasticis praeparatis uix propter impetum tumultuosae multitudinis extra suburbana rotomagensis urbis exiliit; collaudansque deum pro recidiuae tripudio prolis ferensque corpora sanctorum in feretris deduxit eum ad altare usque sanctae dei genitricis.

APOSTROPHA
Urbs luculenta micans milite sacro. Cunctorumque bonorum ubere plena. Tranquillo residens; effera portu. O rotomage; cape perpete leta. Diuino reducem. nectare plenum. Patriciumque ducem; iure potentem. Mirificus quoniam hic almificusque. Mellifluus pariter dux comes atque. Patricius tibi erit marchio constans. Et cuius famam olim redolentem. Augere propenso sat probitatum. Quatuor agnoscent climata cosmi. Sanctior extiterit nemo quod ipso. In facto dicto quin meditatu. Extat nam in tribus his summa negoci.



[ 43 ]

Ilico satellitibus constipatus prudentissimis et praeclaris; coepit praedignis bone operationis choruscare diuinitus factis. Emula uirtutum proponebat largiflue praemia cunctis; monachosque et clericos atque laicos; cogebat incumbere famulatibus diuinis. Moribus autem et meritis splendide fulgebat opimis; iustisque clerum ac populum strenuae moderabat habenis. Vindex autem erat sed uerus scelerum; largifluusque dispensator bonorum. Siluestres namque dapes ingens diuersarum ferarum copia ministrabat illi quia post legitimam iudicii iustitiaeque discussionem tradebat se uenatui. Meritis mactus successibus crescebat adolescens; pullulantium uirtutum exaggeratione uicia abolescens. Tendebat soller sequaxque perfectionis ad summum bonitatis; ut quiret gratulari futurae requiei tempore cum sanctis. Eo namque tempore erat quidam Rodulfus cuius agnomen torta uocabatur qui totius northmanniae honorem post mortem vuillelmi altius ceteris comparibus sibi uendicabat; et res dominici iuris indecenter sibi usurpabat. Distribuebat unoquoque die Richardo decenti puero cum suis tyronibus; diaria propensa denariis bis ter tribus. Affligebanturque eius domigenae penuria constricti nequiter et fame. Quapropter Richardus industris scientiae ephoebus asscitis regionis northmanniae principibus; quid de inopia modicae distributionis ageret ab eis sciscitatur. Principes uero quia illi sacramento uere fidei colligati et aliquantuli beneficiis eius munificati; nuntiauerunt Rodulfo agnomine tortae animositatem irascentis senioris. Ille autem commilitones suos remisit ad Richardum sagacissimae probitatis puerum deprecans ut liceret uenire se ante illum et expiare se his quibus offenderat eum. Tunc memorialis puer expensis illorum peticionibus; respondisse fertur. Scitis meum auum hanc urbem praeliis quamplurimis uendicasse sibi? Responderunt. Scimus. Et ille. Meusne pater sorte hereditaria hanc urbem tenuit? Nonne post aui patrisque necem possidere hanc iure hereditario debeo? Videte si pater eius aut auus aut proauus hanc urbem ut tenet tenuit; Et rimamini cuius est praeiudicium meum an suum. Illis autem super talibus dictis stupentibus; subintulisse caute dicitur. Si nostra gratia uult promereri ullatenus; exeat a ciuitate quantocius ipse et omnis familia eius et moretur in uilla uno miliario ab urbe segregatus donec legatos suos mihi mittat; et quid illi remandauero audiat. Quod si floccipenderit nostrae praeceptionis consilium; nos abdicabimus omnimodis eum et mittemus ad francigenas ut super hoc negotio dent nobis salubre consilium. Illi uero quae audierunt. Rodulfo tortae renuntiauerunt. Ille uero egressione sua suorumque putans placari seniorem suum; quin etiam formidans superuenturum franciscae gentis exercitum digrediens cum omni familia a ciuitate moratus est in pratis rusticorum. Interim RIchardus tantae industriae puer confirmat sibi sacramento uerae fidei deuios milites; santiens uinculo fidelitatis etiam totius urbis conciues. Insecuta namque die Rodulfus tortae plures commilitonum ad tantae misit modestiae puerum; ut permitteret se ad iudicandum et ad iustificandum uenire ante illum recipi endo pignus offensionis debitum. Tunc puer praecautus argutae mentis animositate commotus; Scitis inquit quia inauditum praeiudicium mihi olim fecit? Responderunt. Scimus. Nonne temeritate suae audaciae adhuc facit? Prata rusticorum meorum falcibus tondit; equis depascit calcibus conterit uacas et arietes tauros et porcos occidit et comedit. Si non discesserit a nostris finibus exterminatus; incurret debitum periculum uelocius. Vos suasistis usque modo illi et adhuc suadetis; sed nequaquam illi proderit. Illi autem super talibus dictis admirantes; ceciderunt in faciem suam dicentes. Domine precamur ne irascatur. neue deseuiat in nos furor tuus quia tui per omnia fideles sumus. nec illi umquam adherebimus. Illi autem discedentes; quae audierunt. Rodulfo tortae renuntiarunt. Ille uero diffidens sui; prata celeriter deseruit et cum omni familia concite parisius uenit. Videns autem filius eius qui erat parisiacae urbis episcopus repentinum aduentum eius; diriguit imoque trahens a pectore suspiria dixit. Cur pater cum omni utriusque sexus familia huc accelerasti? Ille uero detrimenti sui episcopo casum atque calamitosum infortunii sui; retulit periculum. Episcopus et pater eius misit et remisit legatos ad tantae fortitudinis puerum; sed non profuit illis in prosperum. Videntes autem seniores northmanniae quod tam prudenter exterminasset principem militiae; timuerunt illum ualde. Cum autem insignibus tantisque refulgeret indiciis praesentis futuraeque bonae operationis galliaque commorantium mentes tanti tamque sagacis percelleret fama adolescentis atque rutilans copiosis quaternarum uirtutum profusius incrementis regnum northmanniae nulli subactus nisi deo disponens ut rex; moderaret iudicio iusti regiminis; Hugo dux magnus cernens eum uigoratum et praecellentem in omnibus factis; mandauit ad se uenire comitem bernardum commorantem urbe siluanectensi asscito pariter bernardo rotomagensi. Quibus ait. Plurimorum insidiatorum Richardi adolescentis comitis legatos habui; qui retractant et conantur terram northmannicae regionis inuadere congres sione hostili Richardus nec regi nec duci militat. nec ulli nisi deo obsequi praestat tenet sicuti rex monarchiam northmannicae regionis; et non habet amicos sibi conexos inextricabili foedere adiutorii et societatis. Arnulfi comitis perfidia; pater illius occubuit uidete ne perfido eiusdem calliditatis liuore decipiatur. Rex autem non inmemor ante malorum animositatem sui detrimenti et captionis adhuc ruminat et quaerens interitum uestrae perditionis; illius rei dolo plurimos sibi associat. Quaerite ergo salubre uobis consilium ut securi insidionum et deceptionum; non timeatis fatalem mundanae uariaetatis euentum. Hoc autem dux hugo magnus propinabat proposito cautae intentionis; cupiens et desiderans filiam suam coniungere. Richardo duci copula foederis conubialis. Tunc uterque bernardus. Nescimus domine super hoc rimari consilium; sed tua pietate da prosperum huius inuectionis solatium. Huc usque tuo consilio prospero recti itineris callem tenentes gradimus; abhinc obliqui itineris ambages penitus abdicantes te duce aduocato quin etiam consiliario salua fide quam Richardo comiti fecimus; gradiemur. Hugo uero secreti sui beniuolum coepit paulatim pandere propositum. Requisistis adhuc Richardo duci northmannorum uxorem uoluptuosae humanitati et dignitati eius congruam et habilem? Responderunt. Nequaquam. At ille. Quorsum intentionem uestri consilii uertitis uel cuiuslibet filiam illi uendicando subiugabitis? Bernardus uero siluanectensis affectuosa talium proposicionum inductione animaduertens intentionem sui senioris; respondit proloquio argumentosae mentis. Domine; ignoramus cuius. nisi tuam. Hugo uero magnus intelligens animaduertisse utrumque affectum uoluntatis suae; aperta cordis sui intentione dicitur respondisse. Non est quippe mos frantiae ut quislibet princeps duxue constipatus habundantius tanto milite perseueret cunctis diebus taliter in dominio dicionis suae; ut non aut famulatu uoluntatis suae aut coactus ui et potestate incumbat accliuius imperatori uel regi duciue. Et si forte perseuerauerit in temeritate audatiae suae ut non famuletur alicui uolenter praecopiosa ubertate sufficientiae suae; solent ei rixe dissensionesque atque casus innumerabilis detrimenti sepissime accidere. Quapropter si placuisset Richardo duci tuo nepoti se ipsum flectere ut militaret mihi uestro saluberrimo consilio sponte filiam meam conubio illi iungerem et terrae quam hereditario iure possidet; continuus defensor et adiutor contra omnes adessem. Tunc comes siluanectensis bernardus; dixisse fertur. Quoniam quidem Richardum adolescentem ducem meum nepotem captum pridem detinuit; omnesque northmannos perfidem rex luthdouicus perdere uoluit melius opto si filiam tuam dederis uxorem illi; ut militet tibi quam doloso regi. Dedit itaque hugo dux magnus Richardo nobilissimo adolescenti filiam suam firmamento sacramenti. non tamen statuta lege fescenninae coemptionis; uerum denominato iuratoque termino conexionis conubialis. Cum autem huius ueridicae relationis fama regis luthdouici aures cordis percelleret; comitemque arnulfum futurae ultionis interitum penitus formidantem perturbaret quod Richardus northmannorum dux filiae hugonis magni maritali conubio gratia posteritatis et successionis se copularet seruicioque eius pro ea proque uniuersi solatii adiutorio incumbens militansque coniunctae amicitiae competentia federisque insolubilis nexu se illi colligaret; nimii tremoris timore perterriti. ne tantorum duorum ducum militum frequentia contriuerentur subacti uermandensi pago decursa renuntiataque utrorumque legatione occurrentes inuicem sibi; quid agerent super pestifero coniuratae conspirationis duorum ducum consortio; coeperunt rimari. Dixit autem luthdouico regi comes arnulfus; desiderans adnihilare ac perdere primeuae floris adolescentem Richardum ducem totis uiribus. Hugonis magni ducis pater robertus super patrem tuum karolum fauente Rollone auo Richardi ducis sceptra huius regiminis iniuste suscepit et pene tota frantiam sibi praue subiugauit. Cum autem tale seuerae altercationis diuortium inmensium succresceret frantiaque pestifero duorum regum conflictu desolata execrabile casualis detrimenti iurgium flebilis perpessa esset; Karolus pater tuus francisci solacii spe omnino priuatus opisque auxiliatricis sui per omnia indigus heinricum transrenanum regem expeciit uelocius; et ut contra Rotbertum regem super se exsecrabili francorum temeritate constitutum feritaret exercituque conglobato secum frantiam ueniens contra eum audacter debellaret; lothariense regnum se illi daturum spopondit ultroneus. Vt autem illius temporis cursu se habuit res illius certaminis; non inexpertum est nostrorum ulli. Rotbertus digne praelio interiit; karolusque rex pater tuus habenas regni iuste obtinuit. Hugo autem flius eius eiusdem praesumptiuae temeritatis ueneno infectus sceptra istius regni conatur super te inuadere; teque atque me tuum fidelem utrumque penitus perdere; conciliato sibi northmannorum duce. Rimari igitur condecet rex praepotentissime; qualiter possis regnum frantiae tueri et regere. Principes namque huius terrae adherent obedienter hugoni; et famulantur libenter ei. Aduersus huiusmodi uerba; respondit rex arnulfo comiti talia. Da mihi consilium quo hugonis contumacis arrogantiae queam resistere; me meumque regnum tueri et protegere. Arnulfus uero comes dolosus cupiens Richardum ducem perdere et adnihilare cum suis omnibus; ne quiret inmeritam necem patris sui ulcisci uenturis diebus; coepit regem confortari uerbis fraudulentibus. Consilium dabo tibi salubre et prosperum; quo quibis conterere et prosternere hugonem et ricardum. Da othoni uxoris tuae fratri quod pater tuus patri suo spopondit regi transrenano. Lothariense regnum; ut deuastans terram hugonis tibi resistentis parisius usque et obsideat et capiat tibi rotomagum. Sufficientia igitur illius terrae profusius locupletatus; frequentiaque optimatum propensius constipatus atque praesidiis tantarum urbium mirabiliter adultus; quiueris contra ducem hugonem praeliari securus. Est namque tellus northmannica omnium rerum sufficientia prae caeteris habundantius plena; aprorum ceruorumque ursorum atque capreolorum uenatu affluenter repleta; omniumque uolucrum siluestrium et altilium multimodis pullis incrementata; pisciumque diuersarum specierum generum fecunda; quin etiam omnium bonorum largitrix quibus indiget illius incola. Talium ubertatum tellurem oportet te possidere; quia aui et proaui caeterique antecessores eam propterea tenuere. Memor sis malorum et iniuriae; quae tibi northmanni fraudulenter intulere. Facile poteris eorum multitudinem ab illa terra delere; quia sunt formidolosi et aduenae solentque latrocinia exercere. Maioris pretii ualentiaeque et affluentiae extat tellus northmannica; quam lothariensis terra. Rex igitur luthdouicus his et huiuscemodi persuasus; respondisse comiti arnulfo dicitur. Tante nobilitatis comes tantaeque astutiae et prudentiae princeps oportet ut expleat fideliter quod suo seniori suggerit consilians sagaciter. Igitur quoniam omnibus meis notior et credibilior ualentiorque es; precor ut quod disposuisti relatu honesti consilii gratia expeditionis othoni regi subministres ut strenuo interuentu tuo asscita uniuersa bellicosa manu seditionis ueniat depopulans quae sunt hugonis ad moenia parisiacae urbis. Resipiscere eum pestiferae subuersionis interitu cogat; multisque depraedationibus et incendiis eum dilanians; penitus conterat. Pro regno lothariensae. northmannicum nobis adquirat; incolasque illius nobis rebelles forinsecus detrudat. Saxonicum robur experiat northmannica tellus; et si forte quiuerit contra colluctari probet suis iuribus. Rotomagum nobis obsideat et capiat. Richardumque tantae superbiae adolescentem capiens; floccipendat. Arnulfus uero comes praeoptans penitus perdere diuae memoriae Richardum ne uindicet patris sui sanguinem innocuum; festinat citius ad othonem regem transrenanum ueniensque ante illius conspectum; uerbis humillimis dixit ad eum. Rex francorum luthdouicus; carae inextricabilisque amicitiae tibi munus. Pestiferam insolentiae et temeritatis hugonis ducis et Richardi northmannorum comitis non ualens ferrae contentionem; mittit me tibi ut aliquod illi gratia tuae pietatis praestes solamen. Hugo filiam suam Richardo adolescenti maritali foedere conubioque iungit; ille uero suus miles effectus gratia illius amoris ut domino per omnia oboedit. Illius animatus militari exercitu ambit franciae regnum inuadere; eiusque habenas et sceptra ut eius pater pridem; accelerat possidere. Retunde illorum precamur praesumptiue uoluntatis arrogantiam in uirtute tua; et destrue illorum peruersae elationis iactantiam potentia tua. Si nostrae deprecationis expleueris uotum sique obsidens rotomagum. northmannicum adquisiueris nobis regnum; dabimus tibi in perpetuum lothariensae regnum quod patri tuo fuit repromissum propter praelium suessonico campo mirabiliter peractum. Otho uero praeoptate legationis sermone gauisus asscitaque et coadunata orientalium profusius manu conuentione de regno facta; uenit uelociter deuastans omnia parisius; occurrente illi luthdouico rege cum magno exercitu. Omnibus quae erant hugonis consumptis et deuastatis; dixit comes arnulfus othoni regi. Haec urbs perhenni sequanae limbo undique secus percincta; uiget inexpugnabilis ab omni gente superuentura. Praecamur itaque uerte tantarum legionum exercitum; ad rotomagensis urbis pagum quia antequam northmannici ruris fines attingas; deportabuntur tibi illius ciuitatis claues.

APOSTROPHA
AD ARNVLFVM. Posse sistere cur dei. Omnium quoque praescii. Velle cuius opus manet. Et calor petit omnia. Regibus cupis asperis. Contumacibus improbis. Arrogantibus et malis? Quamuis emeritum ducem. Heu patrem tetigit tuus. Istius pueri sacri. Mucro sanctior ut foret. Testis almifluus dei. Vota non tua friuola. Velle prospicient tuum. Ecce sed comes almior. Marchio locupletior. Duxque sanctior omnibus. Nobilis celebris pius. Iustus almificus probus. Sanctus innocuus bonus. Omne iam statuet bonum. Omne conteret et malum.



[ 44 ]

Multimodarum namque peticionum persuasionibus rex otho compulsus; mouit tantae multitudinis exercitum profectusque est cum rege lutdouico super eptae riuulum qui termino diremptionis limitat; franciae northmanniaeque regnum. Tunc otho uocat arnulfum incentorem totius mali et requirit claues rotomagensis urbis ut sibi promiserat deportari. Arnulfus uero intentione argutae mentis; coepit regem othonem affari. Domine rex. nemo rotomagensium audet te aggredi; quia abhinc rotomagum usque extat tellus siluestris commoranturque latrocinia exercentes in eius siluis et lucis. Est alius decursus aquarum in proximo quae uocatur andella pratis omnibusque rerum affluentiis propensius referta; ibi cras petimus figes tentoria uenientque illuc obtimates rotomagensium ferentes tibi claues urbis et preciosi honoris munera. Rex uero otho deprecatiuis coactus uerbis; abhinc secedens in andellae fluuioli resedit pratis. Diluculo uero subdolae calliditatis comes stetit ante othonem regem episcoporum coetu ducumque et procerum frequentia constipatum et refulgentem. Cupiens autem Richardum praefulgidae adolescentiae multare pubem regesque conducere ad rotomagensem urbem; dixit ad othonem. Rubore futurae subsannationis rotomagensesque confusi; uerecundantur claues mittere mittere tibi. nisi oppressi fuerint immanitate hostili. Duorum igitur regum tantorumque ducum et procerum exercitu uallati; non different ciuitatem reddere tibi. Quapropter precatur te obnixe meus senior rex luthdouicus; ut proficiscaris ad urbem rotomagensem matutinus. Mitte ante conspectum tuae maiestatis robustissimam legionem; quae inuadens hostiliter praeoccupet ciuitatem ut si quos forinsecus stantes certaminis gratia inuenerit ad ciuitatem ferociter retrudat; hincque tentoria tua illorum securus ad portam beluacensem figat. Cum autem appropiaueris tuus meique exercitus senioris eos sollicitos reddat sicque in primo certaminis apparatu; eoque praelii conflictu contemplari quiuerimus cuius ualentiae et fortitudinis haec urbs extat. Tunc quidam nepos regis othonis; dixit uerbo elationis. Domine rex si libet tibi antecedens ibo; castraque tua metabor si forte ingruerint contra me bella ego conteram gladio eorum milia. Experiar cuius habitudinis cuiusue ualentiae uel fortitudinis sunt in praelio; cuiusue cautele prouisionisque et prudentiae in bello. Contra dacos et alanos gothosque et hungros saepe dimicaui; uerum contra northmannos nunquam certamen inii. Aciebus praeparatis lacescens eos expugnabo ciuitatem et dissipabo dispergens aduenae gentis plebem. Hoc autem referebat iactantia iuuenili; ignorans uarium casualemque euentum praelii. Extimplo rex otho humillimis regalium peticionum monitis coactus; citato exercitu progreditur mittens ante se peruersae elationis nepotem adornatis legionibus.

APOSTROPHA
Otho rex magnus recolendus atque. Cur Richardum percelebrem sacrumque. Nobilem iustumque probum modestum. Marchionem patriciumque sanctum. Et ducem nunc magnanimumque fortem. Ambis infesto laniare coetu. Et maligno contaminare nisu. Et honorem tollere principatus. Quin potenti sistere cogitatu. Nutui regis superique summi? Posse nullus nam supero resistet. Velle nec iam sydereum reflectet. Hic comes dux patriciusque summus. Marchio sanctus celebris modestus. Legibus plebem moderabit almis. Torquet astutus laceros reosque. Atque iustis praemia digna dedet. Moribus sanctis meritisque fulgens. Sic poli splendentia scandet astra. Tu potens rex atque uigens ualensque. Contereris numine sempiterno. Incubabis ridiculaeque sannae. Sicque northmannis reprobatus ibis. Ad tuae sedis uerecundus aulam.



[ 45 ]

Cum autem nepos regis othonis appropinquaret porte ciuitatis quae nuncupatur beluacensis; chorusco equitatu feruentis elationis hostilique bellicosi certaminis congressione feritaret in northmannos aciebus adornatis ipsi uero northmanni talium colluctationum gnari; simulantes fugam quasi hostibus conuicti; repetebant celerius praesidium urbis. Saxones uero fictae fugae simultate hylares; taliumque casuum euentu eos adamantes persequebantur eos hostiliter. Tandem uero nepos regis congressus super pontem porte beluacensis; putabat expugnare moenia urbis. Northmanni uero hinc inde armati congredientes et super eos ut leones super pecudes exilientes; coeperunt eos lacerare prosternentes et occidere telis mucronibusque choruscis atque discerpere securibus ut bidentes lupi. Multis uero saxonibus interfectis pluribusque attritis et uulneratis; defungitur super pontem mucronibus et lanceis nepos regis. Tandem northmanni uictoria potiti; capiunt multos principum in conflictu mortis fieri certaminis. Reliqui uero saxones. nepotem regis mortuum super pontem iacere cernentes eumque cum magno impetu duroque conflictu rapientes ducentibus northmannis plurimos illorum captos ad moenia urbis; deportabant ad caeteras phalanges. Iurgio duri prolixique praelii taliter seiuncto; stabant hinc saxones et franci et altrinsecus northmanni; nec ambiebat gens transrenana amplius se commiscere ipsis. Interea mortiferae relationis fama regem othonem crudelem nepotis mortem denuntians perculit; totumque exercitum rumor tanti detrimenti conturbauit. Ilico communis ratione consilii hostiliter inuaserunt ciuitatem; cupientes tantae reuerentiae iuuenis uindicare sanguinem. Saxones uero et franci. nihil circa urbem proficientes sed pro plurimis suorum exercituum occisis. nimium heiulantes; reuertebantur ad castra defunctorum cadauera deportantes. Nepotis uero morte hisque inoportunitatibus rex otho mestus uidensque uenire pagenses illius terrae ad urbem altrinsecus; dixit suis principibus. Potestne haec urbs uallari nostro exercitu ut qui transuehuntur nauigio. non transgrediantur? Responderunt. Nequaquam quia sequana simplex et singularis procellis suis quatit muros ciuitatis quin etiam incrementata et repugnata fluctibus maris determinato cursu lunae crescentis et deficientis incremento septenarii numeri estuante fluctu; praeoccupet portas et menia urbis. Tunc rex otho misit ad Richardum ut liceret ei oratu petere sanctum AVDOENVM. Data uero orandi licentia; rex cum episcopis et ducibus depositis armis uenit ad monasterium quod est in suburbio ciuitatis in honore cultuque sancti PETRI sanctique audoeni dedicatum. Multa uero donaria ibi largitus est; ipse et sui residensque in eo accersitis obtimatibus dixit. Quid nobis agendum sit animo decernite et quid huius negocii sibi uidetur rectum; intimet quisque. Praecatu regis luthdouici comitisque arnulfi subdolo sophysmate decepti huc uenimus; quo non honorem recuperantes sed dampnum uerecundiamque atque confusionem nostri honoris turpiter patimur. Nihil aduersus northmannos ullo hostili conamine praeualere quiuerimus quia per sequanae alueum cuncta prospera illis subministrantur. Intolerabili itaque crucior tristitia; atque animositatae pungor praenimia. Incertum namque est mihi praescire quid agendum sit; in tam pestifera tristium euentuum casuumque contritione. Vos qui natu sensuque maiores estis quorumque consilio quae exequenda sunt delibero cunctis; sagaci internae meditationis cogitatu rimamini quid oporteat laudabiliter exsequi. Maleficum si uobis placet sophystam capiam arnulfum uinctumque catenis. Richardo comiti mittam eum; ut uindicet de eo patrem suum quia fraudulenter coegit nos huc properare et regem luthdouicum cupiens occidere ducem Richardum ut olim patrem suum. Tunc praesules et optimates; responderunt regi othoni dicentes. Exsecrabile cunctis atque uituperabile omnibus erit si capiatur; sique Richardo ad puniendum mittatur. Verecundia dedecusque obscenae confusionis et dampni quae condignae mercedis retributione pateris. non delebitur; quia tuus exercitus Richardum et suos indigna obsidione opprimens hic iniuste moratur sed de nostrae regressionis profectione salubri consilio stude; et ne deterius turpiusque tibi contingat cum omni intentione animaduerte. Nepotem tuosque comites satellitesque et quam plurimos milites; huius obsidionis iurgio iuste perdidisti quia ciuitatem hanc iniuste inuadens obsedisti. Inconsultus etenim suggestione uafri arnulfi huc accelerasti; praecaue ne inconsultus regrediaris. A mari ad sequanam usque conglobantur omnes incole; postque biennium gestiunt te aciebus praeparatis inuadere. Non est nostrae ualitudinis nostrique consilii et opis; diuturno temporis interuallo hic morari. Regem luthdouicum penitet nimium huc uenisse; quia in huius obsidionis dilatione. norit se nil proficere. Arnulfus uero plurimis sophysmatum ambagibus intricatus promulgato sui mendacii ingenio hic et hic latitando. non ambit sermocinari tecum amplius. Et ideo internae meditationis cogitatu retractans perpende; quid nobis transrenanis agendum sit in ista obsidione. Vrbs non capietur obsides non dabuntur; uerum ineluctabile nobis dampnum accrescet uelocius. Vtinam tuae iussionis praecepto esset quisque nostrum; quo terram peciit exordio natiuitatis suae. Sed quia nobis adhuc minime sufficiunt uota precamur torque prosperae regressionis uestigia; terram nostrae natiuitatis repetitura. Huius igitur sermonis collocutionibus rex otho submonitus formidansque pestiferos futuri periculi casus quasi infra statum suae mentis receptus; diutius meditans infit principibus. Ne peiora prioribus infortunia fortuitu patiamur; neue nostri inimici. nostri detrimenti successibus exsultent amplius; iter nostrae regressionis si uobis libet cras repetamus. Hoc namque consilium transrenani collaudantes per omnia oratione fusa in sancti PETRI sanctique audoeni basilica; repetunt hylares tentoria. Arnulfus uero comes relatu quorumdam ut praeuideret ne caperetur edoctus; obscurae noctis conticinio expergefacto suo exercitu castris tentoriisque complicatis secretius atque ex omni suppellectili oneratis equis et plaustris. noctu silenter cauteque atque clanculum profectus; repetebat rura flandrensia uelocissimus.

APOSTROPHA
Otho surge uelocius et fuge nunc citus. Natalem pete glebam. Vindex nam superus tua territat agmina. Surgens nunc cito caede. Ductor subdolus euanuit tuus en fuga. Tu nunc erue praepes. Contra uelle dei quid adhuc recubas? Fuge. Nunc i. nunc fuge. nunc nunc. Cum northmannica praepedient tibi et agmina. He heu turpius ibis. Gressum nunc pete. nunc fuge. nunc iter arripe. Fidos caedere coge. Rex nunc ne pereas fuge caede liquesceque. Septus labere coetu. Richardus iuuenis probus et pius et bonus. Agmen iam citat ingens. Summus marchio dux quoque patricius comes. Et te cedere gestit. Huius rector humi. Locuplex bonus et sagax. At non aut uelis extat. Legum et distribuet populo moderaminum. Iudex iustus habenas. Damnpi postque lugubria debita flebilis. Digne scandet olimphum.

APOSTROPHA
AD LVTHDOVICVM Quem regale decus sceptrum passimque choruscum. Iactitat eximium. Stemmate regali quem exporgit sexu ab utroque. Regia progenies. Quem decet attolli summo conamine quae sunt. Regia si peragis. Et cuius proaui bis ter tria regna feruntur. Conciliare sibi. Cur uicibus tantis Richardum sternere gestis. Percelebrem iuuenem? Perfidiae deditus casso conabere cuncta. Namque supra satis haec. Nunc fugias pocius magis haec sententia praestat. Prepete equo et uolucri. Contra northmannos olim cupisti. Quid memor attigit es. Nam captus belli certamine succubuisti. Casibus innumeris. Nunc fuge cede recede itiner cape praepeti gressu. Viuere si cupias. Iurgia nec repetas contra quem dextera sanxit. Iudicis aetherei. Quem censura dei praedestinat omnipotentis. Moribus et meritis. Aecclesias altis extollens culminibus quo. Aedificet statuat. Protegat et populum coelestis pneumatis auctus. Nectare septifido. Muniat exaltet defendens adiuuet atque. Hostibus eripiat. Ordinis atque gradusque monastica suppleat ornet. Stringat et amplificet. Legeque normali compellens uiuere cogat. Seruitio altithroni. Sicque corollarii superi commertia lucrans. Viuet in arce poli.

APOSTROPHA
AD RICHARDVM. Richarde bonus recolendus. Digne uenerandus amandus. Et marchio dux comes almus. Nam praetimidos faciendo. Super hos timor irruit ecce. Reges domini omnipotentis. Ne sollicitus timeas nunc. Iaculoque dei celeres iam. Perculsi animo fugiendo. Plures manibus capientur. Gladio plures morientur. Sic uix patriam repedabunt. Tu legibus et populorum. Iudex animos redomabis. Ast aecclesias statuendo. Famulatu sollicitare. Practico theoricoque. Triforme hoc ordinis agmen. Deitate sacrae trinitatis. Coges urgebis et anges.

APOSTROPHA
Insidiis rimisque hiantibus. Cunctis malisque traditus. Exosus nimium ut putridum pecus. Clades perosa odibilis. Pestifer et nocuus quin perfidus. Iniurius cunctis lues. Et dicto et facto meditamine. Obnoxius cunctis reus. Amplius aut renoues iam iurgia. Nullos citabis litibus. Desine Richardum iuuenem probum. Praedestinatum iam deo. Marchio patrius dux et comes. Electus almus praepotens. Egregius iustus pius et probus. Sanctus modestusque innocens. Religionis apexque sacrae cluens. Et forma normae praecluis. IDEA summa boni huius lucidi. Plebem fouet northmannicam.



[ 46 ]

Igitur plebeio huius nocturnalis murmuris tumultu sonipedumque strepitu reges exterriti. nimieque formidinis tremore perculsi in caligine obscure noctis putabant gratia certaminis Richardum adesse cum suis. Repente conclamata est omnium salus uitaeque fiducia spesque uiuendi recessit ab omnibus. Ignorabant enim quid agerent fluctuantes quo se fuga uerterent. Mens siquidem illorum trepidis rebus nutabat corque praetrepidum indiguumque ueritatis huc illucque uacillabat. Alius enses amplexatus ut amens fugitabat alius scuta reuellens insano spiritu; quasi per latebras errabat. Alii uero tentoria castraque terratenus prosternebant alii autem equos faleris exornabant. Hic hac illacque quo nesciebat cursitabat; hic stupefactus et tremulus unoque obtutu defixus haerebat. Hic inter fluctiuagam tremulamque plebem queritabat suum seniorem hic inter commixtum gregem inermis palpabat clamitans suum militem. Hic pede celeri gressu fugam petebat; hic equis calcaribus citatis inermes fugitabant. Hi trilices loricas galeasque auro comptas furtim abscondebant hi ornamenta regalia caeteraque sibi uendicabant. Pauidorum exercituum murmur multus alte resonabat; uocisque inarticulatae tumultus clamorque ululatuum confuse tinnebat. Quapropter tumultuario plebeioque huius confusae altiuolaeque uociferationis tinnitu rotomagenses excitati formidantes ne praeoccuparentur repente futurae crepusculo diei; munierunt urbem custodibus armatis ipsique peruigiles praestolabantur tristes euentus praeoptati praelii. Cum autem aurora tenebrosae noctis caliginem puniceo amictu emicans disicaret rebusque color nationisque imaginato rediret; coeperunt transrenani magalia succendere iterque desideratae regressionis repetere uiarumque ignari hac illacque pauidi fluctuare. Ricardus uero dux magnanimus florida congruae pubertatis lanugine decorus huius rei euentu hilaris et letus uoluit illos aggredi cum suis omnibus praeparatis aciebus. Rotomagenses uero praecupide congressionis propositum a duce tanto amouere conantes dixerunt blande unanimes. Domine dux praepotentissime tenera uiges adhuc aetate; esque spes nostrae salutis et fiduciae formidamus si iueris ne praeoccuperis morte. Hac simultate decipi ut remur nos autumant. nobisque sic urbe prosilientibus capere eam praeiudicant. Non est nostri consilii te nobiscum ad huius certaminis praelium congredi; uerum qualicumque modo huius rei sors se habeat uiriliter cum pluribus urbem custodi. Nos uero eos caute prosequemur; et armis eos lacessere conabimur. Huius blanditii syrmate uix euictus Ricardus iuuenis praecluis nobilitatis urbe cum pluribus remansit; caeterique satellitum et tyronum agmina regalia prosequentes; prosternebant plurimos occidentes. Tandem quaedem phalanx rotomagensium commisit ad siluam quae dicitur maliforaminis cum eis praelium; atque opitulante deo deuictis hostibus obtinuit triumphum. Altera uero contio similiter rotomagensium praestolans ad exitus siluarum duorum regum exercitum; prosternit et occidit plurimos hostium fugatque caeteros usque ad ambianensem pagum. Rotomagenses autem potiti de inimicis uictoriam; urbisque remeantes ad praesidia quae acciderunt retulerunt Richardo omnia. Tunc Ricardus recolendae memoriae marchio duxque et patritius praecellentissimus grates praemaximas regi saeculorum cum omni clero et populo reddidit mansuetissimus multaque beneficia et donaria sacrosanctae aecclesiae distribuit letissimus. His ita diuino nutu expletis; coepit praecipuus in omni terra northmannorum brittonumque francorum et burgundionem haberi. Nitebat enim proge nierum nobilitate; florebat bonitatum agalmate. Moribus erat illustris sublimiorque merito astris. Effigie rutilabat; nullique pietate secundus erat. Statum reipublicae arcos mellifluus adornabat; omnisque boprobitatis fama super aethera notus erat. Monstrabat sollers iugibus factis studiis exemplis et documentis; omnia commoda imitandae bonitatis. Vultu clarus erat; omnique actu clarior cunctis extiterat. Dulcis emicabat eloquio; habitu et incessu omnibus suauior. Nitidus ore mellifluo; serenus semper corde iocundissimo. Feruebat namque fide spe et caritate; duplicique dei et proximi dilectione. Prudenti simplicitate renitebat; simplicique prudentia choruscabat. Iurgia litesque et rixas strenue sedabat; populumque ut pater filios amicabiliter regebat. Exuberabat bonitatum commodis; informabat plurimos probitatum exemplis. In domo quippe eius ueritas erat et gloria; in operibus illius aequitas splendebat et iustitia. Optimatum namque francorum et burgundionum gesta dirigebantur eius prouidentia; reique publicae tractabantur utilia illius prudentia. Eius namque sanctitatis dignitatis et affluentiae longe lateque diffundebatur experta opinio flandrenses et orientales obtemperabant eius imperio. Verum quoniam minime ualet lucerna coelitus candelabro imposita latitare sub modii umbra; coepit praemaximus inter suos haberi quem indiciis mirabilibus christus dominus disposuit manifestari. Magnificabilis clerus et populus; qui tanti ducis parebant iussionibus. Omnipotentis namque dei auxiliante clementia et sui ducis Richardi procurante sollertia; illis in diebus erat pulchra christi aecclesia et nimium decora. Moribus quippe sacris eius monitu componebatur ac insignibus uirtutum illustrabatur; non habens per crimen maculam. nec per duplicitatem rugam. Radiabat namque in sublimitate praelatorum solari uenustate; atque in humilitate subiectorum lunari claritudine. Ipse uero uitae innocentis statum benignissima mente retinebat; gubernaculumque aecclesiasticae dispensationis corde serenissimo licet laicali ordine adhornabat. Facto dicto et cogitatu prospero omnibus excellebat; meritorum lumine moribusque choruscabat. Enimuero spiritus sancti gratia locupletius ditabatur; septifidique carismatis sapientia propensius replebatur cotidie meritorum omniumque bonorum affluentia dignius augebatur diligenti subtilique indagatione perscrutabatur omnia quae laicali intellectu discere poterat. Erat namque ditatus honoribus sanctimoniae; illustratus commerciis magnificentiae spiritus sancti gratia praeeunte. Coelestibus inhiabat; uitia paruipendenda incolasque northmannicae telluris lege angebat. Erat autem iuuenis mansuetus omni probitate repletus morum bonitate grandeuus et a christo in humilitatis gradibus fundatus. Monstrabat uerbo et opere qua mentis intentione introductus erat ad salutem regiminis totius patriae. Erat namque melliflua dulcedo fortium fortitudo debilium defensor orphanorum solator miserorum sedator malorum baculus orborum reparator aecclesiarum lux sincera caecorum apex clericorum salus egentium culmen generum decus praesulum salus uiduarum cacumen sacerdotum amator federum cultor uirtutum maxima spes omnium pietas mestorum memorabile pignus amicitiarum palma desperantium tutela presbiterorum sedes legum rector populorum pastor pauperum forma proborum arma militum iudicium accusantium et accusatorum libra questionum mitigator rixarum pater exulum receptor profugorum distributor honorum dulcis amor uernularum exemplum cunctorum poena furum detrimentum latronum emendator confessorum opus pietatum murus regionum lumen cunctorum specimen sanctitatum dulce caput consulum auxiliator regum protector omnium populorum. APOSTROPHE. Censor ab occasu quem laus exporgit eo. Fama recensitae laudis septemque trioni. Patrici Richarde comes dux marchio princeps. Religione calens probitatum agalmate florens. Alloquio mitis bonitatum merce celebris. Callem iudicii seruans moderamine legis. Grandia causidicum superant tua facta pusillum. Compressum nimium rerum augere multimodarum. Nec ualet exequier quod gestit scribere semper. Actus impetus eximii nam uicit inertem. Quamlibet inmeritus poterit quod scribere certet. Heus athleta dei uigeas in culmine diui. Gaudia cum sanctis habeas per pascua pacis.



[ 47 ]

Cum autem Richardus marchio celebris uidelicet columba christi sine felle amaritudinis eniteret omnium bonorum titulis quietumque et solidum ab inimicis teneret regnum northmannicae brittonicaeque regionis. nullaque gens auderet feritare cum Richardidis; hugo dux magnus et mirabilis coactus inbecillitate sui corporis coadunatis pariter militibus suis antequam defungeretur; in extremis positus dixit. Richardo northmannorum duci praepotentissimo filiam meam licet tenere aetatis sit futuri nuptiis conubio sacramento uestro consilio tradidi; quam cum congrua habilisque uiro fuerit largiri illi non differatis. Ipse uero uxoris meae filiique mei dum in id aetatis erit aduocatus sit; uosque consiliis eius saluberrimis et mandatis ultronei inhereatis. Defuncto uero hugone francorum duce omnes unanimes ad Richardum tante potestatis marchionem conuenere seque commiserunt sub patrocinio consilii eius et tutele. Incumbebant autem omnes uoluntariae eius seruicio; et famulabantur libenter ut domino ipsi. Ipse autem muneribus praemaximis mirabilibusque donis eos ditabat; beneficiisque largissimis eos augmentabat. Ipsi autem toto mentis affectu diligebant eum; summoque reuerentiae cultu recolebant eum. Parebant humiliter eius iussionibus et dictis; et obtemperabant oboedienter eius praeceptis. Ipse regebat eos blande ut paterfamilias seruos et alebat eos dulciter fomite benignissimo; ut pater filios. Eius consilio tractabantur commoda secretioris ordinis sub palestra theoricae uite desudantis; eiusque cultu adornabantur utilia ordinis ampliorem uitam ducentis scilicet sub practicae uitae agonae colluctantis. Rempublicam strenue blandeque et leniter praelatos regere cogebat et ne alicui ullum praeiudicium facerent minabatur et postulabat. Richardo uero duce sagaci iustoque legum moderamine terram paene totius galliae salubriter regente; exultabant coelorum ciues inmensas praeconiorum laudes indiuiduae trinitati referentes. Gaudebat omnis terra; iubilans domino in letitia. Plaudebant omnes in excelsis; et referabant grates omnipotenti qui illis patricium et ducem; tantorum bonorum incrementis largitus est cluentem. Northmanni uero tanto censore tantoque aduocato gratantes; illoque praesente non tantum frui uolentes uerum etiam de posteritate co gitantes ut gloria prolis uiro non deesset; utque uiri germine non destituantur per progenierum successiones uenerunt ad eum dicentes. Res cuiusque negotii quae sacramento uerae fidei determinantur ab horthodoxis; opere precium est quo expleantur indeterminato spatio praefiniti temporis. Quocirca filiam hugonis magni francorum ducis quam illo superstite sacramento conectendam tibi conubio sanxisti; antequam praefiniatur terminus statuti temporis si congrua habilisque et nubilis fuerit lege maritali praedignum est tibi copulari. Illa uero ut audiuimus uirgo elegantissimae speciei et formae apta genialis conubii commixtioni congruentique delectabilis concubitus amplexioni masculini seminis uiribus minime differt succumbere. Richardus uero uirilis ubertatis pollens potestate; dicitur suis respondisse. Quod sancitum est fide peractum iri; consequens est exsecutum iri. Ilico praeparantur nuptialis sumptus commoda; adhornabanturque mirificae compositionis sponsalia. Northmannicae igitur brittonicaeque regionis optimatum manu asscita praeparatisque omnibus fescennino cultui quae erant necessaria cum incomputabili principum congressione eam decenter et honorifice deduxit ad rotomagensis urbis palatia. Prolis optatae posteritatis. O semper cupidi indiguique. Northmanni proceres belligerique. Viuacis mentis igne calentes. Non hac quae uehitur uirgine proles. Nascetur populumque reget heres. Verum diuino numine nutus. Coelestis uirgo; prodiet olim. Stirpe dacigena. nobilis alma. Pulchra percelebris et reuerenda. Digna praeelecta et recolenda. Cauta consilio prouida prudens. Quam dux Richardus marchio iustus. Pluribus sibimet; eliget unam. Iungens conubio foedere pacto. Quaque uergente tempore dignus. Nascetur heres; germinis almi.



[ 48 ]

Cum autem tantae nobilitatis coniugis decenti gratularetur consilio brittonicaeque atque northmannicae patriae populos serenare iure salutifero atque per totam pene frantiam burgundiamque salubri consilio repentinas insurgentium malorum commotiones compesceret digne potestatis dominio; quidam satrapa nomine tetboldus diues opum militumque sufficientissimus; nouercalibus furiis zeloque et odio successus; coepit insidiari ei multis subsannationibus rixarique contra eum et oppugnare incassum terram eius. Decernens autem se nil contra eum proficere; profectus est ad gerbergam reginam filiumque eius francorum regem lotharium commorantes lauduno monte. Qui multis prosecutionibus coepit eos urgere ut decipiendo; deponerent eum tanto honore. Venenoque liuoris infectus dicebat regi et matri eius. Mirum mihi et omnibus cur tantae arrogantiae comes Richardus northmannicum brittonicumque tenens regnum quietus; super francos praesumptiua temeritate elatus principatur contumax prae omnibus. Nec deo nec ulli militat famulatur et seruit; uerum in suae praesumptionis iactantia inreuerenti animo cordeque infrunito confidit. Nostrorum quemque paruipendit; francorumque ut rex dicione superba dominatur et regit. Huius consilio tractantur cuncta; quae francigenis sunt incommoda. Non est tui. nec nostri honoris; ut talis comes dominetur nostri. Dedecus quippe est tui imperii; quia burgundionibus imperat aquitanos arguit et increpat brittones et northmannos regit et gubernat flandrenses minatur et deuastat dacos et lotharienses quin etiam saxones sibi conectit et conciliat angli quoque ei oboedienter subduntur scoti et hibernenses eius patricinio reguntur. Omnium quippe regnorum omnes gentes ei famulantur et oboediunt; nec est nisi tu qui queat resistere superbienti temeritati eius militumque suorum. Magis ac magis supraque satis ingruenter confortatur et praeualescit. nec multiflua militum congerie confidens resipiscit. Vide ne regnum tibi hereditarium conetur super te inuadere; teque ab illo exterminare et extrudere. Si quod iniuste tenet teneres; omnia regna tibi uendicare quires. Harum quippe fallacium ambagum alloquio audito subintulit tetboldo regina tristis et commota. Tu nostri secreti conscius secretiorisque consilii fidus secretarius et consiliarius; da nobis consilium super his rebus. Nullius iuuaminis uirtute suffulti nisi dei; precamur ut motus pietate in hoc negocio clementer succurras nobis. Auersamus undique secus et comprimur; et nusquam tuta fides repperitur. Tetboldus uero comes cupiens perdere dolo penitus Richardum tantae probitatis patricium; subintulit reginae hoc consilium.

APOSTROPHA
Heus quid adhuc furis ardescens o arnulfae odio perfidiaque. Inuidiae nimium afflictus tedis et laniatus? Desine moliri contra superum uelleque posse. Peruacuus nimium labor est quem nunc corde retractas. Non capitur quem dextra dei sancit protegit atque. Nam iustus probus innocuus sanctus percelebrisque. Marchio patriciusque comes dux Richardus et almus. Aggere quadrifidae mactus uirtutis rutilanti. Plebem commissam sibimet pater ut corriget augens. Proteget auxiliabitur et saluabit refouebit.



[ 49 ]

Si uniuersae franciae et burgundiae militari manu asscita profectus fuerit rex lotharius tuus filius ad eius urbes munitissimas; ille si maluerit resistens dimicabit contra eum. Si non; componet se infirmissimis munitionibus tutissimarum ciuitatum. Denique conglobato christicolarum paganorumque exercitu depopulans cuncta aggredietur urbes tuas; et si forte coeperit eas francorum burgundionumque tenebit securus regna. Prudentius congruentiusque est cum dolo aliquatenus eum capere quam monarchiam eius deuastare; urbesque obsidere quia nil proficiemus in hac expeditione. Adimaduertet enim propositum uoluntatis nostrae; sicque cautius tuebitur se. Verum mitte legatum ad brunonem colonensem archiepiscopum fratrem tuum lothariensem scilicet ducem praecipuum ut ueniat ad te propter huius erroris negotium decipiatque alicuius callidatatis sophysmate Richardum tantae elationis uirum. Ilico regina misit ad brunonem; et omnem huius deceptionis mandauit seriem. Bruno uero peciit franciam ilico; ueniensque uermandensem pagum et misit quendam episcopum qui diceret Richardo in dolo. Bruno colonensis archipraesul licet indignus; tibi fidelium orationum munus. Quoniam quidem noster senior bene norit quod euangelicus sermo referendo dicit beati pacifici quoniam filii dei uocabuntur idcirco obnixe precatur ut uenias contra eum ambianensi pago uelocius. Audiuit enim errores insurgentium in te rixarum; uult ardenti animo ob amorem tuum sedare tumores earum. Te et regem nepotem suum inextricabili conciliabit foedere; te et tetboldum caeterosque maliuolos pacificabit dempta pestifera uoluntate. Omnia regna nepotis dicionis rectae ambit lege cohercere et serenare omneque iurgium discerpere et conculcare. Desiderat enim omnes conectere fidelitate sui nepotis; sicque sedatis rixarum turbinibus; pactaque ab omnibus pace ad sua regredi. Tunc Richardus marchio benignissimus his dolosis affatibus deceptus coepit irae contra brunonem cum suis fidelibus. Cumque adesset pago beluacensi brunoque ambianensi die qua denominatum erat eos simul colloqui; uenerunt ad eum duo tetboldidae dicentes diuino nutu inspirati. Tibi dux secretius fari uolumus. Richardo secedenti; intulerunt illi. Mauisne forae dux northmannorum quam extra regionem tuam pastor ouium et caprarum? Richardo uero comite in uno obtutu defixo et mirabiliter haerente. nulliusque responsionis uerbum illis dante; illi admodum stupuere. Illata uero proposicio quid significaret scrutatus infraque semetipsum quasi receptus dixit illis duobus. Vnde uel cuius fideles estis? Responderunt. Quid tibi cuius? Nonne tui? Richardus animaduertens eos suos fideles esse eosque propalari cuius essent nolle grates agens et ualedicens honorauit secretius illos praecipuae. Vni uero ensem ex auro quatuor librarum in capulo fulgidum alteri uero dedit armillam totidem libris purissimi auri fabricatam. Illis namque recedentibus quae retulerunt intimauit suis optimatibus. Tunc illi retractata et interpretata propositione tantae inuectionis et comparationis; coegerunt illum redirae moenia rotomagensis urbis legatumque mittere ad brunonem qui se non uenturum ad placitum nuntiaret; illi. Legato uero brunoni archiepiscopo nuntiante. Richardum ad plactium non uenturum esse; stupuit autumatque tante deceptionis consilium illum animaduertisse dixitque legato. Vade citius dicque Richardo magno duci ut saltim ueniat super eptae fluuiolum si requiem pacisque incrementum cupit habere suorum inimicorum et ego pro eius amore proficiscar illuc solaturus eum. Tunc legatus. Non propter me. nec propter quemquam tuorum adpraesens ueniet contra te ad placitum. Huius igitur responsionis obstaculo tantaeque tradicionis dolo paenitus detecto; reuertitur ad sua uerecundus bruno.

APOSTROPHA
. Moliuntur ecce plures. O Richarde benignae. Duxque patriciusque magnus. Cunctis et comes almus. Subiugare te potenter. Vafra calliditate. Et retractat quisque dolo. Quo te perdat inique. Propter hoc stude ualenter. Certa speque fideque Enitere ui micante. Meritis merceque iusta. Quo queas uigere semper. Sollerti probitate. Callis et iusti tenere. Libram rectum itinerque. Erueris sorte tali. Quo nunquam capieris. Sed uigebis saeculorum. Iam per saecula cuncta.



[ 50 ]

Tunc per totam quippe franciam burgundiamque et cetera regna rumor tantae traditionis tantique doli propalabatur; et ab uniuersis bruno et tetboldus caeterique fauctores talis consilii et calliditatis uituperantur. Richardus uero dux sanctissimus tantae deceptionis et callidatatis insidiis erutus referebat cotidie grates regi regum deuotius qui eruit eum de periculo mortis et captiuitatis propicius. Erat itaque christo domino semper in omnibus operibus subiectus; deuotione et mansuetudine omnibus uiribus armatus. Moribus et meritis praecipuus; sacrosanctae aecclesiae northmannicae aduocatione dignus. Fide plenissimus spe robustissimus; caritate largissimus. Oboediens dei praeceptis; credulus in diuinis promissis. Affluentia rerum bonitatumque locuplex; diuino cultu mundialique sollers. Docilis in opere; longanimis in spe. Sapiens in colloquio; prudens in consilio. In corrigendo constans et uehemens; in dilectione dei et proximi ardens. Paciens in aduersis; fortis in periculis. In diuinis secularibusque disciplinis mansuetus; in elemosinis largissimus. Assiduus in studiis bonae operationis; sollicitus metu mortis. Eximius in timore dei; magnificus ordine abituque laicali. In exsequiis cunctorum deuotissimus; in misericordia et pietate gloriosus. Precellenti ingenio praeditus; in omni opere strenuus. Iudicio iustitiaque insignis; in reos seueritate terribilis. Inprobos; lenitate mitis. Ad gratiam meritorum promptus; ad ignoscendum offensorum paratus. Humilitatis gradibus summus; in omni hospilitatis famulatu praecipuus. Altor monachorum canonicorumque atque gregum piissimus; aduocatus suorum prouidus. Dispensator commissi talenti fidelis; moderator rixarum insignis. Delictum proprium cauens; alterius seueriter puniens. Plebem ut pater filios fouens; christi praecepta fideliter adimplens. Proteruos interdum armis interdum uincens pacientia; paganos iugo christi leui et suauissimo subdens. Defensor patriae robustissimus; solatorque uiduarum sanctissimus. Prudens magnanimus bonus et modestus angebat populos statuis legibus. Praecellens pater exulis et egentis; incomparabilisque solator orphani et pupilli. Largum pauperibus cibum ministrabat; aecclesiarumque assiduus reparator renitebat. Sacros ordines graduum aecclesiarumque mirifice prae omnibus honorabat; atque monastica quaeque adhornabat. Adtentus beniuolus et docilis in omni opere existebat; accusatorumque et accusatorum equali lance quaeralas discutiens trutinabat. Non personas pauperum uel potentium in iudicio ullo cultu reuerentiae respiciebat; uerum expugnantium inpugnantiumque quaerimonias dempta scrupulosae rei ambiguitate recensens; diiudicabat. Meritis et factis praecellebat in omni negotio cunctis; eratque omnibus mirabilis respectus bonitatis et honoris. Floccipendebat arrogantes et improbos; puniebat contumaces et reos. Exaltabat humiles et beniuolos; conculcabat raptores et iniustos. Tyrones suae domus praemiis et muneribus ad seruiendum incitabat; maiores natu beneficiis affluenter ditabat. Vix nemo audebat in regno suo praeiudicium facere; nullusque cuique quicquam subripere. Degebant omnes in eius dicione securi malorum et laborabant festinanter; accelerata exhibitione omnium operum.

APOSTROPHA
Profusis precibus lector supplex tibi dico. Artis septifluae gnare capaxque bene. Deficit eloquium non hunc sustollere possum. Quantum oporteret laudibus innumeris. Nec stringi numeris. nec possum cedere uerbis. Quae mala sedauit quae bona distribuit. Custos defensorque suae patriae luculentus. Dux comes iste bonus marchio patricius. Archidictus rector uerum si quislibet esset. Posset ueridica scribere quae cuperet. Ast ego stultus hebes cunctae rationis et expers. Scribere non ualeo dicere quae cupio. Istius notae scriptaeque libro bonitates. Eius stellifero qui sedet in solio.



[ 51 ]

His et aliis quampluribus probitatibus huc illucque sparsim diffusis copiosisque diuersarum rerum affluentiis propensius diffamatis; Tetboldus comes incendebatur excrutiatus inuidia et furii. Liuoris et perfidiae suffusus ueneno; suggerebat cotidie regi lothario ut deciperet Richardum tantae dignitatis uirum dolo teneretque northmanniam sub suae dicionis iugo. Tandem uero rex lotharius ipsius comitis sophysticis suggestionibus excecatus; misit ad Richardum qui diceret ei dolosis affatibus. Vsquequo praestolabor penitentiae recordationisque tuae respectum? Vt friuolum cuiusque gentis me totiens paruipendis? Nonne subnixus tuorum amminiculo inimicorum possum obsidere et capere exceptis amicis tuis urbes munitionum tuarum? Non umquam cuiquam te subiugabis? Norisne me esse regem francorum? Nonne tibi iniurius esse potero si quae mei iuris est asscita manu ad te obnoxius properauero? Si tuis inuidis credidero tuque uero meis periuris et infidelibus faueris mente et corde meo. nunquam pacificabimur federe complacito. Desinae talia rimari; et libeat tibi mecum gaudere et congratulari. Conectamur igitur ad inuicem taliter competentiis mutuae uoluntatis; ut nemo nostrorum suapte quicquam possideat facultatis. Si quispiam in te uel in me rixatus exercuerit iurgium ego tuum tu uero meum contere et dissipa aduersarium. Simus unius cordis uniusque mentis et uoluntatis; et conteramus et disperdamus atque subiciamus tetboldum cum suis. Flandrenses uero caeteresque gentes in nos rebelles dire legis iugo affligamus easque nobis seruire ui et potestate urgeamus. Quapropter accelera uenire contra me uelocius ad placitum; ut colligati indissolubili competentia amicitiarum gaudeamus unanimes securi hostium et aduersariorum.

APOSTROPHA
Lothari rex clemens pius iustus sanctus. Probus modestus. nobilis lux alma orbis. Cur decipi moliris infectus spurco. Liuore Richardum ducem sanctum iustum? Iamiam pudebit cogitasse hoc peruersum. Ingloriusque hoc heu uelle. Prauum tuum sed uelle posse aut continget.



[ 52 ]

IGITUR RICHARDUS dux comesque praecellentissimus falsidicis harum blandicionum minarumque legationibus deceptus; profectus est con tra lotharium regem ad placitum asscita militari manu. Rex uero coadunatis eius inimicis in dolo; charnotensi scilicet tetboldo andegauensi goisfrido atque flandrensi comite balduino;quin etiam exercitu plurimorum eius inimicorum clam conglobato morabatur super helnae fluuiolum fraudulenti animo. Die uero indicti placiti; qua dolose statutum erat eos foederari misit dux magnus Richardus exploratores ut quae gerebantur apud regem renunciarent sibi; inquirerentque qui essent cum rege et si quid deceptionis latitaret in exequendi negotiis placiti. Illi autem illuc profecti tetboldum caeterosque inimicos ducis Richardum ante regem reppererunt. Hinc quoque super mandatis regis herentes; nimium stupuerunt. Illis autem ante regem morantibus paululum; ecce uenerunt tetboldi goisfridi atque balduini comitum loricati; et galeati exercitus insurgentes hinc inde celeri equitatu cupientes ut iussum erat aggredi richardi et suos hostili congressu. Videntes autem hoc illi innuebat quisque sibi ut renuntiarent celerius quae uiderant richardi comiti. Tunc unus illorum praepetis equi dorso residens; ueloci cursu expiciit richardum praedignum comitem omnia agmina transiliens uociferansque cum nimio gemitu et dicens. Domine domine dux praepotentissime erue te ne intereas hostili immanitate quia omnes inimici tui congressi cum rege; gestiunt te tuosque aut capere aut interimere. His auditis richardus dux imperterritus surrexit suisque fidelibus asscitis dixit. Prandium ecce paratum nobis. Antequam diuertamus praelibemus illud in nomine domini. Sicque sacrosanctae crucis uexillo praemuniti; praestolemur hostium cuneos intrepidi. Nequitia etenim illorum et perfidia adteret digne illos; probitas uero purae fidei et spei eruet nos. Impetus peruersae multitudinis illorum non uos exterreat; uerum praecessorum uestrorum in omni aduersitate robustorum monimentum fortes faciat. Cum autem ad prandium residens haec et alia quamplurima suadendo proferret; suique quam plurimi abessent fideles; uenit alius nuncius referens adesse hostium acies richardo uero sanctissimo duci percunctanti quot milia hominum essent regis; sique ipse esset rex in congressione hostili tertius affuit citatis calcaribus equis. Qui dixit ei. Domine dux ecce rex; et eius exercitus festinat ferro indutus; congredi tibi preparatis aciebus. Haec eo tremula uoce narrante apparuerunt acies hinc inde armati exilientes. Tunc ineffabilis dux comesque richardus intuens propius inminens periculum surrexit ocius deserens prandium diuertitque ab eis et secessit trans depe alueum sui adiutorii illuc praestolabatur exercitum. Sed regis exercitus uada depae praeoccupauit; ne ueniret ad eum. Quidam autem inimicorum persequentes prosequentes ducem richardum in medio uadi depae armis inuaserunt. Illis uero simul praeliando illic colluctantibus; recognoscens quendam uenatorem suum nomine uualterium dux richardus cucurrit cum domigenis illuc intrepidus et eripuit illum caeteris fugatis et occisis hostibus restititque omni exercitui regis ad fluuioli depae exitus. Confluente uero undique secus regis et inimicorum exercitu dixerunt ducem ad richardum maiores natu defendentem seueriter uadi aditus. Domine dux magnanime fraus huius perfidie dolusque deceptionis nefandae detectus est deo annuente. Ne igitur praeoccuperis morte aut capiaris; precamur diuerte. Vrbemque rotomagensem celeri equitatu pete. ne forte inimici tui praeoccupent nos uelociori cursu eamque uendicent sibi repperientes uacuam militibus. Dux autem Richardus illorum respuens consilia; cupiebat cum tyronibus suis uenientium inuadere agmina. Tunc maiores natu uidentes eum in suae mentis proposito perseuerare salubrisque consilii uerbis non adquiescere; aggrediuntur eum et per freni habenas arripientes precabantur eum secedere. Tandem uero maioris aetatis militum precatibus uix coactus; secessit et petit rotomagum festinanter. ne caperetur. Ilico propalante fama exsecrabile coniurate deceptionis placitum; omnis populus regionis illius confluit celeriter ad ducem magnum Richardum crebris multimodisque monitis incessanter urgens eum ut regi et tetboldo comiti redderet retractatae deceptionis talionem; inuadens eorum regnum. Ipse uero grates referebat cotidie deuote regi regum; qui de interitu mortis aut captionis eripuit eum. Ecclesias palliis monasticisque rebus ideo plenius honorabat; pauperibus cibum et potum largiflua manu habundantius ministrabat diuinaeque seruitutis officio incumbens; operam dabat. Iudicia iusti examinis libramine rectius trutinabat; rixas litesque atque discordias compescens plebem moderatius regebat. Cuncta bona opera sagatius perficiebat; in omnibus operibus deo subditus perfectior erat. Orphanos pupillosque et exules ut pater filios lenius sustentabat; uiduasque et profugos suauius refouebat. Monachos canonicosque atque laicos famulari deo strictius urgebat; paganos sceleratosque refutans; populum suae aduocationis fomento securitatis prudentius nutribat.

APOSTROPHA
AD URBEM. O CIVITAS fecundior quampluribus. Fertilitate boni; militibusque sacris. Tuus ecce dux prudens pius sanctus bonus. Tantorum procerum erutus insidiis. Peragit dei quae sunt tibique congrua. Recti per cuncta tramite iudicii. Sed quod colonus non fui quondam tuus. Nescio digerere; quae studuit facere. Vtinam poetas possideres garrulos. Quis bona quae studuit elugubrata forent. Quod uatibus culpa est cares rectoribus. Instrue nunc pueros artibus innumeros. Successio quidquid peraget magni patris. Carmine multicano elugubrare sciant.



[ 53 ]

INTEREA longe lateque per totam europam profusius promulgata tanti patroni tantique ducis bonitate tetboldus uenefico perfidiae infectus liuore; iterum petit regem lotharium dixitque illi dolose corde. Paterisne coniunctus contumacis Richardi iurgio praeiudicium suae arrogantiae in tuo regno persistere? Tenebitque regnum northmannicum sine tue uoluntatis largitione? Quomodo iure rex nuncupaberis si regere regnum francorum non quiueris? Ceterum fortassis asscita dacigena gentilitate ut auus suus Rollo olim super auum tuum Karolum; regnum dicionis tuae supercilio iactantiae suae deliberat inuadere. Contra istius praesumptiuae calliditatis molimina; dabo tibi prosperi saluberrimique cadiutorii consilia. Inuade et obside atque cape mihi ebroicam ciuitatem; ego uendicabo tibi totam northmannicam regionem. Rex uero his promissis hilaris et laetus; misit ad omnes suos fideles quatinus uenirent ad se hostili congressu. Conglobatis igitur totius franciae et burgundiae repente principibus occurrit et obsedit atque coepit ebroicas repentino conflictu deditque eam tetboldo gratia praedictae conuentionis ultroneus.

APOSTROPHA
. CELEBRIS dignae nobilis atque. Marchio summus duxque uerendus. Tutor cleri plebis et auctor. Rector populi iustus et almus. Orphani et exulis inreuocandus. Viduae solatorque benignus. Fortuitis nunc casibus istis. Velle modestum non minuetur. Neue fatigeris dubitando. Sibimet dum infortunia crescunt. Iamque quem colit hunc lacerat acre. _yrrius aeternus refouendo. Pater ut sobolem recreans dulce. Quae peragis nunc perage semper. Quae operaris modo; haec operare. Vrbs ablata tibi quoque furtim. Tibi reddetur iudice summo.



[ 54 ]

Richardus igitur dux potentissimus subitaneo horum euentuum casu tristis et mestus; conuocauit robustissimas legiones northmannici exercitus iuitque super tetboldum fretus innumerabili manu militari depopulans et incendens charnotensem dunensemque regionem remeauit inperterritus. Dispersis reuersisque ad sua Richardi magni ducis exercitus tetboldus comes conglobato suo clam exercitu; inrepsit northmannicis finibus. Cum autem relatu quorumdam Richardus dux magnus didicisset quod tetboldus northmannicos fines aggrediens adueniret; misit quendam richardulum qui cuius multitudinis exercitus esset uelociter renuntiaret. Ille uero celeri aequitatu quo tetboldus morabatur aggressus; quosdam illorum ab exercitu sequestratos repperiens interemit tetboldumque comitem adesse Richardo duci occisorum infectus cruore renuntiauit. Videns autem eum sanguinolentum; eiusque arma cruore perfusa dux magnus Richardus dixit adstantibus. Iste namque cum suis; interfuit certamini. Dixitque illi. Quot eius exercitum milia? Quaue partae sequanae aggreditur nostra confinia? Respondit. Tria. Leuaque parte sequanae quae est ebroicacensis; occurrit hostiliter nobis. Cui dux magnus. Si praelium contra nos aut obsidionem urbis rotomi agere ambiret; altrinsecus qua eminet urbs feritare contra nos acceleraret. Verum quia altum saequanae pelagus nobis et illis obstaculum extat; nauesque absunt illi quibus transeat; nullatenus nos bello lacessere temptat sed patriam nostrae dicionis depopulare atque cremare nostri ruboris confusione atrociter deliberat. Nos uero quibus adsunt naues; asscitis principibus nostris ad illos transeamus; quodque deo placuerit inter nos experiamur. His dictis; sacrosanctae genitricis dei petens aulam superque altare eius preciosi muneris ponens pallium; ad profuturum efficacis orationis confugit auxilium. Sed deus qui superbis resistit humiles sublimat et erigit; humillimum deuotae eius precis uotum exaudiuit. Tetboldus uero comes maliuolae intentionis proposito malignabatur feriter in tellure northmannico; profectusque est constipatus ferrata acie usque ad casas hermentrudis uillae in portu fluminis sequane altrinsecus contra rotomum posite. Richardus uero marchio robustissimus alterius portus nauigium expeciit totaque noctae sequane transmeans alueum super tetboldum diluculo irruens; bellum contra eum cum paucis iniit. In primo quidem congressu certaminis; praeliabantur decurtatis telis et lanceis. Secundo uero; mucronibus choruscis. Tunc robusta manus northmannorum coniunctis complicatisque ad inuicem clipeis acie chorusca mucronum aggrediens; inuadit armatos obstantesque francorum et ante dextra et leua lacerans prosternensque atque disrumpens cuneos hostium; secuit equitans super cadauera occisorum condensum agmen obstantium. Reflectitque praelium in cuneos hinc inde remanentium. Hinc hinc francigenarum strages efficitur; multigenaque manus multatur et interimitur. Northmannorum namque gens belligera et efferra discurrens; permeat praelii discrimina uelut lupi per bidentium ouilia; occidens et prosternens hostium seueriter agmina. Richardidis siquidem unanimiter uociferantibus quod Richardi magni ducis erat praelii campus; fiducia praeliandi recessit a tetboldidis omnibus uitaeque conclamata est salus. Quisque se liberando quo diuertat ignorat; quoque se latitans abscondat. Alii lucis concretione fructicum condensis alii paludibus alnis poplarisque densius conradicatis reponunt se. ne occiderentur a northmannis.

APOSTROPHA
FERVERE cede noua siluas camposque patentes. Corpora functorum pariter lacerosque iacere. Rustica gens quos induuiis fera dispoliabat. Atque rubere sacro spumantes sanguine riuos. _ ingere quemque sibi uarii discrimina leti. Atque super gramen tepidum fumare cruorem. Richardumque ducem gratari strage peracta. Militibus letis esses si forte uideres.



[ 55 ]

TANDEM uero comes tetboldus fugatis prostratisque atque occisis fidelibus suis priuatus; fuge expeciit auxilium cum paucis uelocius. Nec diuertit ad ebroicam quam sui tenebant urbem; citatis aequis calcaribus. Merito namque beati marchionis Richardi quadripartiti detrimenti illo die infortuniam persensit; uidelicet fideles suos praelio prostratos conspexit ipse fugatus et laceratus extitit; quidam filius eius morte praeoccupatus occubuit urbs charnotensis et praesidium eius; igne concremata funditus ruit. Richardus uero marchio bonitate famosissimus certamine prolixaque persecutione hostium fatigatus; rotomum repeciit uespertinus. Diluculo autem consurgens campum praelii aggrediens sexcentos quadraginta mortuos repperiens; funera tantorum pietate condoluit sepeliri eos iussit.;uiuos adhuc feretro leniter ad rotomum deportari et sanari fecit. Preterea lucos paludesque exquirere fecit; multosque mortuos et plagatos repperit quibus eadem pietate obsequium prestitit.

APOSTROPHA
. GURGITE ceruleo sequanae meat estuantis amnis. Et mouet ingentes pelagos uaga cursitantis aestus. Lambit odoriferas et gramine floridante ripas. Molliter herbarumque comas lauat unda praepes ample. Ipsam cum refluum torquet mare detrimenti a lunae. Detrusam retrorsum fluctibus aequoris minantis. _ptadis officio mutantia uel crementa passum. Vmbroso et uestiti palmite praenitente colles. Deliciosus ager uinetaque continet honesta. Cursibus undarum irriguis satis emicantque prata. Vrbs qua percelebris nunc rotome praenites decora. Labentis iocundis usibus affluenter annis. Merce quibus uarii componere fenoris queat se. Sed munita nimis rutilas magis incliti patricii. Richardi meritis et moribus undecunque iustis. Qui uirtutis inexpugnabilis almitate plenus. Protegit exaltat temet regit et fouens tuetur. _uro plus constans hostes fugat obstat arguitque. Marchio duxque comes mirabilis et stupendus actis. Praedignusque probus sanctus pius et bonus modestus.



[ 56 ]

His et huiuscemodi triumphaliter peractis; dux magnus Richardus praecipuos suae domus legatos ad daciam coeleriter misit; ut gens robustissima dacorum accelerato iuuamine succurreret illi. Daci uero his legationibus hilares aptatis oneratisque nauibus celeriter; aggrediuntur rotomum festinanter. Dux uero constantissimus tante multitudinis principes conspiciens; suaeque indignationis animositatisque maliuolentiam uendicare ambiens petere giuoldi fossam iussit et deuastare quae erant tetboldi et regis. Daci uero hinc abeuntes superque regem et tetboldum congredientes; depopulabantur quae repperiebant indifferenter. Villis rusticorum omnibus deuastatis; suburbana incendebant atque plurima castella humotenus prosternebant. Obstantes sibi crudeliter occidebant; ceteramque manum flebiliter ad naues uexabant. Desolatur regis et tetboldi comitis omnis terra; talibus hostibus nequiter afflicta. Fames oboritur quia terra aratro usquam scinditur. Peruia uiaeque et semite ignorantur; quia a nemine calcibus atteruntur. Salus spesque et fiducia a residuis conclamatur; quia uniuersae pestilentiae ignominia affliguntur. Richardi uero magni ducis terra solida erat et quieta; nec ullius calamitatis peste afflicta sed liberi arbitrii labore ab omnibus exercitata. Quisque colonus quod ambiebat libere agebat possibilitate suae uoluntatis percepta. Tante altercationis tantaeque cladis northmannicae et rapinae. nocte dieque innumeris casibus uno lustro penae francia afflicta. nequibat amplius tanti infortunii ferre discrimina. Tota igitur fere frantia tetboldi regimini subiecta; ab incolis dereliquitur aecclesiae his casibus destitutae nullo christicola frequentantur. Praesules igitur tocius frantiae. Northmannorum paganorum seuiciam perpessi; conuocauerunt sanctam sinodum quid agerent scrutaturi quia casibus innumeris quampluribusque incendiis rapinisque et depraedationibus permaximis uexati agitabantur christicolae subiecti periculis. Tetboldus uero dolo fraudulentae intentionis suggerebat falso pontificibus et palatinis quod pro statu reipublicae et fidelitate regis agitans iurgia rixabatur cum richardi et paganis. Episcopi autem cognita et audita bonitate sanctissimi ducis richardi mirabantur super dictis tetboldi comitis. Huius igitur regi gratia consulenti; deprecantur charnotensem praesulem; cuius uoluntatis esset dux magnus richardus sciscitari super pestiferae penuriae ignominia et calamitatis. Coactus autem monitis coepiscoporum misit quendam monachum ad ducem richardum qui dixit ei huius legationis mandatum. Charnotensis episcopus tibi fidele orationum munus. Ambit namque te aggredi mutuisque affatibus tibi sermocinari ideo postulat ducem et aduocatum itineris sui uiatoremque sibi dari ne forte deuorent manducentque se tui diaboli et lupi. His auditis richardus dux serenissimus subridens misit qui conduceret ad se episcopum saluum et incolumem. Adueniens namque ille; infit duci magno richardo. Metropolitani cum coepiscopis franciscae gentis tibi indeficientis munera orationis. Miramur namque stupidi cum cultor dei christicolaque praecipuus in toto orbe nomineris cur paganos insanire in christianos seueriter permittis. Transeunte me tutela tuae aduocationis formidolosam tirannidem inmanis hostilitatis; colonos huius telluris securos hostium repperi. nec formidabant repentinum casum ullius aduersitatis delubra aecclesiasque ab incolis ueneranter perlustrari misteriumque diuini officii sollempniter conspexi celebrari. Quicquid uero ad cultum uerae fidei adtinet incessanter exequi; christiani nominis fidem augmentari. Nos atterimus rapinis et incendiis quin etiam repentinis. nocturnalibusque casibus mortis et ignoramus cuius intentionis proposito hoc scelus detestabile peragitur nobis. Quocirca precamur obnixe flexis corporis animique poplitibus ut cuius rei causa hoc execrabile detrimentum franciscae gentis peragitur. nobis te ob hoc aggressis; sermonibus ueritatis enucleaetur. Tunc dux richardus uerax et iustus. Memoresne reminiscimini ante malorum meorum peractorum et retractorum non me fraudulenta tetboldi comitis suggestione conatus est bruno dux lothariensis me decipere? Nunquid non dolosis falsidicisque eiusdem comitis ambagibus rex lotharius deceptus molitus est me comprehendere aut occidere quem deus eruit sua larga miseratione? Nonne idem comes lothario regi spopondit northmannicam regionem si illi daret ebroicam quam modo tenet ciuitatem? Ceterum nonne deuastans et incendens lacessiuit me ad portum rotomi conglobata immani hostilitate? Tunc praesul. Non ei talionem debetis; de blasphematione illius prouotionis. Sed ille comes iactat se repugnare et reluctari contra te obstatum sacrosanctae aecclesiae reique puplicae. Qualicumque modo res scelesti negotii se habeat precamur impetrare pacis incrementa ut gloriari ualeas cum episcopis et rege lothario ipsique et ipse de tali duce et patrono christianissimo. Richardus autem praepotentissimus recognoscens. nullum tam deo acceptabile holocaustum et sacrificium quam pacis incrementum diligensque ut uiuere pacificare franciscum et northmannicum regnum uerum nolens demonstrare propter tetboldum mentis affectum dixit praesuli internuntio coepiscoporum. Si paganis huc propter me aggressis pacis felicitatem impetrare quiuero ignoro huiusque rei causa; nutans titubo. Quapropter assumptis tecum aliquibus coepiscoporum et palatinorum; aggredi me cum sol mediauerit mensem maium. Interimque conabor compescere blandiens contumaciam ferocem arrogantiam paganorum. Eo autem quid audiuit a richardo magno duce regi et coepiscopis renunciante; statim animaduertit comperitque sine suo consilio tetboldus comes pacem requisitam esse. Extimplo misit quendam monachum ad ducem magnum richardum subsequentia uerba dicturum. Comes Tetboldus tibi fideles famulatus. Quorumdam etenim francorum prauo consilio deceptum iurgatum esse contra te sine re et rixatum penitet se et fecisse quod fecit malum. Et profitetur se quicquam mali amplius non facturum. Ambit si libet tibi secretius ut seruus domino fari reddetque tibi ebroicas quam rex tibi abstulit; ob gratiam amoris tui. Terra suae dicionis subiecta tyrannicae hostilitati; depopulatur rapinis et incendiis. nec ualet resistere seuitiae tantae multitudinis. neque placare eam congesto pretio totius regni. nisi per te qui imperator es huius rei. Precatur flexis genibus corporis et animi; ut indulgeas sacrosanctae aecclesiae et desolatae plebi et habeas se fidelem famulum tibi compescens pestiferos incursus dacigenae ferocitatis. Ricardus uero dux his auditis; tacito affectu mentis deo grates egit. Monacho quoque subintulit. Si quae loqueris uerane esse possunt? Respondit. Vera. Et non gestit aliud beneficium promereri reddens ebroicacensem urbem tibi; nisi perseuerans propositum tuae internae dilectionis ut pax et concordia indissolubilis foederis maneat uobiscum; cunctis diebus quibus uixeritis. Venietque noctu consecretariis suis quando tibi placuerit causa huius negocii ad moenia rotomagensis urbis firmaturus sacramento uerae fidei quae tibi suggessi. Tunc richardus. Dei fide qua uiuimus et uegetamur tenacique nostri tenoris firmamento conlaudamus ut ueniat ad nos si libitum fuerit bis tribus transactis diebus et conectamur foedera nullo casu solubilia sed perpetuis et inextricabilibus legibus conseruandam. Monachus namque quae audiuit tetboldo comiti renuntiauit. Ipse autem laetus et ilaris super huiuscemodi renuntiatis; diebus ter duobus transactis uenit rotomum noctu cum suis secretariis. Vterque horum uel alterum conspexit obuius quique cucurrit amplexantesque se inuicem; oscula libarunt sessum petiuerunt. Tunc prior tetboldus. Ad tuam ineffabilem pietatem supplex uenio; quia tua miseratione et dei propitiatrice omnium indigeo. Vstulata sunt ubicumque terrarum quae possideo habeturque tellus mei iuris ueluti quaedam solitudo. Iccirco quae tibi suggessit monachus exsequi libenter sum paratus. Praeiudicium omne mei consilii et facti tibi; emendabo. Huiusque gratia quasi pro beneficio tibi seruiens militabo. Ebroicacense castrum tibi uoluntarie reddo: ueniamque et indulgentiam tuae miserationis promereri supplex postulo; quod contra te illud tenui. Huius humilitatis deuotione richardus dux magnus misericorditer mente subactus respondit tetboldo comiti humillimus. Sine obside et sacramento fidei mei huc nichil titubans accessisti; quaecumque requiris impetrabis. Continue pacis felicitatem habebis; nemo meorum tibi et tuis ultra iniurius et nociuus erit. Ego uero abhinc tuus sicut tu meus; mutuoque communis auxilii interuentu; fiducialiter uicissim solemur. Fiat pax opulenta requies iocunda; serenatis tranquilla concordia inter nos stabilis et perfecta per decreta inextricabilia. Allatis igitur sanctorum pignoribus foederati sunt. Similiter utriusque comitis consiliarii haec eadem uere fidei sacramento; auctorizarunt. Tunc richardo marchio largissimus muneribus et donis premaximis eum affluenter honorauit; ipse autem optato osculo et amplexu desiderato fruens discessit eademque nocte secretius carnotum repetiit. Ipso namque die tetboldide ab urbae ebroicacensi cum omni suppellectili ut iussum erat egredientes; miserunt ad ducem richardum ut eam reciperet. Ipse autem eam recipiens habundantius militibus premuniuit omniumque bonorum affluentia honestans; fecundauit.

APOSTROPHA
Rusticus insciae quamquam nostrae stilus hornet. Diuersi uariis generis metris opus istud. Praeuacuum nimis indiguumque opis artis inobsque. Rethoricique faui redolentis nectoris exsors. Heroico potius metro pollere deceret. Hoc lugubrata uigent quia fortia facta uirorum. Hic nam uir fortis constans robustus in armis. Pacificus bonus atque probus pius ipse modestus. Magnificus meritus praecelsus. nobilis almus. Inclitus egregius mirabilis atque decorus. Maximus eximius praecellens magnanimusque. Praecipuus iustus sanctus humilisque uenustus. Propicius lenis mansuetus mittis acerbus. Longaminis caelebris sollempnis amabilis atque Clemens indulgens miserens scelerum puniensque. Protector censor tutor largitor honorum. Prudens et sapiens industris gnarus enormis. Linguarum diuersarumque sciens regionum. Adtentus docilis cupidus siciensque bonorum. Mirificus stabilis suauis fidusque fidelis. Tranquillus placidus laetus sine nube serenus. Iocundus dulcis blandusque affabilis omni. Facetus felix frugalis iuridicusque. Formosus diues locuplebs et munificator. Dulce caput populi spes et fiducia plebi. Procerus pulcherque eligans forma spetiosus. Pes claudo ast oculus ceco baculusque labanti. Omni sufficiens potus large sitienti. Escae praelarge et uariae cibus esurienti. Pauperis exulis ast inopis susceptor enormis. Protector uiduae coniunx uelut atque maritus. Solator regumque ducum procerum comitumque. Dum mundo uiguit sic omnibus omnia factus. Offecit nullis certauit profore cunctis.



[ 57 ]

His ita secretis cauteque expletis marchio duxque celebris scenam richardus mire amplitudinis atque longitudinis super ripam guiuoldi fosse iussit fieri in aduentu palatinorum pontificumque franciscae gentis. Determinato igitur tempore iduati maii inflammatis scilicet ab aestuantae sole geminis uenerunt gratia impetrandae pacis ad richardum ducem magnum illuc palatini; cum episcopis eosque decenter et ueneranter recepi scenisque iuxta mirabilem scenam factis; iussit hospitari. Crastina namque die uenientes ante ducem richardum intulerunt ei ex parte francorum munia fidelium famulatuum et orationum et dixerunt. Dux inauditae potestatis sufficientieque et uirtutis optimates tocius franciae regni; praecantur una nimiter flexis humotenus genibus cordis; ut indulgeas sacrosanctae aecclesiae et annullatae genti. Rex autem nosque caeterique francorum residui; omnisque clerus totius regni omne bonum praesens et futurum optant tibi; si seuitiam paganorum compescueris eorumque pestifera incursione frantiam erueris. Fraudulentae suggestionis tetboldi comitis hortamine; quaecumque rex contra te operatus est; fecit bonorumque quae pater tuus patri suo intulit reminiscens; tedet se facti. Quemadmodum igitur rex luthdouicus pater suus oppitulante patre tuo in regno subrogatus uiguit ita regna tenere superborumque dominari magno tuae potestates iuuamine; concupiscit. Sitis communibus mutuae competentiae precatibus concordes; alterque uestrum alterius iuuamine confidentes perseueretis unanimes. Ipse autem rex optimatesque totius frantiae regnum northmannicum tibi tuisque heredibus iurando propriis manibus santient in perpetuum postea nemo illorum ullatenus tractabit tibi alicuius aduersitatis dampnum. Huius legationis praecepta persoluentibus; respondit marchio dux praecellentissimus. O praesules reuerendi omnium uirtutum affluentia profusius opimi. necnon proceres cunctorum bonorum forensiumque rerum ubertate propensius fecundati propositum meae continuae intentionis et uoluntatis non differam fiducialiter confiteri uobis. Quapropter confidenter experiamini uelle me summopere melius felicitate pacis stabilire et exequi quam ullius prosperitatis et honoris opus adgredi. Hoc michi summum et peculiarius semper extitit uerum pro uestrorum inoportunitatibus et rixis tenere illud; ne confunderer nequiui. Quia nichil est in aliquo suspectu aliquid grauius quod crutiet; quam quemque aut non uidere quod cupiat aut uidere quod perdat cum in utroque animus pondere sollicitudinis praemaximo pressus titubat ut et quod diuturne sollicitus spectat habeat; et ut habere coeperit ne amittat. Recogitate igitur et reminiscimini insidiarum et malorum quae ab eo passus sum et animaduertite et intuemini cui nostrorum uestrorumque extiterit praeiudicitium. Vos non ignoratis suggestione tetboldi comitis brunonem archipresulem colonemsem et ducem pariter lothariensem me uoluisse decipere. Vos non ignoratis eiusdem falsidica prouocatum uersutia lotharium regem uestrum seniorem uoluisse me capere aut occidere. Quid refertis de ebroicacense quam reddidit michi urbe deus? His et talibus huiuscemodi quampluribus inoportunitatibus quas taedet recenseri motus misi ad dacos quatinus michi succurrent uelocius. Quibus me festinanter aggredientibus imperaui in uos exercere tirannidem cladis huius quia nisi res ponderaretur minime resipisceret stultus. Si quid igitur retulistis michi extat uerum stabilitate necessariae pacis oportunitatem mecum. Tunc richardus marchio famossimus asscitis communiter northmannis omnibus; coepit blandiri et serenare eos mansuetissimis allocutionibus. O summe reuerentiae patres grandeuo mediocrique atque iuuenili situ mirifice redolentes; gratias debeo referre uobis incessanter quin etiam munera largiri uobis sufficienter quia tellurem uestrae natiuitatis pro praeiudicio michi sine re illato deserentes? Iurgati rixatique estis ob amorem meum usque modo; contra exteras gentes. Ipsarum autem gentium rex duces et comites afflicti uestris depopulationibus incessanter et hostiliter requirunt sequestrae pacis spacium dari sibi suppliciter. Si libet uobis; consequens est dari si non oportet abdicari. Decernite requisitae rei negotium communi consilio; et super hoc respondere rimaminor. Tunc northmanni qui et daci unanimes intulerunt richardi duci dicentes. Nequaquam pax continua. neque intercapedine temporum discreta conceditur; uerum omnis frantia exterminatis aut occisis principibus ui et potestate; tibi adquiretur. Heu heu quid facient uel quid dicent caeteri dacigenae et northguegigenae qui praeparatis et honeratis nauibus huius rei iuuamine aggredientur nobiscum immani hostilitate? Quid de hirensibus quid de alanis quid de ceteris quamplurimis gentibus? Propositum uestrae uoluntatis quam nobis aperuistis non adimplebitur uiuentibus nobis. Caeterum si libitum est quam inuasimus frantiam uendicabimus tibi. Sin uero displicet sortietur ea nobis. Quocirca eliga e duobus quod mauis aut tibi aut nobis. His auditis dux praepotens richardus urguebat eos multarum prosecutionum interpellationibus et bis duobus bis diebus obnexe eos depraecabatur ut pacta pace; cum francigenis foederarentur. Praesules igitur et obtimates franciscae gentis; stabant cotidie illic stupefacti et intuebantur conflictum huius pacificationis. Tandem uero dux magnus richardus non ualens serenare tantorum seuitiam ullorum praecatuum conaminibus dixit adscitis seorsum suis fidis principibus. Haec gens aspera et fortis dum simul interpellata fuerit. non adquiescet precibus nostris. Conuocentur maiores natu et potentiores secretius futurae noctis conticinio et excessemus eos muneribus praemaximis et copioso beneficio si forte fauerint precibus nostris et uoto. Hoc namque consilium principes francigenarum referebant salubre et prosperum et autumabant sibimetipsis profuturum. Insecute igitur noctis crepusculo conuocatis clam maioris potentiae senibus ex genere northmannico pandit corde quod uoluebatur ore mellifluo et dixit. O reuerendi merito patres pro temporalibus nimium beneficiis agonizantes pro quibus carebitis uita aeterna flegetonte digne perfruentes animaduertite mei sermonis proloquium oboedienter. Quamquam genus hominum omnium a domino exordio fineque carente sit procreatum quo resarciretur ruina angelorum uario et diuerso itineris calle deuius error illud abducit ne reuertatur ad creatorem suum uos animas uestras cum corporibus putatis interiri; ideo non abhorretis omne malum facere. Est quippe preter istam altera uita quam ignoratis; et quicquid in hac feceritis in illa pro certo representetur uobis. Tunc illi. Refer praecamur nobis huius propositionis archanum et enuclea quantocius nobis. nostrae conditions figmentum. Tunc comes prudentissimus demulcens eos blandis affatibus. Raciocinatio nostrae conditionis; haec uera dinoscitur esse ab orthodoxis. Bis quino namque coelicolarum ordine creato decimoque lapso contumaci arrogantiae iactantiaeque suae iurgio cursuque tocius mundanae molis eiusdemque mirifico ornatu perfecto; duo conectens elementa uiuum scilicet et moribundum in unum; effigiauit deus hominem ita inmortalem ex limo ut gloria et honore eum coronaret superque operum manuum suarum constitueret et ad coelestem angelorum gloriam quam arrogans perdiderat quandoque sine carnis morte transiret. Sic uero inmortalem ut si se ad conditoris sui oboedientiam uinculis caritatis coarctaret; legibus mortis non incubuisset. Verum heu dolor perfido hostis antiqui astu fraudulenter intricatus; cupiditatumque illecebris illectus preceptaque plasmatoris neglegenter spernens indeque sententiam dampnationis ipse solus accepit; sed totam secum humani generis propaginem in facinus exsecrabile et mortis acerbitatem inuexit. Hinc hostis antiquus super omnes homines principatum fraudulenter tenuit; eosque sibi nequiter subdidit. Verum quia plasmationis et casus protoplasti executus sum breuiter seriem; cui corde et mente adheremus euangelizare uobis nostrae credulitatis gestio fidem. Deum namque unum in substantia colimus trinitatem in personis ueneramur et licet sit pater deus filius deus spiritus sanctus deus unus tamen solummodo creditur deus. Patrem genitorem uocamus filium genitum confitemur spiritum sanctum ex utroque manare credimus et in tribus his personis scilicet genitoris et unigeniti atque ex utroque procedentis diuitatem unam; equalemque gloriam et maiestatem profitemur. Hic namque deus coelum subtilitate suspendit terram mole fundauit maria calculis alligauit et in his omnia quaecumque uoluit uerbo fecit et spiritu suo ea firmauit. Hic namque solus habet inmortalitatem; et lucem habitat inaccessibilem. Apud quem non est transmutatio; nec uicissitudinis obumbratio. Cuius semper est esse aeternum et incommutabilem permanere. Solus quippe est ueraciter; quia solus permanet incommutabiliter. Qui sine mutatione sui habit mutabilia disponere sine diuersitate sui diuersa agere; sine cogitationum uicissitudine dissimilia formare. Qui et ubique est et absque loco totus; quia et omnium creaturarum ipse est superior ipse inferior ipse interior ipse exterior deus. Superior est regendo; inferior portando interior replendo exterior circumdando. Intra cuius iudicii omnipotentiam cuncta coartantur; eiusque potentia ab ulla creaturae natura non transcenditur quia celsitudo eius diuinitatis. nec coepit esse nec desinit; et nec per initium nascitur; nec termino coangustatur. Hic namque deus; uerbum quod erat in principio apud deum et quod sine tempore genuit; ob nostram redemptionem incarnari disposuit. Ex sacrosanctae uirginis carne angelo nuntiante processit in carnem; humiliatus usque ad humani exordii pudorem et pannorum illuuiem et praesepii uilitatem quam quidem natiuitatem possumus mirari; sed eam minime ualemus intueri. Quis etenim digne loqui potest quomodo de aeterno natus est coaeternus? Et quomodo ante saecula existens aequalem sibi genuit? Et quomodo natus gignente posterior non est? Quod est pater; hoc genuit. Deus deum lux lucem inmensus inmensum incomprehensibilis incomprehensibilem omnipotens; omnipotentem unum secum et coaeternum sibique coaequalem. Qui natus ex patre sine tempore; ex matre nasci dignatus est in tempore et ad electri similitudinem unus in utraque et ex utraque natura; et deus permansit cum patre et ad redemptionem nostram factus est homo mortalis de matre; ut erueret humanum genus suae similitudinis et imaginis figmentum sua larga miseratione ab hostili lapsorum angelorum immanitate. Temporumque labentium cursus humaniter exequens; diuersaque miracula mirabiliter peragens scilicet gressum claudis auditum surdis uisum cecis pristinam sanitatem paraliticis mundam gratamque et deliciosam cutem et carnem leprosis largiens; marisque tumores sibi et petro calcabiles presens ipsique mari et uenti praecipiens mortuos quin etiam lazarum in monumento quatriduanum suscitauit; et omnia quaecumque uoluit in caelo et in terra et in mari et in omnibus abissis fecit. Denique ad spontaneae mortis spectaculum peruenit; quam et cruci affixus sustinens dum suo de latere aquam cruoremque produxit uirginem inmaculatamque aecclesiam sibi exhibuit; sanguine redemptam latice emundatam. ne aut maculam haberet per crimen aut rugam per duplicitatem. Mortis namque celebrato misterio infernoque expoliato die surrexit tercio; suisque fidelibus se manifestum exhibens cum eis conuersando quadragesimo suae resurrectionis die carnem quam de uirgine sumpsit apostolis uidentibus sustulit caelo. Hanc namque mortem quam antiquus hostis protoplasto generique eius intulit abolere famulis suis parauit iterque inuiolabile quo ascenderent unde lapsi sunt; demonstrauit dum carnem nostram secum ad astra uexit. Quocirca; copula duorum elementorum scilicet homo si dum uixerit deo famulatus fuerit eiusque preceptis totis uirium conaminibus obediuerit pars uiua et potentior quae germen ab ehere traxit hospita uiscera sui corporis recusatis contagiis malagni hostis ad aethera secum reportabit. Si forte terrestris uoluntas luteum sapuerit et graue et nefarium captauerit animaeque uirtutes coaceruatis nimium uiciis abdicatisque promissionibus quas in baptismo spoponderit pondere peccatorum oppresserit animam secum trahens ad inferna torquebit. Propterea sepulchris impenditur a christicolis maxima cura; illisque creduntur corpora. non penitus mortua sed summo data; quia uenient olim saecula in quibus sotius animae calor uisitabit ossa uiuoque sanguine animata; gestabit pristina habitacula uidelicet cadauera tumulis putrefacta uolucresque rapientur in auras priores quas habuerunt animas comitata quia interitus huius mortis reparatio est vitae melioris. Nam si cariosa uetustas totum corpus dissoluerit ut in mensura minimi pugilli eius cinisculus sit illumque cinerem uaga flammina et aure per uacuum inane tulerint; hominem perisse non licebit uerum aut cum quo uirtutes anima exercuerit; cum ipso remunerabitur aut cum quo peccauerit cum ipso punietur et ita iudice christo dei filio ibunt impii in ignem aeternum iusti autem in uitam aeternam. Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit saluus esse non poterit. Hoc firmamentum salutiferae nostrae credulitatis; hoc simbolum profuturae fidei et salutis. Quae audientes daci; obstupuerunt imoque trahentes uocem a pectore dixerunt. Heu nobis omnium bonorum ignaris scripturasque nescientibus. neque uirtutem dei quia nichil differimus beluis. neque auibus caeli. Ille quo ad presens uiuant quaeritant; nichilque adquisitionis sibi conseruant. Nos uero quo similiter uiuamus rapinando incessanter querimus sed in eo ab illis distamus; quia quod cibo po tuique exuberat; in posterum thesaurizando reseruamus. Da nobis salubrae consilium petimus; quatinus adpresens et in aeternum uiuere ualeamus. Tunc dux. Si uelle est uobis inherere nostris consiliis; ego faciam uos primitus baptizari in nomine patris et filii et spiritus sancti ampliorique deinde integerrimae fidei praedicatione ab episcopis profusius erudiri; postea muneribus largissimis beneficiisque amplissimis ditari quibus uiuere quiuiretis et in aeternum non peribitis. Sed uitae praesentis solatio futurae remunerationis brauio; sine fine fruemini si integerrimae pacis quam requiro felicitatem; non abnueritis. At illi. Et securitatem pacis et tenorem sacrosanctae fidei spondemus tibii et nunquam deuius error a tuo consilio deuiare nos perurgebat. Facta quippe noctu fide et iurata pacis quiete; dixit richardo demulcens eos melliflua allocutione. Reuertimini mearum uirium animeque meae partes furtiuo gressu ad uestras naues. ne uideamini; neque sciat quisque huc uos uenisse praecauentes. Diluculo uero reuocabo uos pariterque tumultuantem dire ceruicis plebem et depostulabo multimodis precatibus uestram et illorum pietatem pacis dari incrementa et quietis affinitatem. Abdicate et resistite obiurgando cum illis uerbis meis tandemque prolixa simultate uix finita; uotis adquiescite meis. His ita clanculum peroratis ad sua; quisque uestigia torsit. Primo itaque mane dux magnus festinanter consurgit innumerabilibusque dacorum legionibus asscitis fiducialiter dixit. Maliuolas praue intentionis ambages usque modo praestolatus iterum iterumque repetam uestri obstinati cordis excessum. Abnegatam multociens opportunitate pacis date precamur nobis. Tunc northmanni uoluntate dispares intulerunt una dicentes. Frustra laborat qui supra petram semina iactat. Verborum tuorum laborem inaniter fundis ociosa dum superuacue loqueris. Pax et concordia cui nos adquiescere superflue satagis; inter nos et francos nusquam et numquam erit. Exterminabunter aut perimentur et omnis natio illorum penitus delebitur. Si quis indiguus fuerit inuentus; nostrae conditionis subiacebis. Nonne auus tuus terram cui praees depopulato frantiae regno uindicauit sibi armis? Tunc a minimo usque ad maximum reciproca uoce cuncti dixerunt. Aut morientur aut uindicabitur. Richardus uero dux magnus preces precibus iungebat; eosque dare pacem obnixe postulabat. Sed mens illorum; precibus eius minime adquiescebat. Tunc illi qui noctu pacem spoponderant; caeteris intulerunt. Pro cuius adiutorio et defensione huc accessimus; consequens est ut precibus eius pareamus. Oportunum est fieri quod ambiens concupiscit satisfactionemque concedere libenter eius uotis. Cuius consilio adherebimus; nisi istius et cuius praecatibus adquiescemus. nisi cuius beneficio cotidie fruimur? Partius. His auditis; qui nocturnum ignorabant consilium uehementer turbati; ceperunt uehementius obortis contraditionum uociferationibus; rixari. Et dixerunt. Vt remur factores quin adhulatores huius consilii estis; ideo talia nefaria nobis impenditis. Non erit secundum uestri propositi libitum. nec pax quae requiritur dabitur ab ullo nostrum. Consentaneam uestrae uoluntati intentionem hiulce nobis aperuistis; quae refragabitur acdacter superstitibus nobis. Quod mandat precaturque dux minime intercessoribus uobis parebimus; uerum francia usque ad internecionem armis ferocius depopulabitur. Tunc nocturnalis consilii conuentione iam lucrati; dixerunt accerrimis bachati futuriis. Non intercessoribus nobis pax dabitur sed eam uolentibus nolentibusue uobis duci magno largiemur. Quid nobis uobisque? Nonne uobis natu maiores prosapia nobiliores armis robustiores? Non intercessores sed largitores pacis nominari debuissemus. Quo audito dux richardus hinc secedens; ait asscitis suis principibus. Sinite illos ad inuicem feriter rixari; et uideamus qui illorum potentiores et fortiores extiterint. Ter tribus igitur diebus huius conflicti litigatione ductis admirantibus francigenis cum richardidis dixerunt refutatores pacis satraphis prudenti consilio. noctu adquisitis. Natu prosapiaque atque armis potentiores estis ideoque uolenter nolenterque assentiemur uobis. Si richardus dux magnae potestatis largissimos nostri itineris sumptus. nobis concesserit; nosque conducere quo uiuere regnumque expugnare ualeamus fecerit frantiae regnum parcemus ut petitis. Alioquin se agente frantiam quam inuasimus contritam bellis incendioque et rapinis applicabimus seuerius nobis. Tunc obtimates paganorum his responsis leti quae audierunt retulerunt richardo duci. Expleta namque legatione infit dux praepotens letus futura pace. Et uictus amplissimos et uiatores quamplurimos praecautos insuper et honores conferam largissimos atque conducere ad tellurem opimam faciam illos. Renuntiato largissimae promissionis negotio sedenteque cum suis francigenis adstantibus duce richardum uenerunt unanimiter pepigeruntque pacis fidem illis; uultu submisso. Richardus uero legatos regis ditatos muneribus praemaximis ad regem lotharium remisit. Denominato itaque die et loco pacifici placiti; datisque optatae pacis induciis paganos ne franci contra se recalcitrarent secum detinuit. Decurso igitur tempore desiderati placiti; uenit rex lotharius super epte fluuiolum cum francigenis pepigitque duci richardo fidem inextricabilis pacis iurauitque ipse et optimates regni; northmannicum regnum ipsi eiusque posteris. Quatinus ipse et nemo se hortante; dampnum illius regiminis minime faceret illi. Finito namque impetrate pacis placito; federatisque rege et duce richardo muneribusque alternis utroque largiflue ditato regreditur ad sua quisque equitatu prospero. Reuersus dux magnificae pietatis ad urbem largiflue ubertatis. northmannos inmanissime ferocitatis sibi adesse coegit. Quibus ait. Ne pollicitacionis meae de confidentia titubetis; quod olim uobis spopondit ecce paratus sum exequi. Vos beneficia largiens regenerari sacro fonte faciam; hos honeratis farre tergisque suum nauibus uiatica nauigationis concedam. Ex praeparato igitur sacrosanctae regenerationis fonte hos suscepit marchio magnus delibutos oleo et chrismate tribuens beneficia amplissima quibus morarentur in pace. Illos uero qui oberrare cupiebant paganis ritibus conduci fecit ad hispaniam constantinensibus uiatoribus. In progressione namque illius profectionis bis nouem ciuitates deuicerunt et quae in eis reppererunt sibi uindicarunt. Hac illacque rapinantes hispaniam hostiliter aggredientes; coeperunt incendio et rapinis affligere eam seueriter. Tandem uero hispani rusticanis gentibus digladiatis; conglobato exercitu congrediuntur northmannis. Seuiente namque marte hispani exteris terga uertere facta praemagna internecione. Tertio namque die campum praelii northmanni repetentes mortuosque ut induuiis eos priuarent uertentes; reppererunt partes corporum nigellorum ethiopumque terrae finitimas atque incumbentes; niue candidiores. Reliquum uero corpus pristinum colorem seruans intuiti sunt. Sed mirum michi; quid super hoc caracterizabunt dialectici qui cum accidens coruo aethiopique categorizant inseparabile esse hic mutatum uident. Quod amplius propalare non curamus sed ad nostrae intentiones propositum; nostrae praesumptionis stilum uertamus. Elucidabit enim libenter quae quiuerit; sed quae relatui necessaria sunt; digerere non ualebit. Illi namque sunt istius bonorum opera cognita; quique peraguntur nouit uniuersa.

APOSTROPHA
. Hactenus equorei per magna negatia fati. Dispositum uarioque uicissim turbine factum. Fortuneque uices bifidas felicis et acris. Vndissona uectus fluctu surgente procella. Sub tuae cecini nostrae stridente cicuta. Profectus portum stabilem uentisque quietum. Sulcaui profunda nimis paruo aequora remo. Sunt octona sacrae passim felicia uitae. Summum corde bonum sincero emitur quibus in quo. Sed in ea mens tenui meditans conatur auena. Si poterit munus quoddam captare bonorum. Exiguae modico mercis de fenore sumptum.



[ 58 ]

A pestiferae namque hostilitatis ueneno frantia ut recensitum est defaecata abdicatisque ingruentium malorum querimoniis et detrimentis atque adornato et statuto reipublicae ubicumque franciae commodo praeeunte triumpho desideratae pacis; fama beatissimi ducis richardi propalatis illustrata meritis in inmensum rutilans crescebat diuulgabaturque per caetera regna meritum profusius beatitudinis eius. Illius uero temporis cursu uxor eius filia scilicet hugonis magni ducis defungitur; et huius desolationis mestus detrimento misit ad hugonem fratrem defunctae uxoris suae; ut quosdam uernulas domus suae mitteret sibi; quique possederat soror sua iure femineo eroga rent sacrosanctae aecclesiae; et pauperibus. Hugo uero dux remisit ad richardum ducem et patricium ut quicquid suppeditaret sibi uoluntas; faceret libere ex omnibus. Tunc richardus affluentis largitatis dux praepotentissimus tanti thesauri munera per uniuersas tocius franciae et northmanniae aecclesia dispertiuit quin etiam plurimaque sui iuris erant pro eius anima; erogauit affluenter pauperibus. Denique subscalpenti uoluptuosae humanitatis fragilitati subactus genuit duos filios totidem et filias ex concubinis quorum unus godefredus alter uero nuncupatur uuillelmus. Denique luculentae maiestatis uirgini ex famosissima nobilium dacorum prosapia exortae; omniumque spetiosissimae northmannicarum uirginum permutantibusque ciuilium forensiumque rerum euentibus cautissime femineique artificii edocte ingenio facundeque ubertatis eloquio modeste pollenti; capacisque memoriae et recordationis thesauro profusius locupletate atque omnium bonorum praemunitae affluentia se conexuit eamque prohibitae copulationis foedere sortitus est sibi amicabiliter. Northmannorum uero optimates. nobilissimo diffamate stirpis eam noscentes exortam semine et de successore deque herede atque de posteritate salutifera plebi nimium cogitantes submissa uoce uultuque prodiuo richardo duci praepotentissimo subintulerunt. Cum sis domine dux praepotentissime omnium francigenarum. northmannorumque et burgundionum omniumque regnorum sagacis meditationis scrutinio prudentissimus; miramur admodum quin comminisceris quis post flebilem debitumque exsessum tuae praesentiae reget populum tuae ditioni potentissimae modo subiectum? Fortuitam namque futuri detrimenti ruinam pertimescentes; formidamus. ne post lugubre depositionis tuae dampnum extere gentes nos aduocato et herede carentes; conculcent. Tunc richardus. Reipublice uestro saluberrimo consilio usquemodo praefui et ut quiui profui. num quid rei gratia corde statuistis michi enucleate. At illi. Prouidentia summae diuinitatis ut remur; hanc tibi dacigenam quam modo refoues conexuit ut patre matreque dacigena heres huius terrae nascatur; qui defensor et aduocatus robustissimus extet huius. Est namque superba stirpe progenita speciae decora et formosa consilio cauta et prouida mente deuota corde subacta alloquio modesta conuersatione mansueta in omni re industris et sagax. Hanc tibi inextricabili maritalis federis priuilegio; petimus conecti ut salutifera sobole eius; tellus tui ducaminis iminente extremae sortis tuae obitu; salubriter et constanter regatur. Huic igitur consilio libenter dux sanctissimus richardus fauens; asscitis episcopis cum clero satrapisque cum populo; eam lege maritali desponsauit et ex ea processu temporis; quinque masculinae prolis pignora femineaeque genuit tria. Per uias igitur operum rectas gradiebatur iustisque legum habenis; plebem strenuae regebat. Northmannicae regionis aecclesias sumpture edificans proprio monasticis rebus adornauit plurimaque franciscae telluris templa; mirifice construxit proprii muneris thesauro. Rotomagensi namque urbe in honore genetricis dei ampliauit mirabile monasterium longitudinis latitudinisque atque altitudinis honorifice expatiatum incremento. In monte namque maritimo reflue lunari dispositione inundationis gurgite undique secus circumdato delubrum mirae amplitudinis spatiosaque monachilis habitationis moenia construxit ibique monachos sub erumnoso theoricae uitae palestra normalibus celebris itineris decretis asstrictos christo coegit famulari. Cum autem innumerabilibus exuberantium bonitatum polleret incrementis; quadam die fiscanninae sedis aggressus moenia stansque in introitus domus suae suggestu atque ipsam domum altiorem comptioremque basilica in honore deificae trinitatis dedicata conspitiens; asscito petrarum fabro architectorica arte perito inquit. Domum dei et orationis superlatiuo specialis pulchritudinis decoreque altitudinis culmine supereminentiorem uniuersis moenibus ciuitatis decet et oportet esse; quia plasmator redemptorque generis humani gratuita hanc sibi delegit clementia mireque regenerationis mater tipicae ablutionis lauacro extat atque in hac diuinae eruditionis audire uerba nostraque deflere debemus peccata. Haec namque aula; porta caeli nuncupatur et est quam incolunt cuique praesunt caelicolae. Haec domus namque ut psalmographus ait mons dei mons pinguis mons in quo beneplacitus est deo habitare in eo; etenim dominus habitabit in finem. Hic namque mons est in quo meus auus se stantem seque ablui fonte salutifero diuine uisionis oraculo conspexit; et a lepra uitiorum qua infectum se somnio cernebat expiari. Quapropter quia altiore amplioris culminis scaematae domum dei domui nostrae habitationis praecaellere condecet experire si forte inminentium montium procliuis et collibus alicuius petrae materiem repperire quiueris; qua templum dei nostrae conuersationis domo altius fabricare ualeas. At ille accepto illico ligone montium prius procliua adiit eorumque crepidinem diuellit sarculis atque nullam petre materiem usui maceriae repperiens congruam; petiit deuexa montium inter duos fluuiolos prope fiscannum iacentia; ibique massam gypsi inuenit et unum lapidem gypseum in modum cubiti excidit et ante richardum ducem detulit. Tunc dux magnus richardus satisne de talibus repperire poteris? Respondit. Satis domine. At ille. Tuto hanc petram repone loco et mitte quamplurimos operarios ad excidendos lapides multasque calcis uiuae fornaces compone quia omnibus quae necessaria sunt praeparatis istam in initio fundamentis in titulo ereptionis domus dei primam locabo. Denique marchio famosissimus praeparata calce petrisque excisis; et coaceruatis atque lateribus artificialiter compositis dictu uisuque mirabile miri scematis forma construxit in honore sanctae trinitatis delubrum; turribus hinc inde et altrinsecus praebalteatum dupliciterque arcuatum mirabiliter; et de concatenatis artificiosae lateribus coopertum. Hinc forinsecus dealbauit illud; intrinsecus autem depinxit hystorialiter auroque et gemmis magno munere adquisitis altaria decorauit; crucesque mire magnitudinis ex auro mundissimo fabricauit; calicesque magni ponderis auri et precii annexuit aureaque candelabra humanam naturam superexcellentia ante sanctuarium statuit. Turibula inauditae amplitudinis et pretii auro confecta delegauit atque indumenta frigio pectine polita nec semel in thyrios rubores decocta quin etiam crassiore auro zmaragdinisque superinsutas apposuit byssosque niueasque purpurasque auro intextas plumeaque mirabilis artificii holoserica commisit atque clerum numerosae multitudinis propensa diaria cotidie recipientem subque practicae uitae palaestra desudantem; christo deseruire coegit. Illo namque templo monasticarum facultatum ubertatis affluentia repleto eoque benedictione episcopali officiosissime dedicato. northmannica franciscaque tellure sitas; proprio sumptu reficiebat omnes disruptas aecclesias. Mirabilibus choruscabat factis iustis et bonis famaque probitatis eius longinquis regionibus profusius diffundebatur. Species eius redimita decore admirande pulchritudinis fundebat iubar ab ore quasi solaris claritatis. Erat ei summus honor quo nomen eius audiebatur; totaque gallia admirabatur super largiflua bonitate eius. Amore pietatis cultor iusticiae strenuus retinebat; cunctorumque causas intra sua pectora sollicitus recondebat; atque pro populi reliquie pia iura tenebat. Speciae pulchrerimus canis praecandidis repletus superciliis acieque oculorum choruscus; naribus malisque splendidus barba canifera et prolixa honoratus statura procerus lingua eruditus uirtute animae et corporis plenus bonitate diffusus mente sagacissimus gratia dei munitus omnibusque erat una salus. Amicos namque erigens; tumidos calcabat hostes subiectosque fouens conterebat feros et rebelles tempestas irae uel discordiae nullo dissensionis tumultu penetrabat corda eius quia in salutifera stabilitatae iustitiae et iudicii charitatisque spei et fidei anchora sagacissimae mentis fixa aderat illi. Constantem eius animum; aura ullius aduersitatis tumultu non uentilabat. nec de multifluae copioseque prosperitatis ubertate; animum subtollebat. Cum autem in regno suo uariato murmure pullulabant aliquae seditionis causae sed habeat eas decretis legum et salutifera potestate. Illius namque fides tam ualida ueritatis radice tenebatur; ut antea mons deficeret aut migraret quam sua uerba caderent. Res ab eo promissae; nullo mulctandae actu uere perseuerabant atque pollicitatae semel perpetuate manebant.

APOSTROPHA
AD ROTBERTVM.
Huius patricii cumulum bonitatis enormen. Presul amandae uides? Symbola qui merito crescit probitatis in octo.
Presul amandae uides? Bis duo. bis scribit quae euangelista beatis.
Presul amandae uides? Quaeque tuus genitor factis impleuit opimis.
Presul amandae uides? In dicto melior; quoniam nemo extitit ipso
Presul amandae uides? In facto certe nullusque potentior ipso
Presul amandae uides? Vllus nec hominum extat sanctior in meditatu
Presul amandae uides? Huc hebeti. et uili scripto; deuenimus usque
Presul amandae uides? Pulchra nimis ratio uerborum materiesque
Presul amandae uides? Thematis editio extat friuola rustica uilis
Presul amandes uides? Ditatu uili nunc nunc cape dultia facta
Presul amandae uale.



[ 59 ]

MERITO igitur iusteque atque probabiliter richardum northmannicae regionis ducem beatum sanctumque recensitis breuiter operibus eius dicimus cui omnia euangelicarum beatitudinum dona repperiuntur propensius adtributa. Quarum prima beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum. Quae in hoc confessore clarius luce apparet fuisse; qui northmannicae regionis monarchiam. non causa huius praelabentis honoris sed ne sacrosanctae aecclesiae status paganis irruentibus periclitaretur retinens sed ad imitabilem christi paupertatem totis cordis nisibus totoque mentis affectu conferebat. Quae mundialis hominum conditio continet praetiosa hic mente periculosa. Quae magna hic corde fugitiua. Quae delectabilia hic non perpetua. Haec ueraciter mente deserens et integriter corde spernens caelorum regnum quod diu concupiuit largiente christo adeptus est. Quoniam ex pauperibus spiritu delegit esse regnum celorum credimus ei adtribum. Sequentia euangelii depromit quod sequitur. Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. Quam suauis quam mitis quam beniuolus quamque benignissimus fuerit qui compendiosam uitae eius seriem legerit aliquid suauitatis eius pernoscere quiuerit. Hic tetboldum comitem aliquando deuotione aliquando armis compescuit. Hic lotharium regem humilitatem deuicit. Hic dacos suauitate uerborum et donis cohercuit; hic francos ceterasque gentes humillimis uerbis et muneribus sibi prouocans; assciuit. Hic incolas northmannicae regionis summa deuotione protexit; hic domigenas ut paterfamilias deuotus fouit. Beni uolus in omni negotio extitit; suauia in omni re uerba et opere sonuit. Terram namque uiuentium possidere meruit qui corporis sui terram mansueta benignitate custodiuit. Sequitur tercia beatitudo qua dicitur. Beati qui lugent; quoniam ipsi consolabuntur. Quoniam quidem diues opum munerumque et militum atque familiarium extiterat ideo se implicatum et irretitum secularibus negotiis lugebat. Lugebat namque prauitates monachorum quos deuius error relicto stricto calle abducebat deceptricibus fallentis mundi rebus in execrabile precipicium. Lugebat errores canonicorum a monasticis praeceptionibus decidentium. Lugebat ignorantiam iuuentutis suae et delicta atque fletu oculorum nimio terram prostratus humectabat. Sequitur. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur. Hanc uero esuriem et sitim; nemo habuisse richardum ducem dubitat; qui pacificos actus eius subtiliter pensat. Quia instantia iustitiae retinebat callem iudicii incessanter petebat opprimebat diro legis iugo neglegentes iusticiam; corrigebat uerbo seueritatis abdicantes eam. Eo namque superstite misericordia et ueritas in regno eius ut psalmista refert sibi obuiauerunt iustitia et pax obsculate sunt. Esuriebat sitiens se suosque lucrari christo; ut possit participari in die iudicii perhenniter deo. Hoc instantissimum iugeque desiderium eius haec esuries perseueranda eius atque sitis indeficiens eius erat ut omnes lucri faceret. Sequitur. Beati mundo corde; quoniam ipsi deum uidebunt. Cor tanti ducis patritiique et confessoris quis fuisse sanctuarium domini et aulam regis aeterni dubitat? Munditia cordis illius longe lateque emicabat puritatemque mentis serenissimus uultus eius clarius indicabat. Praecepta diuinae legis corde mundo ut laicus gerebat diuites mediocresque et pauperes beniuola mente alebat. Cuius cordis mentisque et uoluntatis fuit apparet in aecclesiis northmannicae regionis rebus monasticis mirifice adhornatis. Sequitur. Beati pacifici; quoniam filii dei uocabuntur. Pacificorum autem merces est; ut filii die uocentur et sint. Sint quidem perfecta caritate uocentur dignitate. Huius beneficii munere iste dux uiguit; quia omnes ut potuit pacificauit. Diebus namque dominicis sanctorumque festiuitatibus hoc plenius exercebat; rebelles uero et discordes blande leniterque conciliabat. Flandrensis comes arnulfus nomine spreuit lothario regi eo tempore militare et seruire. Lotharius igitur rex huius regi animositate asscita hostilitate francigenarum burgundionumque manu; atrabatum obsedit et coepit ceterasque munitiones ad leis usque fluuium sibi subiugauit. Huius infortunii dolore mestus comes arnulfus; petiit richardum ducem supplex et deuotus ut pacificaret se cum rege et francigenis principibus. Richardus uero beniuolo consuete pacificationis habitu pollens huiusque dampni negotio contra regem ad placitum pergens pacificauit cum rege comitem arnulfum coegitque reddi illi nimiae praecationis affectu atrabatum. Nec illud pretereundum quod lothario rege defuncto hugo dux intronizatus in regno uoluit super albertum comitem equitare; hostili exercitu conglobato. Albertus igitur metuens uenturum furibundi regis aduentum; misit quendam clericum pretiosi martiris christi quintini canonicum nomine dudonem dictum ad richardum summae patientiae patricium ut ne hostili inmanitate deuastaretur pagus uiromandensium interuentu suo strenuo intercederet pro se apud regem pestifera animositate plenum. Dux uero richard cum summo reuerentiae cultu suscepit clericum et profectus est contra regem uolentem equitare asscito hostili exercitu super albertum. Et multimodarum prosecutionibus peticionum compescens regem animosum datis obsidibus pacificauit cum rege albertum. Huius igitur beatitudinis praerogatiua iste dux profusius floruit quia quos audiebat discordes aut per se aut per legatos pacificabat. Pacificabat enim francigenas et lotharienses burgundiones et flandrenses anglos et hibernenses. northmannos et britones. Sciebat enim nullum sacrificium et holocaustum tam acceptabile deo quam pacis incrementum. Venerabiliter ergo iste dux inter eos numeratur qui fide et imitatione filii dei uocantur quia totis fidei nisibus impleuit quod tante dignitati congruere praesensit sciens non prohibere deum quamplurimos fieri deos; participatione deitatis. Videamus igitur euangelii sequen tiam qua dicitur. Beati qui persecutionem paciuntur propter iusticiam; quoniam ipsorum est regnum caelorum. Si queritur causa persecutionis huius ducis; non alia procul dubio repperitur quam iustitiae christi uidelicet quem toto corde tota anima totis uiribus amabat quem integra fide summa deuotione colebat et adorabat pro quo monachis et canonicis aecclesias construebat et quae necessaria erant distribuebat cultum religionis tenere cogebat paganos in christum credere urguebat et illorum impetum ne frantiam deuastarent tolerabat. More malefactorum persecutus a lothario rege tetboldoque comite monasticis rebus inhians. non cessauit a christi laude. Multipliciter enim persecutus caelorum regnum quod quesiuit ut credimus intrauit. Confortatus saluatoris nostri sententia qua dicitur. Beati estis cum maledixerint uobis et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos; mentientes propter me. Gaudete et exultate; quoniam merces uestra copiosa est in caelis. Quas et quantas iste dux passus est maledictiones; et blasphemias pro regni caelestis adeptione. nullus nostrorum ualet enumerare. Sustinuit namque maledictiones pro fide catholica pro regni tutela pro paganorum adtritione seuerissima pro monachorum negligentium regulam contrictione sanctissima pro canonicorum inter se dissidentium concordia pro laicorum pace intermissa. Erat enim istius ducis christus in causa ideo malefactorum aduersus eum non praeualuit in ma. Gaudebat namque caelesti mercede promissa et exsultabat inimicorum inuidiorumque omnium prostrata nequitia.

APOSTROPHA
. Cum per mirificos magnificosque. Cunctis christicolis percelebresque. Richardi comitis patritiique. Insignisque ducis et recolendi. Soluor thematibus uilibus actus. Pars rerum melior tecta uidetur. Et torpet series. nunc luculenta. Quae iam pernitiem conferet acrem. Stulto ha michimet. non reserata. Permagni nimium munere fructus. Tu fraudatus eris optime lector. Quod summum aut tetigit musa laborem. Heu heu funereos perlugubresque. _ens praesaga necis atque doloris. Diffinire modos expauet horrens. Res mestifera digna taceri. _ res mestifera plena doloris. Quanquam dicere sit triste minaxque. Cunctis et quaerulum et prodigiosum. Quanquam flebile sit scribere scribam. Scribam quod doleo quod fleo merens. Ad uitam subiit qualiter iste. Dux et patricius marchio summus. _orti limina per debita carni. Coniunctus domino perpete christo. _t plus ut stupeas munificatus. _usus inque deum estque THEOSIS.



[ 60 ]

Cum autem tantarum beatitudinum ut compendiosae hebete stilo elucubratum est redolens flagraret lampade iussit sibi exscidi sarcofagum silice et infra aecclesiam fiscanno nomine deifice trinitati consecraetam ante locum stationis suae locarae et uno quoque die sextae feriae quantum frumenti capax erat et quinque solidos pauperibus erogare. Denique multimodis innumerabilium casuum aduersitatibus multiplicibusque aequanimiter laboribus pro dei amore toleratis administrationibus temporalis uitae bene transactis largifluae multiplicisque misericordiae operibus datis ducibus imitabilibusque uitae exemplis concessis; innumerabilium captiuorum agminibus redemptis monachorum canonicorumque cenobiis refectis inmensa uariae supellectilis mole distributa profusae egenis cepit anxiari et egrotare uiribusque deficere et a baiocacensi pago ad aulam fiscanninae sedis secedere ne eo defuncto fastidium translationis esset im plebe. Cum autem fiscanni palatio adesset dicit comes rodulfus scilicet frater eius ad eum coram caeteris fidelibus humiliter. Domine dux piissime meremur dolentes te aggrauari infirmitate sed dic praecamur nobis quis filiorum tuorum heres erit in regno dicionis tuae? Tunc ille. Qui fungitur meo nomine uestri consilii auctoritate dux et comes heresque erit hereditatis meae. Tunc comes rodulfus. Quid de ceteris domine? Respondit. Illis mei fili richardi sacramento uere fidei fidelibus effectis; manibus illorum eius manibus uice cordis datis; largietur terra quam demonstrauero tibi qua uiuere honorifice possint. Hinc namque morbo crudescente coeperunt northmannicae urbes metu trepidare incompescibilique luctu celum pulsare diraque trepidatio per ancipites northmannorum si forte occumberet mentes currere; petebantque nimio ululatu et heiulatu flentes aulam sedis fiscanninae. Dux uero magnus richardus infirmitatis aggrauatus inopor tunitate cilicio indutus. nudo pede; petiit delubrum trinitatis deificae diuersaque dona uariaque munera et pretiosa mittens super altare; perfusus faciem lacrimarum imbre supplex et deuotus flebilisque excepit typicum salutiferi uiatici stipem adiumenta scilicet uiae. Tunc comes rodulfus; dixit ad eum secretius. Domine quo loco templi praeparabitur sepulcrum tuae requiei? Respondit. Cadauer tanti sceleris. non requiescet infra aditum huius templi sed ad istud hostium in stillicidio monasterii. Sequente namque noctae carpuntur sanctissima eius membra facili dolore inuaditque acrius tenues medullas penetrabilis mortiferaque flamma. Iamque pedes iamque mollia crura torpent et oculi moribundo corpore languent. Labant cuncta membra; sed mens deum cernit cupitque saecula aeterna. Genae cunctorum et facies complebantur lacrimis uocemque omnium occupabat singultus intolerabilis. Herentes linguae quatiebantur uisceribus commotis; uixque sermo interrumpebatur quatientibus gemitibus inmensis. Ille uero supplicibus oculis ad coelum cum manibus eleuatis; tacitusque uotis et precibus suppliciter fusis uix in uocem prorumpens ait. In manus tuas christe; commendo spiritum meum. Ilico inter huiuscemodi uotum efflauit sanctissimum spiritum. Sancta namque eius anima; erepta carnis sarcina terrenisque pressuris liberata letaque ad suum auctorem migrata luctus famulorum in coelo resonabat. Ilico tantus huius lugubris dampni rumor per urbes northmannicae regionis excreuit omnisque aetas utriusque sexus ad huius funeris obsequium; ululans et deflens cucurrit. Ex more namque corpore composito et ad aecclesiam quam fundauerat delato; omnis uulgus uicissim excubias peragit clerus in psalmodiis populus in lamentatis. noctem peruigilem deducit. O quam inmensus fletus quantusque luctus northmannorum quanta lamenta perstrepebant per plateas omnium. Chorus namque singultibus lacrimisque concussus psalmos decantabat agmenque plebium lugubres in aere uoces resonabat fiscanninae sedis opidum; inmensus populorum gemitus quatiebat plangorque ululatuum; culmen olimphi tangebat. Antiphonarum namque concentus commixtis luctibus concrepabat in choro planctusque northmannorum resonabat in coelo. Funereos cantus clerus fundebat per tramites; ululatusque intolerabilis erat per cunctas aedes. Northmannicae regionis stabat in biuiis heiulans populositas uagasque flebilibus uocibus implebat auras. Tali namque constipatus caterua talique uallatus pompa corpus ferebatur ad sepulchrum chorique praecedebant psallentium heiulatumque continuabat agmen plebium confusae atque inarticulatae resonabant uoces populorum. Nemoque poterat discernere quid clerus quidue uulgus concrepabat pro uocibus ululantium. Tenebatur namque a populo feretrum et retrahebatur retrorsum. ne clauderetur sepulchrum ut uel uno articulo superesset corpus in propatulo quo satisfacerent suo desiderio. Tandem praerumpitur lugens populus corpusque ab episcopis et a fortioribus uix rapitur sepulchroque cum magno eiulatu mancipatur extimploque saxo cooperitur. Sequenti namque die sepulchrum rodulfo comite aperiente ingens ex eo manauit flagrantia uincens odore opobalsamo inuenit omnia eius membra quasi uiui odor suauior flagrantia terebentinae et balsami afflans illorum olfatum. Denique super tumbam construxerunt mirae pulchritudinis capellam basilicae protense amplitudinis mirabiliter innexam illicque uallatus columnis mirifice et tumba colitur cum christo in gloria resurrecturus. Complens namque cursum huius fragilis uitae dux magnus richardus obiit anno ab incarnatione domini nostri iesu christi millesimo secundo. Quis uero tam saxeum ferreum stolidumque uel saxeum pectus haberet qui non in fletu prorumperet cum feretrum a populo tenebatur inpulsu doloris arcebatur desiderio ardoris retrahebatur retrorsum affectu amoris? Comites flendo manibus plaudebant praesides mestiferos eiulando psalmos cumcinnabant uirgines uidueque et uxores plorando crines disrumpebant domigenae utriusque sexus merendo pectus pugnis tundebant milites militum plangendo seipsos dilaniabant clerus lamentaminii fletus cum psalmis fundebant turba pagensium et rusticorum dentibus terram mordebat concio pauperum tanti solatii adiutorio uiduata egro ululabant populusque populum dire opprimens diuersos doloris modos emitebat diuersis et uariis tantorum uociferatus quas scelum urebat uix tandem populo ab episcopis disruto scisso et prerepto feretroque super sepulchrum cum corpore posito odore incensi cum aqua benedicta superfuso nimiis gemitibus fusis manciparunt illud sarcophago festinanterque operuerunt saxo seruantes illud honore sub magno. Insecuta die ueniens comes rodulfus cum episcopis ad tumulum reuellens sarcofagi coopertorium et inte manauit odor suauior flagrantia terebentine et balsami aflans illorum olfactum. Denique super tumbam construxerunt mire pulchritudinis capellam basilicae protensae amplitudinis mirabiliter innexam. Illicque colitur uallatus columpnis mirifice et tumba cum christo resurrecturus in gloria complens namque cursum huius fragilis uitae dux magnus richardus obiit anno ab incarnationie domini nostri iesu christi millesimo secundo. O fiscanne sacris semper fecunde fauillis. Sanctorum cineres meritorum flore micantes. In gremio terrae conseruans iamque sacratae. Trino resplendes profuse dote salutis. Olim uirgineo micuisti stemmate sacro. Cum leodegarium seruasti luce priuatum. Elinguemque sacrum multoque et uerbere cesum. Ad duce ebroino scelerum liuore repleto. Hinc mactum christo ubertate fauente loquele. Sacrate plebi iugiter christo famulanti. Iust gildeberta sacrae cedente rubricae. Stemate uirgineo uario discrimine dempto. In te succreuit uirilis practicus ordo. Desudans iesu longinquo tempore christo. Nunc rutilas merito praecelsa et nomine uita. Strictis limitibus quae arta est hinc inde coactis. Nec per plana uehit molitur ad ardua semper. Haec et aposto est eademque THEORIKA tantum. Secessu gaudens secreto leta perhenni. His tribus ordinibus digne suffulta beatis. Soma sacrosanctum richardi praeducis almi. Cuius tu precibus luae purificaberis omni. Et cuius meritis migrabis ad aetherea dignis. Ecce decussa tenes cuius natu uiguisti. Et cuius patrocinio suffulta fuisti. Munere largifluo et cuius precelsa uigebis.

APOSTROPHA
. O qui finitimo disponis regimine cuncta. Iure elementa ligans federe complacito. Quatinus algori crepitans calor assotiatus. Lege sub alterna cedit aquis et aer. Grates et meritos tibi nunc sacramus honores. Patri cum genito spiritui pariter. Qui propriis cedis poliformia munera seruis. Fenore sub mercis quisque talenta ferat. Iste talentorum retinens commercia quinque. Gnauiter exercet quae data sunt sibimet. Hic duo lucratus actiuis foenora causis. Se geminum gaudet iam retulisse quidem. Debitor unius censebitur ille talenti. Illud qui condit in luteis specubus. Te quoque cunctorum discrimina discutiente. Hic referet macti praemia iam pretii. Quem furti et fraudis defossa pecunia dampnat. Hic luet heu stygios trusus in ima rogos. Deplorans meritis negleta porismata penis. Aulae detrusus a menibus placidae. Hoc metuens ne me condempnet pena gehennae. Anxius herebam quid facerem titubans. Vrguet consubito moenia northmannica tellus. Scribere christe tui militis agonia. Talibus herentem terrebant plurima contra. Materiae grauitas et species operis. Cor stolidum sicce nimium ieiunia linguae. Vilis persona artis et opis iners. Quodque dei laus est labiis incompta scelestis. Et quod non possem edere quae cuperem. Et quod carminibus hic inlaudatus abiret. Quid michimet stolido contulit omne bonum. Sed tua christe michi uenit fidutia praesens. Quo posses facile hos uegetare meum. Inque opus hoc stolidum memet conixus adegi. Te collatore te duce te artifice. Corde uoce igitur te rex nunc supplico supplex. Viribus annexis supplice mente simul. Vt dare quod placuit placeat captare libenter. Illabens uotis criminibus refluis. Multimoda scelerum ualiorum molere pressum. Affectum noeui sordibus astolidi. In uitam miseram me quina decennia uersant. Et formido premit supplicii stigii. Me quoniam memini gressisse aut quid bonitatis. Et tanti spatio temporis utile nil. Haec me non timulant et mentis ad ima remordent. Affligunt cruciant dilaniant lacerant. Sed tu comptipotens nostrae spes uera salutis. Ordo cluens rerum queque uigent quae latent. Me lapsum releua uitii me sordeque purga. Presenti macula et exue preterita. Immunem culpe regum rex redde futurae. Vt mundus ualeam te resonare deum. Quem tua conexis iubilat plasmatio bumbis. Quaeque uehit tellus quae polus atque tulit. Quae fouit equereus diuersos gurges in usus. Ast aer uolitans plumigera. Cumque tui fueris iudex in numine patris. Supplicium reprobis praemia dansque probis. Et mo olidis uinctum cum spexeris eminus edis. Hic michi nam spondent heu monimenta mei. Canddulos memet quam primum transfert in agnos. Coagnus dexteream uelleris almiflui. Quintini meritis merito super aethera noti. Cuius inutilis sum seruulus et famulus.


О проекте | Содержание | Ссылки